Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 ΡΕTRI DE VINEIS

insisteret, ob impugnationem ipsorum rebellium, quidam suus dextrarius fuerit interfectus: super damnificatione ipsius Conradi fidelis nostri, providere volentes , ut animosius ad nostra servitia ejus fidelitas erigatur: tuae fidelitati praecipiendo mandamus , quatenus de proventibus Curiae nostrae, qui sunt Vel erunt per manus tuas , diligenter, ut convenit, quaesito de equivalore, eidem C. dextrarium ipsum, juxta valorem ipsius , ex diligenti inquisitione im

ventum , emendare procures. .

Cap. LXX. .

Ressondet cuidam nobili ad transmissa, diacit quod equos non vult sibi dare. Solita benignitate recepit nostra Serenitas literas, quas nostro culmini destinasti. Et intellectis diligenter tam his , quae dictae

literae continebant, quam his , quae Ρ. de Sora nuncius tuus, pro parte tua de equitaturis per te petitis a nobis , nostrae retulit Majestati, devotioni tuae taliter respondemus: Quod cum partibus Lombardiae, in quibus assidue commoraris , deXtrariorum copia consueverit inveniri : credebamus & credimus , dextrariis te magis nostrae Curiae subvenire, quam ab EX-cellentia nostra tibi petere subveniri. Ronchini vero in nostra Marestalla non sunt ad praesens , quos tibi possemus commode destinare. Propter quod volumus , ut in ipsis partibus acquiri facias opportunos. De engastris autem mittendis , ecce quod in proximo tibi curabimus providere.

102쪽

Priderico de Antiochia, ut asi net vicariam cuidam, quem ipse proecit in Capitaneum.

CVm de prudentia & fidelitate Io. dς'

fidelis nostri, confisi, ipsum Capitaneum 'loci ipsius duxerimus statuendum : tuae fidelitati praecipiendo mandamus, quatenus eidem Joanni fideli nostro , sic a Majestate nostra Capitaneo ornato , statim receptis praesentibus , Castrum ipsum, & Capitaniam, cum captivis , armis , equis , & rebus aliis, ad curiam nostram pertinentibus, quae in tua pro parte nostra retines potestate , assignare procures, eundem ut convenit instructurus, de ipsius custodiae circumstantiis , qualitatibus hominum , & moribus regionis : sicut ad honorem& incrementum nostrae Celsitudinis, melius &cautius videris expedire. Mandamus praeterea, quod de omnibus & singulis, quae tibi assignaverimus fieri , facias tria scripta consimilia ad cautelam : unum quoque per te volumus nostrae Camerae assignari: aliud vero penes te, &aliud penes eundem Iohannem fideliter conse Vari , ut deponendi per vos ratiocinii nostri ipsa similis conformitas habeatur.

Hominibus cujusdam Capitaniae , ut obediant

Meliter Capitaneo supradicto. CVm de prudentia & fidelitate Iohan. de N. fidelis nostri, confisi , ipsum Castellanum Castri nostri montis Flastonis, &s 3 ejus

103쪽

ejus jurisdictionis Capitaneum, ad praesens du-κimus statuendum: fidelitati tuae praecipiendo mandamuS, quatenus memorato Ioanni fideli nostro, in omnibus, quae ad ipsius spectant offetum & honoris nostri respiciunt incremen-vum, tanquam nostrae personae intendere ac pare re firmiter debeatis: ut exinde vestra sincera devotio per operum efficaciam , nostrae Celsitudini pateat more solito commendanda. Et ecce , quod eidem fideli nostro damus oretenus firmiter I) in mandatis , quod vos omnes &singulos in omni bono & pacifico statu, justitia & consuetudinibus approbatis , manute nere debeat, & fideliter observare a .

Cap. LXXIII.

De commendatione fidelium V gratia facienda. GRata est in conspectu nostri culminis fides vestra : quam & devotionis affectus ci ram I) exhibet, & demonstrat officium a operum clariorem. Propter quod instabili proposito gerimus, statum vestrum gratiae nostrae favore protegere, &nostrae liber litatis 3 J beneficiis adaugere vel ampliare.

1 firmiter abest. a) observare l. conservare. O claram l. terrarum. ca) oscium l. affectum s 2 l. in nostris. cap. 74. desunt usque ad rar.

104쪽

Cuidam nobili, commendatio de fidelitate. CVm multipliciter dudum fides tua in conspectu nostri culminis grata fuit , quam .& devotionis &c. ut in alia proxima, usque in finem. Literas igitur tuas, Majestati . nostrae per tuum notarium praesentatas hilari- . ter recepimus, benigne vidimus , & singula, quae continebantur in eis, intelleximus diligenter: vigilem diligentiam tuam & cautelam, Quam habes in rebellium evitandis aggressibusti evertendis eorum insidiis , plurimum com- . --

mendantes.

Cap. LXXV.

De Melium commendatione , cum promissione beneficiorum. Commoditatibus fidelium nostrorum, quos experta fides & gratitudo servitiorum, nostrae Celsitudini praesentat acceptos tquique pro servitiis nostris labores in personis subeunt, & expensas in rebus volentes com mode providere, &c.

Cap. LXXVI.

Exordium de remuneratione Delium in filios facienda. IN exemplum nostrorum fidelium, ut alii

fideles ad nostra servitia promptiuS animentur , ipsorum fidem post mortem eorundem , in ipsorum filios remunerare Volentes, mandamus, &c.

105쪽

Capitaneo significat, quomodo miratur , quod non signiscat prosera nova de. partibus illis. CVm scias, nos libenter intendere & gratius

aspirare circa successuum tuorum notitiam , admiratione inducimur non injusta , quod solutionem exercitus Ianuensis , &issorum ruinam, nobis significare distuleris, α alia prospere contingentia quae nostram audientiam delectarent.

Eidem, ut faciat resimi bona disrobatis supra

mare.

BArtholomaeus civis Lucanus, fidelis noster, ad praesentiam nostram nuper accedens , coram nobis exposuit cum querela : quod cum ipse dudum in quadam Butet Jnavi Gerhardi de Istria, suis & sociorum suorum mercibus onerata , sub spe emolumenti a Brundusio versus Duratium navigaret, Comati quarundam galearum & barchettarum , de Sa-one S. R. & G. Jo. & quidam alii, qui cum eis erant, ipsum & locios hostiliter invadentes, ceperunt eosdem, & omnia bona quae habebant ibidem , ipsis prius enormiter tormentatis , ut asserit, abstulerunt. Cumque idem Barth. nostrae supplicaverit Majest. ut sub restitutione rerum suarum, quibus tunc extitit sic violenter& temere spoliatus , providere sibi misericorditer dignaremur: nos supplicationibus ipsius beni-

106쪽

benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quatenus, si tibi conlitterit, bona sua, quae sibi tunc ablata fuerunt, seu valorem ipsorurni de quo tibi conflare volumus, ab illis eisdem restitui facias , qui bonorum ipsorum captores & participes extiterunt : nihilominus cautus existens , . ut sic deliberatione praehabita punias, quos inde videris puniendos, quod delinquentes de praedictis aliquatenus, nequeant de commissis excessibus gloriari.

Cap. LXXIX.

Cuidam nobili, recommendans eum de Melitate. ΡΕr tuorum operum exhibitionem laudabilem , & relationem Richardi de N. fidelis nostri, plenarie cognoscentes , quod circa servitia nostra perseveras & existis fideliter& devote : tuum exinde studium , & solicitudinem commendabilem , merito commendamus : ad quae Volumus te deinceps taliter existere , vigilem & intentum, ut semper tua sincera devotio & solicitudo intensa, in nostrae Majestatis praesentia pateat commendanda.

Cap. LXXX.

Capitaneo, ut captivum qui sed seriam prae- sitit cautionem a carcere liberet, resitum Hibonis ablatis.

DUdum per literas nostras judici Gindaleto

de Perato nostro vicario Castri sancti Miniati, fideli nostro, recolimus mandavisse: ut quia dicebatur, quod B. de N. nunc ca-

107쪽

stellanus sancti Miniati, ab hominibus ejusdem Castri sancti Miniati & sibi conjunctis , de

mandato Ρandulphi de Fasanella, tunc Capitanei nostri in Thuscia, nunc proditoris nostri, quandam pecuniae summam & pignora quaedam abstulerat, eum de persona caperet, & cum diligentia custodiret: ac deinde per praedis hos homines, super praemissis inquisitionem faceret diligentem , di factam ad nostram Curiam destinaret. Qui, tanquam mandati nostri diligens executor , & ipsum B. cepit, & de praedictis inquisitionem fecit, juxta traditam sibi formam , & factam ad nostram Curiam destinavit. Verum quia , licet probatum extiterit, S in inquisitione appareat per eundem , prae

dictum B. quandam pecuniae summam & quae- γdam pignora recepisse s quod idem B. etiam confitetur J de quibus paratum se offert Curiae

nostrae reddere rationem, quia tamen per eum,

quod nulla fraus vel dolus super his intervenerit , invenitur nec probatur aliquid aliud contra ipsum , quod ulterius debeat squalore nostri carceris macerari: nec sicut innoxios injuste punire volumus, sic nec volumus impunes

relinquere delinquentes: A. S R. filios ejusdem B. Curia nostra recepit, pro parte ipsius idoneam fidejussoriam Mutionem, quo et idem B. in Curia nostra compareat juri pariturus, &de ossiciis , quae dudum in partibus Thusciae

per Curiam nostram exercuit, pecunia & pignoribus, quae recepit, perfectam debeat ponere rationem , quam debita satisfactio sublequatur : fidelitati tuae praecipiendo mandamUS, quatenus ipsum a vinculis facias liberari: honis sui Sa

108쪽

suis, quae sibi ablata fuerunt tempore captionis ejusdem , integite restitutis : citaturus eundem, ut ao. die poli citationem tuam , in nostra praesentia se debeat praesentare , redditurum de praedictis omnibus rationem. Diem vero citationis ejusdem, coram quibus, & quicquid inde feceris , per tuas literas harum seriem continentes , nobis rescribere non postponas.

Eidem , committit ut appestationem infrixeaves confirmet. usam appellationis, ad nos interjectae per B. & S. de Florentia , fideles nostros, a

sententia condemnationis lata contra eos, in quadam pecuniae quantitate , per Τhomam de Lira Potestatem civitatis ejusdem, ab accusatione seu denunciatione facta contra eos , ab F. & G. fratribus, vel eorum altero, devotioni tuae duximus committendam : fidelitati tuae mandantes , quatenus sententiae condemnationis ejusdem es processus tenore diligenter inspecto, coram te etiam convocatis, qui de jure fuerint evocandi, si causa ipsa judiciario ordine cognita est , S sententialiter terminata, ad confirmationem vel infirmationem ejusdem sententiae condemnationis procedas, prout de jure fuerit: revocaturus in irritum & quicquid post appellationem ipsam inveneris contra justi

tiam attentatum.

109쪽

Cap. LXXXII.

Fidelibus, confortans eos in Me , V ut cre

dant nuncio.

CVm inter caeteros fideles nostros, vos &vestram civitatem , quae nostra & Imperii est Camera specialis, fovere & manu- tenere velimus in omnibus , ob fidem puram S devotionem sinceram , quam ad sacrum Imperium & personam nostram habuistis hactenus , & habetis : propter quod a nobis& Imperio , digna debetis praemia reportare : Universitatem vestram per sacros apices nostrae Celsitudinis, ad servitia nostra solicitandam duximus , & hortandam , mandantes equatenus si honorem Imperii diligitis , & nostrae Serenitatis gratiam affectatis, in eXecutione servitiorum nostrorum, sic more solito eX-hibeatis vos in omnibus promptos, deditos ¶tos: ut gratia nostra in vobis , de hono in melius , per eXhibitionem operum semper crescat i & vestra exinde devotio possit merito commendari. Caeterum quicquid magister G. de Cyra capellanus, notarius & fidelis noster, quem ad partes ipsas pro nostris servitiis d. ximus destinandum, pro eisdem servitiis nostris vobis dixerit & injunxerit, tanquam no- his indubitanter vestra credat devotio , & adimpleat eum effectu.

Cap. LXXXIII.

Cuidam nobili, de eodem.

Ecςς quod magistrum G. de Cyra capellaia

num, notarium & fidelem nostrum, pro quibus-

110쪽

quibusdam servitiis nostris : quae licet principaliter nos tangant, tangunt tamen nihilominus per consequens te, & alios nobiles universos & singulos orbis terrae : providimus ad te destinandum , devotionem tuam monentes attentius , & hortantes , quatenus quicquid idem magister G. tibi pro parte nostra , super eisdem servitiis nostris dixerit viva voce , tanquam ab ore nostro prolatum tua indubitanter credat devotio, & adimpleat cum effectu : ut deVotionem tuam propterea, prout Excellentiam nostram decet, sinceris gratiarum actionibus , & condignis beneficiorum retributionibus prosequamur.

Cap. LXXXIV.

Capitaneo , quod causam appellationis'proincessum debeat ad Curiam desinare. AD nostram accedens praesentiam B. de N.

fidelis noster , nobis exposuit cum querela , quod inter B. mulierem neptem suam ejus denique curatorem agentes eX parte una , & S. de eodem loco , ex altera, luper possessione cujusdam ponderis & tenementi , coram G. de Spoleto , in comitatu Firmano judice ordinato , extitit quaestio ventilata : in qua idem judex de jure procedens, sicut asserit, pro ipsa B. tulit sententiam contra eum: a qua idem S. sentiens se gravatum , ad tuum eXamen se asserit appellasse. Postmodum vero ,

quod cum assistente tibi R. de Lauda, judiceti assessore fideli nostro, coram te partibuS non

vocatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION