장음표시 사용
31쪽
ue abesse poterit a poesi. Nee vicissim,si Hero-
otus cum versibus manebit historieus, ideo etiaHomerus, Sophocles, ct alij sine versibus manebunt poetae. Et quia poetarum ordines varii sunt,iique magnam partem a genere carminis nomen ferunt, age videamus, quid de his illustres auctores senserint. Quatuor potissimum genera videtur voluisse in Orat. perfM. Tullius, Epicos siue Heroicos, Iambographos, Tragicos, Lyricos siue Melicos: in quorum primo .principem numerat Homerum, in altero Archilochum, in tertio Sophoclem, in postremo Pindarum. In libello de opi. gen. orat. recensuit Tragicos, Comicos, cpicos. Melieos, Dithyrambicos. Quo Ioco pro ratione instituti fuit in enumerando accuratior, ct Ut credibile est, Iambographos Comicorum nomine complexus est: propterea quod in comoedia iam-bi usus est frequentissimus. Horatius ad Pisones adduxit in mediu sex ordines. Heroicos, Elegiacos, Lyricos, Iambicos, Comicos, Tragicos. Dithyrambicos ideo praetermisit, quod ea aetate nemo factitar. t 3δ se Us poemata Diomedes Gram sex omnino carminum qualitates atque species statuit, e quibus totidem poetarum classes orirentur. Caesius Bassus octo. Lycophronis e plicator undecim.Diuisio illa seeundum spiritum. secundum aetatem, secundum subiectum, est Sca-lig. lib. s. cap. 2. In quo rectε dictum κον,
δρομαιπών, μικτον narratiuum, activum, mixtum
cum sint modi quidam, quibur utitur imitatio.
32쪽
LIBER PRIMVs. 33 non posse haberi pro disserentiis generum poeti- ces,seu poetarum. Caeterum si poetae vis ct facultas in fictione ducenda est potius: si item poeta immeritb appellatur, qui imitatione caret, probari
utique non poterunt diuisiones illae, quae vel materiam,vel genus carminis tantummodo confiderant, ea 3 diuersitate poetarum discrimina metiuntur. Etsi enim carmen ita a poeta suscipitur, ut omittere non liceat, ipsum tame honorem ac nomen poetae non magis cuiquam conciliat, quam
corpus humanum cuipiam dat esse hominem, si animus consilij ct intelligentiae compos defuerit. Quod si quis secum attentius perpedat, quid muneris poeta verus exerceat, nempe hominum actiones imitando exprimere,quae aut honestae sine& bonae. aut inhonestae oc malae, eo modo quem cap. 2. demonstrauimus, cum exemplis sententiam illustraremus in atque ideo aut laude aut vituperatione afficiendae: tria potissimum poetarusenera, epicum, comicum, tragicum inueniet.
CICERO . de Orat. eadem prope ,hoe est,aequε amplam,vagam,logε late* diffusam poetae, quam oratori materiam subiecit his verbis:
7 enim irim ι oratori poeta, numeris Urimor paulo, Derborum autem lisentia tiberior: multis ornani gener/ώ-μυ- ae pane par: in hoc quirim certe prope idem, Liasset terminis circumscribat. ant desulat is seu quo με
33쪽
Iam porrd notum est,quid de quantum in illa eruditissima disputatione L. Crassus Oratori, id est, eloquenti permiserit, in quo regnare possit eius oratio, thesin puta de hypothesin: breuiter, res omnes. Et san E cum historiam poetaru euoluimus, nihil propemodum, seu supra lungorbem de rete num, seu infra,ct fluxum caducumque sit astricto dicendi genere non comprehelam ct explicatum videmus. Quod eum ita sit. nihilominus de materia poetae angustius, dc ad definitionem huius δευάμως . ut Plutarchus vocat, atque ad officium poetae aliquanto accommodatius disserendum est. Equo tamen sermone nostro,quam mulis adhue,quam magnae, quam Variae res poetae subiic tantur elucebit. Saepius hactenus inculcatum est, solere poetas hominum actiones imitari: ea scilicet, quae fieri Se agi ab hominibus possunt: adde ita ut possunt,uelut debent.In his effingendis,& ad usum atq; commodum vitae exprimendis eorum cura, labor, industria se intendit: de hare nimirum est illorum materia, actiones humanae. Inde fit, ut iisdem bonarum malarum p fugiendarum de expetedarum reru perutilis sit,&pernecessaria cognitio: perindeq; illis, ut oratoribus discenda philosophia de moribus quan doquidem ex affectionibus ac moribus humanae actiones proueniunt: quarum aliae studiosae aliae vitiosae dicu tur. Assumet igitur poeta quantumcunq; opus fuerit a magistris illis moralibus,& rem ἡ Socraticis chartis petet ut scribe-
direM, sapere sitst principium ct fons : e6que modo
34쪽
LIBER PRIMVR is modo officium docebit, ut diuisiones, definitio nes, ratiocinationes, interrogationes funditus repudians. compositissima oratione exempIis. pulcherrimis a se vel primit excogitatis, vel ingeniosis fictionibus amplificatis re illustratis, Ec quoda- modo conditis, etiam diuersos animi motus mi- steat, Eclectores siue spectatores vel alliciat, vel rapiat quo placuerit. Hinc est, quod viri sapientes
poesin quandam esse philosophiam , fabularun,
inuolucris tectam asseruerunt. At verd cum artes
ac disciplinae omnes ad naturam humanam adiuvandam perficiendanam pertineant, quamam scientia poetis non concedetur Videlicet Homerus de Virgilius hominum diuersissimorum actiones, sermones, ingenia, mores, assectus, studia imitari: illi de superis. medio, infimis: illi de naturalibus de ea testibus, de regionibus, ciuitatibus, legibus, artibus, institutis, virtutibus, vitiis scribere quidquam potuissent nisi multarum doctrinarum, atque uniuersarum paene rerum periti extitissent. Non pertractabit ullam artem poeta, ut poeta: sed disciplinis, quae sunt libero dignae, sese perpoliet cumulabit*: inde tanquam gemmis poema suum variabit ac distinguet, & velut aliud agens,illis ornamentis carmen suum verecundε asperget: facietque ut omnes intelligant, eum minimε rudem , ct in praeclaris cognitionibus non prorsus hospitem ad poemata cominponenda acce sisse.
35쪽
AVIS SIT POETAE FINIS.C A P vT VI.
PO E T A est μιρο δε quoniam poesis praecipuδ
est μίμηcis, Ec a Plutarcho μil illiκη τεπη ara imitatrix, siue ars in imitatione posita vocatur, dc ab Aristotele eX imitatione orta dicitur. Horatius insuper egregium poetam doctum imi- , latorem nominauit. Huiusmodi imitatio admirationem ae delectationem gignit. Quae si sola quaereretur a poetis ut falso affirmabat Eratosthenes, quamuis nonnulla Voluptatis latum gratia fingere liceat in poemate non iniuria eam sola
statueremus finem ultimum,oimitationem medium. Nunc qui sunt germani poetae,humanarum actionum effictione vitam nonra conantur eXcolere, non sine delectatione: cuius caussa etiam carminibus utuntur: docere,inquam,volui, ido potius, de delectare simul. Ea propter poetarum finis erit compositus: ut dicamus, poetis est e scopum docere de delectare: sed per imitationem, ct earmen velut conditiones penitus necessarias. Quocirea fines illos simplices,docere tantum, delectare tantum iis relinquemus, qui veri ac Iegitimi poetae non sunt: quanquam hoc nomine ab eruditis quoque, non solum ab indoctis persaepe appellentur: quorum nos morem hisce libris frequentamus ,& ita facturos cap. 2. in extremo supra proausimus. sic de poclis Iocutus est Horatius.
36쪽
Autprodesse solunt,aut delectare poeta, Aussimul iucunda, s idonea disere sita. 'Distincte & manifeste tres fines adducit, quorum postremum ipse mox commendat,caeteris p anteponit. . Omne tulisρunctum, qui miscuit stile diales.
Potest tamen etia delectando docere poeta: quandoquidem omnis oratio nos aliquid scire facit: dedocendo deIectare,quamuis non imitetur: ut delectat Virgil. in Georg. Lucretius,Manilius,& qui sunt eiusdem familiae: multae enim illecebrae earminum, multae suauitates. At nos de morum doctrina loquimur, a qua imitationem seiungi non patimur. Quare & Horatius in illis versibus paulo ante prolatis, Ut certum doctrinae genus intellige remus, verbum sprodesse) quam docere) maluit. Apertius autem in secundo,cum dixit idoneis dbeere sita. Rerum certὲ naturalium,& istiusmodi aliae eruditiones obscurae atque difficiles, ad vitam moderandam accommodatae non sunt: quippe quae nec meliorem quenquam, nec deteriorem conciliant.
Quod deinde Flaccus ait in ead .epist.poema ais nimis iuuandis, hoc est, delectandis e sie natum,cti idcirco cum symphonia componit, quae propter solam utique Voluptatem reperta est,id propterea dictum scire licet, quod.cum vates saepe tantum indulgeant fictionibus, ut quae simplicius multo doceri potuissent, ea variis commentis vestiant,&Vndit omnibus elegantiis ornamentis', operiant vulgo gratificates,cui semper iucunda magis quat utilia sunt in amoribus:&quod saIutarem doctri-B nam
37쪽
33 POETICA R. INsTI Tvet. lnam nisi leporibus & oblectamentis multimodis trespersam facilὸ aspernatur videntur rem ad v- nam duntaxat voluptatem excitandam suscepisse. iNihilominus indiserta prudentia stultae loquaci- itati nunquam non anteferri debet. 'At enim quomodo dicimus delectare poetas, cum nunc quidem iracundiam concitent, nune issetum excutiant, nunc odium inflamment, nunc dolorem timorem,& alias demum affectiones la titiae delectationil contrarias commoueant i Intelligendum est. etiam in istis motibus ac perturbationibus poetam delectare:non certε,quia cuuia delitas, ira, horror,metus habeant vllam in se voluptatem: sed quia dulce est hominibus ipsum artificium , quo quidem ad istiusmodi affectus volentes ac nolentes se impelli sentiunt. Ipsum pomro artificium est scita ct accurata imitatio: quae, ut ait Plutarchus, siue pulchrae, siue turpis rei similitudinem exprimat, laudatur. Sed hac de re denuo, ubi de tragoedia disputabitur, ct quem modo no minabam,multa lib. de aud. poet. Iam quemadmodum oratio nostra possit imi- ltari perspicuum fit ex eo quod scribit Aristoteles: sermonem esse mentis nostrae interpretem atque nuntium, & verba esse notas symbola ille vocat lsensuum animi. Sensus autem cogitationes m nostrae ideas, similitudines, imagines rerum concipiunt, qui conceptus philosophis nostratibus Iati- nis notiones, Gretcis επιγιM. Difficillimum sanἡ n solium , ac perquam laboriosum, perinde rem animo complecti,ac si oculis ipsis intuerere. Induendi affectus diuersi,prorsus p pugnantes:suscipi
38쪽
LIBER PRIMUS. istendae variorum hominum personae: miIle modis versandus de commutandus animus. Quae nisi ingeniosus, prudens, sapiens, eruditus, nemo faciet. At faciunt Poetae. Quales igitur eos existimare cO- uenit i Imitatur item histrionica mores, affectus, motus corporis,actiones personas,adhibita voce, vultu, ct decora molitone totius corporis,accom modath ad persuasiones spectatorum. Poetica imitatio tacita est,uocem,Vultum, gestum non habet:sermone tantum scripto mores actiones' humanas refert. Veruntamen ambae, illa audientibus. & spectantibus: haec legentibus imagines rerum ingenerant: est. histrionica tanquam famula & ministra poeticae:nec ista illa,sed illa ista indi-set.
ERUDITORVM nonnulli hoc distri minis
agnoscunt: ut poesis nominetur, de sit opus siue contextus scriptorum seu corpus totius operis effecti. Sic Cicero dixit: Anacreontis tota poesis est amatoria: totum videlicet opus, totus De liber, quem reliquit Anacreon poeta lyricus. Poema contra vocitetur, ct sit pars operis . pars
poeseos, seu pusillum quiddam, ct inuentio par- Ua, quae verbis non ita multis expediatur. Illa venias, Odysio, AEneis: haec vi Marsites, aut armo-
39쪽
io POETIC AR. INsTITVT. rum Achillis fabricatio, aut catalogus nauium: Lucillius apud Nonium.
Postea ex Parmenone Varronis ista recitat. Poema est λέεις ευμ est, verba plura, modicὸ in quandam coniecta formam. Itam etiam distichon epigrammation Vocant poema: poesis est perpetuum argumentum ex rhythmis, ut Ilias Homeri. α annales Enni j. Haec opinio explodenda est, almita senti e n d u m :ροema esse opus ipsum poesa ,ianimirum quod Actum ect, sinem tanctum opera ae studo, quod
inpedit poeta oesin autem monem et manonMue aeformam poematiti, siue maeu iam ars veram facientis rvt poema poesis,poeta haec tria differant,quomodo tres personae verbi, a quibus oriuntur, Φαω,πε ποι πι,-ποιGra. A prima existit poema, ab altera poesis, a tertia poeta: quasi dicas factum iactio factor: aut, fictum,fictio,fictor. Poema Ciceroni est metriea scriptio, tam parua quam magna. Eidem,ut caeteris quoque scriptoribus, poesis frequenter habet significationem poematis. Eadem vox interdum ipsum etiam habitum, seu a tem, poeticam videlicet ipsam deelarat. At poema nunquam
40쪽
PLAτο de optimo statu ciuitatis lib. a. ominnem orationem poetarum in tres formas distribuit. Vnam appellat απώπ διηγηMν , sim item de nudam narrationem: quando videlicet res simpliciter ac nudε, continuatione expositionis a poeta solo commemorantur. Alteram μιμηπιως γνοριενην, per imitationem efformatam: quoties adhibentur personae quaedam, quae rem quasi tum ageretur repraesentant, tacente ac nihil pronuntiante poeta. Postremam δἰ αμφοφων. quae ex duabus superioribus conflata dc concreta est: qua utroque modo permixto, simplici narratione,inquam,ct imitatione praestant poetae quod
volunt: seu in qua ct poeta ipse loquitur,& personis sermo affingitur. Mox haec omnia exemplis a Platone illusti itur. Atque huius tertiae formae παρ αγμα sumit ex Homero, qui principio Iliadis ipsemet narrat, quo pacto Chryses Apollinis
sacerdos cum muneribus ad G rq corum Naues accesserit, filiam apud Agamemnonem liberaturus.
Tum subito incipit ψμηπις' ipsum quippe Chrysen loquentem, dc Atridas simul p Graecos obtestatem facit: α τε uis μοι, ct c. sic noster Vi gilius i. AEneid. ubi ex sua persona aliquanto plura dixit quam Homerus,iratae Iunonis personam in-D A duit:
