Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

128 PETRI DE VINEIS

cum ipse plures creditores haberet, videns bona sua ad suorum solutionem non sufficere debitorum : inter creditores eosdem , tam pro quantitate bonorum suorum, quam pro quantitate debitorum ipsorum sine ulla prolixitate causarum distribuere promisit bona sua rnec ideo sibi remanserit aliquid, unde ducere valeat vitam suam : vos seu judex vester sibi impotenti & indigenti, ad instantiam creditorum suorum , praecepta sicut dicitur faciatis desolvendo : ob quae praecepta de vestro mand to compellitur solvere decimam, nostram Curiam contingentem. Cum igitur Albertinus praedi has , sibi supplicarit super praedictis secundum justitiam provideri: vobis Imperii a toritate mandamus, quatenus, si vobis comstiterit de praemissis, habita diligenti cautione quod egeat, a praeceptis hujusmodi faciendis, ut justum fuerit, desistatis: ne ulterius dictus Α. coram nobis cogatur iterare querelam.

Ut capiantur sorbatiniti, in Curia praesem

eentur.

UNiversis vicariis, Ρotestatibus, rectoribus terrarum , & aliis Curiae Imperialis ossici sibus Imperii fidelibus , per Thu-

sciam constitutis , praesentes literas inspecturis &c. Cum ob accusationem, coram Mobis factam per B. & G. de N. contra O. de N. &D. de N. pro eo, quod interfecerant dominum Iacobum , abbatem monasterii Farfensis, eorum dominum 'spiritualem, S eidem Jacobo

132쪽

plurima damna intulerant, ipsius hona temere devastando e praefatos O. & D. legitime citari fecerimus, ut coram nobis comparere deberent , superdicta accusatione de jure in judicio responsuri. Et quia ipsi venire, vel sum- cientem pro eis responsalem mittere cessaverunt: ideo ipsos O. & D. & quemlibet eorum , a toritate Imperii qua fungimur, exbannimus, eorum contumacia & inobedientia exigente e& pro parte Imperialis curiae, ipsorum bona mandavimus annotari. Propter quod nolentes accusatos eosdem , de tam nefando excessia remanere aliquatenus impunitos, S ut poenam pro qualitate delicti agnoscant, autoritate Imperii praedicta vobis praecipi demandamus et

quatenus tam ad supplicationem B. accusatoris praefati, quam etiam eX ossicio vestro, pro eo quod mandatis nostris non obtemperaverint, memoratos O. & D. accusatos, rebannitos a

nobis, per personas capere, & eos sub fida custodia aci nostram praesentiam destinari curetis: malefactores eosdem in nostris terris , vel eorum districtibus manere vel esse nullatenus permissuri.

Forma exbannitionis , facta contra contumaces accusatos de homicidio.

IN Dei nomine, amen. Nos Fridericus de

Antiochia , accepta querimonia Bernhardi Blanchi de Montesillis, qui accusavit Con-eium filium Gualterii, & D. ejus fratrem, qui interfecerunt dominum Jacobum , abbatem monasterii Montesillis, eorum dominum spii rituam

133쪽

ritualem: accusando etiam eos de incendiis,guastis & damnis illatis & factis per eosdem eidem: ipsos legitime citari fecimus peremptorie per notarium R. de eodem loco pluribus vicibus , sicut de citatione constat per instrumenta publica , . ejusdem notarii manu facta. Cumque praefati C. & D. non venissent, &diu ultra terminos eis datos fuerint expectati, considerata eorum inobedientia & contumacia, Imperiali autoritate qua funsimur eos in personis S rebus exbanniendos durimus , si dehinc ad decem dies , ad mandata nostra non Venerint evocati cum de tam .criminali excessu , coram nobis fuerint accusati, & sic contumaces extiterint ut est dictum J ita, ut quicunque eos a praedicta die in antea offenderit, habeatur impunis : & quod ipsorum bona ad opus Imperialis Curiae debeant annotari : ac quod nulla Communitas seu persona eos audeat re ceptare , sub poena eis nostro arbitrio inferenda , donec in eorum contumacia perseverant. 'Datum in &c. sub anno &c. praesentibus tali-hus &c. Imperante domino Friderico , Dei gratia Romanorum Imperatore, Hierusalem &Siciliae rege. &c.

Quod nobiles V alii potentes conferant in Δαeiis ζεγ' coirectis cum universitate. TEdi soli syndici universitatis hominum de Caprara , Imperii fidelium , accepimus de novo querelam : quod cum homines ipsi, pluribus oc variis Imperialibus servitiis, sint

134쪽

sint ultra quam eorum facultates suppetant, praegravati , quidam videlicet ejusdem terrae tam nobiles quam alii, qui se cives novos appellant , sub nobilitatis & citadinanciae praetextu conferre cum eis, in daciis & collectis praedictis, Imperialibus servitiis exequendis, juXta quantitatem facultatis ipsorum recusant, in ipsius universitatis praejudicium & non modi- eam laesionem. Cumque syndicus memoratus, pro parte universitatis ejusdem, eis super praemiuis postulaverit provideri, vobis praecipiendo demandamus : quatenus , si vobis constiterit ita esse, praefatos nobiles nisi speciali privilegio , eis ab Imperiali Majestate concesso, sint exempti J & memoratos, qui se cives novos appellant, nisi sint ex veteribus civibus, qui per pactum inter Curiam & Commune Senense initum defenduntur, tempore primae ΡΟ- testariae domini N. Guidonis Potestatis Senensis pro quantitate facultatum suarum , pro his scilicet quae tenent in ejusdem terrae territorio, ad communicandum cum uniVersitate praefata in daciis S collectis cohertione qua convenit compellatis.

Poma petitionis, in approbata forma Imper tori porrigenda.

Vobis sereniff. Imperator , lux fidelium , protector ita benefactor eorum.

Ego G. de Capistretto , qui audacter &secure possum di debeo dicere salva conscientia coram Deo & vobis, quod semper fidelis extiti di existo , di ex quo servire potui. incesset a santer

135쪽

santer in servitiis vestris mansi , & maneo: supplico misericordiae vestrae , quod cum olimeso & progenitores mei, fideles vestri, habuerimus & tenuerimus quartam partem Capistret-li, quod nuper ad manum vestram reduci fecistis . super hoc misericorditer providentes, dignemini in aequivalenti ex cambio providere: propter quod in servitiis vestris valeam conti-tinue permanere, & me cum familia mea , ad honorem vestrum , & commodum meum sin

stentare.

Litera securitatis , U conductus nunciorum , in eundo U redeundo. UNiversis Sc. Cum R. comitem de Laureto &.L. de Landellis , Curiae nostrae j dicem , latores praesentium , fideles nostros , ad partes Ρapiae, pro quibusdam arduis Excellentiae nostrae servitiis destinemus : fidelitati vestrae praecipiendo mandamus , quatenus ipsos, cum equis , familia & rebus eorum, secure permittatis in eundo & redeundo transire , nullam eis molestiam inferentes , nullumque ab eis pedagium exigentes : quinimo ad inquisitionem eorum in celeri & securo conductu provideatis eisdem : ita, quod processum ipsorum , ob defectum vel moram conductus, impediri vel tardari aliquatenus non contingat.

Super inquisitione facienda , super quibusdam

articulis contra moniales.

ΡRidem contra moniales quasdam Monasterii sancti Juliani de Brixia, super quibusdam

136쪽

dam articulis, quos tibi mittimus praesentibus interclusos, per Potestatem Cremonae, fidelem nostrum , cui exinde scripsimus, inquiri mandavimus veritatem. Cumque per inquisitionem eandem, non fuerit plene nostro beneplacito satisfastium, propter quod inquisitionem de ipsis volumus iterari r fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus inquisitionis praedictae sussragio , cum alio studio , . auxilio &solicitudine tua, veritate de his diligentius inquisita , si moniales ipsas super praemissis inveneris culpabiles extitisse , eas de locis ejusdem monasterii, Episcopatus Cremonensis videlicet, statim ejicias, & bona ipsarum omnia ad opus Curiae nostrae capias, & fideliter facias procurari. Si vero per inquisitionem , quam inde

te facere volumus, eas forte repereris super a ticulis praedictis innoxias : cum poena tenere non debeat, quos culpa non 8raVat: moniales

ipsas in locis praedictis morari salubriter patiaris : bona earum omnia pacifice percepturas. Interim vero dum de praedictis veritas inquiretur , moniales ipsas in aliquo non molestes, nec patiaris propterea mole Ilari: quicquid feceris de praedictis, nostrae Curiae rescripturus.

Significat rumores, re hortatur ut sint fideles. INtellectis per vos, ex vestrarum serie litera

rum , & gratanter receptis rumoribus devictoria & triumpho , per vos laudabiliter habitis , contra rebelles Imperii : exinde concipientes gaudium immensum , studium evi

i 3 dens

137쪽

dens & solicitudinem vestram non immerito

commendamus : cum operum Vestrorum potens evicacia, in his & aliis vestram fidem sim

ceram , quam erga Imperatoriam Majestatem incessanter geritis & habetis , commendabilem repraesentet. Et ecce quod ad gaudium nova

ardua S prospera , de sinistro casu, qui accidit

de civitate Ρarmensi, praesentibus vobis intimamus. Noveritis igitur, nos ab illustri viro, domino Heinrico rege Sardiniae , sacri Imperii in Romaniola vicario generali &c. recepisse luteras in hac forma : Heinricus &c. nobili viro Friderico de Antiochia &c. Verum , cum ad omnem exaltationem sacrae Imperatoriae Majestatis intendere , sine intermissione aliqua teneamur : Vos pro parte Serenissimi domini patris nostri, instanter requirimus, di ex nostra

rogamus attentius : quatenus, sicut unquam

circa Imperialia obsequia, ad quae vos deditos fore cognoscimus, vigiles & soliciti extitistis, ita ad praesens & in futurum more solito &magis , si dici potest, in omne augmentum &honorem Imperialis culminis, existentes : per operum emcaciam vester affectus , quasi in naturam conversus, in conspectu Serenissimi putris nostri, per effectum operis vos demonstret, laudabilem & acceptum. Ρropterea noveritis

per praesentes, quod die, qua literae praefatae, pro parte ejusdem regis illustris , charissimi fratris nostri , nobis praesentatae fuerunt e per nuncium nostrum specialem didicimus manifeste, quod Serenissimus pater noster apud Taurinum existens: intellecto Ρarmensium nefando processu, iter arripuit, versus Parmam feliciter

138쪽

liciter veniendo in brachio excelso, &manu potenti : ad ipsorum Parmensium malitiam, ut convenit, totaliter refrenandam : & quod jam eum innumerabili eXercitu apud castra applicuerat contra Parmam , & usque ad daput pontis civitatis ipsius, quod ad tertiam partem terrae illius capi & expugnari fecerat viriliter &potenter, & sic succes1ive omnem ipsorum fortitudinem expugnando, tam civitatem ipsam, quam comitem Bonifacium , & alios plures Imperii proditores inibi existentes , velut detrusos in eadem, victrix manus Imperii capiet, & conteret prout decet.

Cap. CXVIII.

Item , idem super eisdem, ες hortatio ut se

parent. .

VEstrorum corda , velut Imperii fidelium

devotorum , de prosperis novis contingentibus recreari volentes, de sinistro casu civitatis Ρarmensis, qui nuper accidit eo rum malitia insurgente : ut una nobiscum proinde recreati, ad exaltationem Serenissimi patris nostri, S ad Parmensium ipsorum malitiam refrenandam, qui viam rectam verae fidelitatis obliti, in sinistram partem eorum pravos animos converterunt: assumptis viris vestris & aliorum Imperii fidelium jurisdictionis

vestrae, in manu forti contra eos viriliter procedere intendamus : vestra noscat serenissima devotio & commendata fidelitas, nos a magnifico viro domino H. illustri rege Sardiniae, recepisse literas in hac forma : Nobili viro Fri-i deriso

139쪽

derico de Antiochia &c. Heinricus Dei gratia rex Turrium & Galluri &c. Volentes 1gitur praedicta omnia, cum celeritate qua convenit exequi , prout decet, VOS pro parte Ser nissimi patris nostri instanter requirimus, &ex nostra rogamus ti hortamur attentius: quatenus statim receptis praesentibus , more solito, fideliter & devote circa Imperialia obsequia animorum vestrorum curam vigilem adhibentes, equis S armis apparatum laudabilem faciatis, quemadmodum tam grande negotium expOlcit ad praesens : ita, quod ad aliam requisitionem nostram. , tam fideliter quam laudabiliter una nobiscum , si opus fuerit, pro praedictis ,

ut convenit, veniatis.

De remissione militum , ad suum servitium transmissorum, cum hortatione. MIlites vestros, ob nostrae reverentiam M jestatis ad nostram provinciam destinatos, vel ad nostra servitia deputatos equorum servitia per operum essicaciam satis grata gerimus & accepta r providimus hilariter

ad propria remittendos. Et quia vos inter caditeros fideles nostros de Thuscia, ad servitia fore cognoscimus promptiores , fidem vestram constantem , quam ab experto cognoscimus, dignis duximus laudibus multipliciter commendandam. Monentes fidelitatem vestram pariter & hortantes, quatenus juxta solitum circa nostrae Serenitatis augmentum , & obs

quia fructuosa , vestra parata existat devotio :

. ita,

140쪽

ita, quod ipsa operum essicacia, semper in Excellentiae nostrae oculis vos commendabiles r praesentet.

Cap. CXX.

Quod fas emenda militibus, qui equos V am, ac res alias in exercitu perdiderunt.

MIlites vestri, latores praesentium , fideles

nostri, qui dudum per vos ob nostrae reverentiam Majestatis ad nostra servitia destinati, in eisdem servitiis fideliter permanserunt, Excellentiae nostrae humiliter supplicarunt: ut cum ipsi pro nobis & Communi vestro in eisdem servitiis, . in partibus Cremonensium , contra Parmenses & alios proditores nostros fideliter moram traherent nobiscum, de mandato nostri culminis speciali plurima sint, ut asserunt, gravia damna passi, tam de equis eorum & rebus aliis amissis , quam de destructione domorum , sumptibus propriis in Victoriam factarum: ipsis fida ibus nostris damna passis praefata, dignaretur nostra Serenitagprovidere. Cumque eisdem fidelibus nostris, qui circa servitia nostra multipliciter laborarunt , obsequia ipsa damnosa esse non debeant , sed potius fructuosa: ipsorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati vestrae praecipiendo mandamus : quatenus , si vobis constiterit de praemissis dummodo non repugnat civitati vestrae statutum J in justa di convenienti emenda equorum amissorum , S damnorum ipsorum refectione , debeatis eisdem fidelibus nostris resarcire ipsorum labores

SEARCH

MENU NAVIGATION