Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

M. restitui facias pecuniam supradictam. Dummodo &c. prout supra, in alia.

Cap. XCVI.

Meni, ut non moisset eum qui bona quadam emerat ab Episcopo memorato. AD Majestatis nostrae praesentiam accedens Ρ. de N. fidelis noster exposuit cum querela : quod cum olim P. Firmanus Episcopus, tum residens in Episcopatu praedicto, sibi Potestarias quorundam locorum vendiderit , pro certo pretio , cum Umnibus juribus ad ipsum spectantibus, in quibusdam aliis castris, prout in publico instrumento venditionis ipsius , inde confecto , per memoratum Episcopum sigillato sigillo plenius dicitur contineri : tu, sicut dicit, sua occupando jura, non permittis eundem Potestarias ipsas recipere ac habere, in ipsius grave damnum, & praejudicium manifestum. Cumque idem Ρ. fidelis noster, Excellentiae nostrae humiliter supplicarit, ut sibi super praemissis, celsitudo nostra dignaretur , secundum justitiam providere enos ipsius supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quate nus , si tibi constiterit de praemissis , & antequam praefatus Episcopus , ex laesa conscientia reus Marchiam exiverit, venditionem ipsam fecerit eidem : ulterius ipsum , de praedictis, contra justitiam, non molestes r nisi forsan ad hoc aliqua justa causa te moveat: quam, mandati praesentis executione suspensa , Curiae nostrae scribas. Cap

122쪽

Quibusdam ut citentur ad Cutriam , qui alios

in sua posses ne molestant. ΡRo parte Ο & G. fidelium nostrorum,

nostrae fuit Excellentiae nuper oblata que rela : quod cum Castrum & homines de Lomeria , cum suis pertinentiis & viribus , ad eos pertineant pleno jure, A. C. & R. de Ρyla , fideles nostri, super possessione Castri praedicti, sub praetextu cujusdam privilegii, eis a Majestate nostra concessi, eos molestant contra justitiam , & perturbant. Super quibus, cum conquerentes ipsi, velint ipsos in nostrae Majestatis Curia convenire de jure , fidelitati

vestrae praecipiendo mandamus : quatenus supradictos A. C. & R. ex parte culminis nostricitare curetis, ut ZO. die, post citationem vestram , in dicta nostra Curia comparere, praefatis conquerentibus, de jure in judicio responsuri. Diem vero citationis, & formam, tenorem praesentium continentem , & coram quibus eos citaveritis vestris literis, vestris sigillis munitis seu publico instrumento, nostrae Curiae rescribatis. Quod si ad praedicta exequenda , non possitis ambo personaliter interesse, nihilominus alter vestrum, praedicta fideliter

Cap. XCVIII.

'sondet cuidam nobili, V commendat eum de fidelitate. BEnigne recepit Excellentia nostra literas, quas nostro culmini destinasti: & plene h intel-

123쪽

intellectis universis & singulis , quae per eas dem literas intimasti, devotionis tuae constantiam merito duximus commendandam : velut qui in servitiis nostris, ab experto te novimus constantem S utilem extitisse. Et quia nuper te exposuisti nostris beneplacitis & mandatis, dignis te laudibus extollentes . devotionem tuam scite volumus : nos in firmo proposito ferere, ut pro tuis collatis jam dudum nostrae erenitati servitiis , suo tempore rependamus digna tibi & tuis praemia meritorum.

Cap. XCIX.

Capitaneo , ut amoto Casellam Veteri, C syrum novo Casellano debeat assignare.

CVm de prudentia R. Silangerii, fidelis nostri, plene confisi, eum castellanum nostrum Castri Ameliae duximus statuendum , ut ipsum ad honorem & fidelitatem nostram custodiat & conservet i fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus Castrum ipsum, arma & res alias omnes, quae in eo sunt, eidem R. facias assignari: de omnibus, quae assignata fuerint, tria inventaria, sive tria scripta consimilia fieri faciens ad cautelam : quorum unum penes se retineat Castellanus : aliud penes eundem R. remaneat: tertium vero per fidelem nuncium, Curiae nostrae mittas.

124쪽

II ICap. C. Cuidam nobili, ut procedat ad regimen civia talis , cui praefecit eum in Potesatem. DS tua prudentia & fidelitate confisi,' te

Ρotestatem civitatis Estuli, pro anno futuro duximus statuendum, fidelitati tuae mandantes : quatenus ad praedictam civitatem te conferas, S Potestariam eandem ad honorem & fidelitatem nostram, & pacificum statum civitatis ipsius debeas fideliter exercere. Iures nihilominus statuta civitatis eiusdem, &consueto dari praedecessoribus tuis talario , sis contentus. Damus enim consilio & Communi civitatis ejusdem, nostris fidelibus, in mandatis , ut tibi in omnibus , quae ad ipsius ΡΟ- testariae ossicium spectare noscuntur , pro eo dem anno intendere debeant, ad honorem &fidelitatem nostram : tanquam nostro Ρotestati, a Majestate nostra statuto, debitum & consuetum tibi salarium praestituri.

Communitati cimitatis ejusdem , ut eidem P rasati pareant V intendant.

CVm de prudentia & fidelitate τά de N. fi

delis nostri, confisi, ipsum Potestatem vestrum pro anno futuro duximus statuendum : fidelitati vestrae praecipiendo mandamus , quatenus eidem Τ. fideli nostro , in omnibus, quae ad ejusdem Ρotestariae ossicium spectare noscuntur, pro eodem anno parere S

125쪽

intendere debeatis ad honorem & fidelitatem :tanquam Ρotestati vestro , a nostra Majestate statuto, debitum & statutum salarium sibi praestituri. Damus enim eidem T. nostris literis in mandatis, ut ad terram ipsam se conferat, S Potestariam eandem ad honorem & fidelitatem nostram, debeat fideliter exercere. Iuret nihilominus statuta civitatis ejusdem , & consueto dari praedecessoribus suis salario , sit con

tentus.

Rufondet Capitaneo, F commendat eum de

procecu facto per eum , V inflauit qualiter se

processurin. Consueta benignitate recepit Excellentia nostra literas, per te nostro cupmini destinatas, & ipsarum continentiam vidimus diligenter. Super eo sane quod scripsisti, te propter quaedam diversimode intellecta , de statu civitatis ipsius Taurini, quae tibi videbantur obliqua, cum magna militum & peditum comitiva, personaliter ad terram ipsam gressus tuos cum festinantia direxisse: & ibidem hinc- inde diligenter exquisitis, S caute quae ad cain telam servitiorum nostrorum exquirenda pensasti: quosdam qui videbantur magis esse suspecti, per personas capi faciens, ipsos facias cum diligentia custodiri: tuum exinde studium &industriam evidentem, quae circa nostrae Celsitudinis augmentum, in nis & aliis te apponere plene cognoscimus , non immerito commemdamus. Verum, cum tam propter nostrorum deprese

126쪽

depressionem rebellium, sad quam emeaeius inferendam, te studiosum fore credimus ; Sattentum J quam propter nostrorum fidelium salutarem defensionem, milites tuae jurisdictionis dudum impositos, equis N armis velimus esse munitos ita, quod propter defectum equorum & armorum servitia nostra non remaneant imperfecta : devotioni tuae praecipiendo mandamus , quatenus sic instanter procures & facias, quod omnes tuae jurisdictioni subjecti, qui equos retinere debent & arma, sint ipsi, ut convenit, sine mora qualibet praeparati, ad nostrum servitium tecum laudabiliter processuri. Super aliis quae scripsisti, Celsitudo nostra providere curabit, prout honori nostro viderimus expedire. Tu autem in his & aliis servitiis nostris, & maxime circa custodiam civitatis Τaurini, taliter pervigil &studiosus intendas, quod ipsa operum potens emcacia, in Excellentiae nostrae oculis, te commendabilem, juxta sol,

tum, repraesentet.

Significat cuidam nobili proserum adventum

suum in regnum.

AD exhilarationem animorum , tui, &aliorum nostrorum fidelium, quibus hactenus absentia nostra solicitudinis materiam suggerebat, praesentes felicis nostri reditus nuncios ad te duximus dirigendos rfidelitatem tuam scire & gaudere volentes , quod negotiis Italicis salubriter pro voto dispositis, die II. praesentis mensis Martii, apud pontem

127쪽

pontem Τremulum , eum victorioso exercitu nostro feliciter venimus, abinde in regnum

s duce Domino J felicibus auspiciis processuri.

Capitaneo, ut proυideat annuatim cuidam n

bili de proventibus cujusdam ecclesia. AD nostrae Majestatis praesentiam accedens, Heinricus Embriacus de Ianua , fidelis noster, Celsitudini nostrae humiliter supplicavit: ut cum pro fide culmini nostro servanda , derelictis omnibus bonis suis , a civitate ipsa velut a rebellibus nostris discedendo, ad nostra servitia venerit moraturus, in etiadem permanserit & permaneat fideliter & devote : nec habeat unde se alat & suos : ad suae S suorum vitae sustentationem, sibi proventus ecclesiae, quos ultra centum libras dicit non ascendere quantitatem , de nostrae benignitatis gratia concedere dignaremur. Cujus Happlicationibus nos benignius inclinati, devotioni tuae praecipiendo mandamus: quatenus defructibus seu reditibus ecclesiae supradictae , eidem fideli nostro facias usque ad quantitatem raedictam de caetero responderi: ut de fide ervata laetetur, & de servanda in antea, magis ad nostra servitia animetur.

Item super eodem vel quasi Om Η. S D. Ferrarienses , devotos fideles nostros, qui pro fide Majestati nostrae servanda, Ferrariam exiverunt, & postmodum

128쪽

modum culmini nostro grata servitia praestiterunt, ob eorum devotionem taceram , a Majestate nostra velimus ad praesens praemium reportare : ut de obsequiis gaudeant tam exhibitis , & ad praestanda majora magis de caetero animentur : fidelitati tuae praecipiendo mandamus , quatenus de collecta ecclesiarum jurisdictionis tuae, juxta mandatum nostrum celeriter colligenda , eisdem fidelibus nostris , pro parte culminis nostri, mille libras R. Ravenna ti debeas exhibere : de his , quae eis dederis, ad cautelam apodigam idoneam recepturus.

Cuidam Commumitati, ut restituant equos eis, qui eos perdiderant in servitiis Imperatoris.

SUpplicavit Excellentiae nostrae B. de N. fidelis noster , quod cum ipse aestate proxima praeterita , in Lombardiam cum aliis militibus a nobis missus fuerit, sicut dicit: &eo ibidem cum duobus equis, pro eisdem nostris servitiis existente, unus equus ipsius morte naturali perierit, alter fuerit mornosus effectus : per vos qui misistis eundem restitutionem ei fieri, tam mortui quam morbosi, juxta statum vestrum , & ut justum est, de nostra

Eratia mandaremus. Verum cum servitia nOstra damnosa sibi esse non debeant, fidelitati vestrae praecipiendo: mandamus : quatenus , si vobis ita esse constiterit, & quod sine culpa &negligentia sua damnum pertulerit, praefato B. fideli nostro, restitutionem equorum ipsorum, secundum statutum vestrum, & ut justum est, eidem

129쪽

eidem facere procuretis : ita , quod justa de

caetero non supersit coram Majestate nostra propterea materia conquerendi.

Forbannitio, facta contra homicidam non comparentem in judicio. Gia T. de N. citatus extitit pro morte Ioh

de N. peremptorie coram nobis, & non comparuit in termino, propterea sibi assignato ipse, nec pxo eo alius, qui ejusdem vellet absentiam excusare: de cujus citatione comstat nobis per publicum instrumentum : ideo propter ejus contumaciam , autoritate ossicii nostri, forbannimus eundem in persona & rebus: si1 hinc ad dies Io. ad mandatum nostrum venire cessaverit, di quicunque eum offenderit sit impunis.

Sententia depositionis , lata contra quoddam Commune, quia non ceperunt homicidam. ia constat nobis per inquisitionem, factam per T. Vicecomitem, de mandat nostro , quoddam homicidium fuisse commissum in territorio N. de quodam homine qui P. Vocabatur, pro eo quod homicida captus non fuit; nec detentus juxta ordinationem factam per nos, de capiendis & detinendis homicidiariis S malefacioribus ; ideo disctam Communitatem & homines dicti Communis , autoritate ossicii nostri vobis commissa

130쪽

sa, in so. libris duximus condemnandos, solvendis hinc ad diem Io. Martii receptori pecuniae, nobis ab Imperiali Celsitudine deputato, sub poena dupli, moderata poena IOO. talent rum indicta & imposita per vos , de condemnandis homicidis , propter modicam quantit tem hominum S eorum etiam paupertatem.

Capitaneo , ut assignet proventus duorum Castrorum quoindam , qui propter Mem sunt exules. CVm pro gratis S acceptis servitiis, quae

Rainerus , & Andreas Petri de Ρerulio, fideles nostri, Majestati nostrae exhibuerunt hactenus, & exhibent incessanter: ac propter expertam & indubitatam fidem eorum, quam constantem semper erga nos & servitia nostra invariabilem servaverunt: velimus eos Magnificentiae nostrae beneficiis foecundare: fidelitati tuae praecipimus, quatenus prOVentus omnis Montellae & Montis sanctae Mariae, jurisdictionis tuae, eisdem fidelibus nos ris Ra- tuas de caetero exhiberi r & idem Castrum Mantellae in Castellaniam habendum , S tenendum usque ad triennium, concedas eisdem. Ita tamen, quod triennio ipso completo, Castrum ipsum ad manus Curiae nostrae infallibia

liter revertatur.

Potesati, quod is qui bona sua inter creditores diasribuit, ad solvendum decimam Curia non cogatur.

ALbertini Ioannis de N. fidelis Imperii,

nobis oblata petitio continebat, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION