장음표시 사용
111쪽
vocatis, & causae meritis sui juris est' non inspectis , dictam sententiam confirmasti : eundem S. pro expensis in causa ipsa fastis pro B. in tribus libris contra justitiam condemnando: idem vero S. a dictae sententiae confirmatione , & praedictarum expensarum , sentiens indebite se gravatum , ad nostram Curiam appellavit. Quare cum idem S. velit appellationem prosequi supradicta in Curia nostra magna, Fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quatenus processum totum, super praemissis habitum, sub tui impressione sigilli nostrae Curiae destinare studeas seriatim : ut quod parti per te certo & peremptorio termino assignato, qui nostrae Curiae se debeant praesentare, in praemissis processuros justitia mediante: S praesertim appellatione pendente contra ipsum S. non facias nec patiaris fieri aliquid novitatis, eum appellatione pendente nihil debeat innovari. Si quid vero post appellationem ipsam. ad nos interjectam, attentatum est, perte seu iudices tuos , in statum pristinum reducturus, prout de jure videris expedire : & de die citationis , oc forma nostram Curiam edocturus.
Eidem , super gratia concessa cuidam monas rio , de laborandis quibusdam terris. ΡRo parte Conventus monasterii sancti Pauli de Urbe . nostrorum fidelium, nostraefuit Excellentiae humiliter supplicatum: quod eum de Celsitudinis nostrae mandato,
Castrum Cortoroli sancti Iuliani Longeetae, &Losae
112쪽
Losae quae, sicut dicunt, ad dictos Conventum & monasterium pertinebant 3 fuerint devastata , certas possessiones , quae sunt de districtu Castrorum ipsorum secure & quiete laborandi , & ex eis fructus & redditus percipiendi , ad monachorum ibidem degentium
sustentationem , licentiam & securitatem nostram , de nostrae benignitatis gratia , misericorditer dignaremur concedere, praesertim cum ex eisdem possessionibus & terris , ad Curiam nostram nullum emolumentum proveniat vel profectus. Quorum supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quatenus, si tibi constiterit ita esse, pro parte Celsitudinis nostrae licentiam petitam concedas Conventui memorato : ex nis postmodum contra ipsos nullam molestiam illaturus, seu ab aliis permissurus inferri. Recepturus etiam cautelam ab eis, quod per hoc aliquid nobis,vel fidelibus nostris dispendium non feratur.
Capit aveo , ut certam quantitatem solaat a mnuatim cuidam fideli suo. AD Majestatis nostrae praesentiam nuper a cedens Ligorius Roberti de Tybere, fidelis noster , nostro humiliter culmini supplicavit , ut cum Castro sancti Iuliani, quod a monasterio sancti Ρauli, de Urbe tendibat , & cuncta alia bona sua quae habebat in partibus Tiburtinis, destructa fuerint per Suer
rarum discrimina , nec habeat unde Vivat τpaupertati suae, di ad vitae suae sustentationem,
113쪽
dignaremur misericorditer providere r supplicationibus ejus nos benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus de proventibus noliris, qui sunt per manus tuas, usque ad summam decem librarum deinde annuatim debeas exhibere eidem : Nab eodem,
de his quae sibi dederis , apoclissam idoneam
Eidem, ut concedat licentiam cuidam Commmnitati vendendi vinum-bladum Melibus. ΡRo parte universitatis Cesanae nostrorum
fid lium , extitit nostrae nuper Celsitudini intimatum : quod propter multa servitia , erga Majestatem nostram nuper impensa, per eos debitorum Oneribus adeo comprimuntur : quod de mobilibus bonis eorum, praeter fructus bladi & vini non habeant unde exolvant debita supradicta. Ρropter quod nostro culmini humiliter supplicarunt, ut de ipsis fructibus bladi & vini, vendendi & asportandi ad terras fidelium per mare & terram , eisdem licentiam concedere dignaremur , de nOstrae Majestatis gratia speciali. Supplicationibus quorum nos benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus ab ipsa universitate , idonea cautione recepta , quod fructus ipsos ad terras fidelium tantum , &non infidelium deportabunt, nec per alios facient asportari: ipsis fidelibus noliris dictam licentiam , pro parte nostra , usque qd satisfactionem debitorum ipsorum , concedere debeas:
114쪽
beas: sicut melius videris ad honorem & cautelam nostri culminis expedire.
Eidem , ut nomina Casellanorum sua jurisdiactionis in scriptis transmittat ad Curiam.
m nomina Castellanorum Iurisdictionis
tuae , & statuta Castrorum , juxta quorum tenorem seu consuetudinem , tam castellanis , quam servientibus in stipendiis , providetur: numerum servientium uniuscujusque Castri : & quibus Castris de proventibus Curiae nostrae, & de quibus proventibus ministrantur expensae , scire volumus : Fidelitati tuae praecipiendo mandamus, quatenus de praedictis omnibus & singulis, nostram fidei, ter instruas Majestatem: nullum ex Castellanis, qui nunc sunt per ipsa castra statuti, seu in antea per nostram Excellentiam statuentur , sine justione nostri culminis aliquatenus amoturus.
Cuidam Potesati se' Communitati, ut ablatapos appellationem restituere non posponat. ACcedens nuper ad Majestatis nostrae praesentiam Ρetrus de N. civis Florentinus, fidelis noster, nobis eXposuit cum querela r quod cum dudum a sententiis seu condemnationibus , per vos seu inquisitores ve-- stros , qui inter vos Tricatores vulgariter nun eupantur, latis &factis contra eum olim, per Potestatem vestrum, in quadam pecuniae quan titate,
115쪽
titate, ad nostram audientiam appellarite vos eidem appellationi, sicut dicit, minime deferentes , fidejus res suos ad solvendam quandam pecuniae quantitatem , contra justitiam eompulistis, in ipsius grave praejudicium , di damnum etiam manifestum. Qui cum nostrae Celsitudini humiliter supplicarit, ut super praemissis dignaremur secundum justitiam providere : nos, quantumcunque vobis in vestra justitia favorem conferre velimus , a justitia tamen discedere non valentes, ipsius Ρ. supplicationibus benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus , si est ita, quicquid post appellationem ipsam , sic interjectam, ad nos per eundem P. vel suas fidejussores per vos attentatum est, in statum prist, num revocantes, sine dissicultate qualibet pecuniam ipsam , adjectis fidejussoribus suis e tortam , restituatis eidem : ita, quod pro his ulterius clamor ipsius Ρ. juste nostro culmini
non feratur. Nam pro utriusque partis commoditate , nec non praesentibus & consentientibus nunciis vestris, in Curia nostra noveritis causam appellationis eandem fore commisesam , per nostram Excellentiam Ρ. de N. cognoscendam , per eum & fine debito termi
Concedit licentium quibusdam fidelibus de im elibin capiendis , θ' his qui portam victualia
UNiversis &e. Notum fieri fidelitati vestrae
Volumus, per praesentes, quod nos tam act
116쪽
honorem nostri culminis, & nostrorum confusionem rebellium , quam ad supplicationem O. de N. latoris praesentium , fidelis nostri, qui & fratres sui, scilicet G. & Τ. pro fide Majestatis nostrae servanda , sicut asserit, de Ferraria fuerint ejecti: sibi & suis fratribus antedictis , infideles nostros & Imperii capiendi , ubicunque eos in mari invenerint, vel . in terra , nec non & tam fideles , quam infideles , qui victualia seu mercationes ad rebellegnostros de N. vel ad alias terras nostrorum rebellium, reportarent, licentiam nostram duximus concedendam. Quare universitati vestrae praecipiendo mandamus: quatenus in praedictis peragendis , eosdem fideles nostros , in nullo impedire seu molestare aliquatenus praesumentes et ipsis cum expedierit, & ab eis fueritis requisiti, detis omne auxilium & juvamen , ob nostrae reverentiam Majestatis. Ita tamen, quod occasione praedicta , ad offensionem nostrorum fidelium , & eorum maXime , qui literas nostrae Serenitaris ostenderint, manus aliquatenus non eXtendant.
Capitaneo, ut concedat licentiam portandi Uvendendi bladum fidelibus. AD Majestatis nostrae praesentiam accedens C. de N. fidelis noster, qui & fratres sui, scilicet G. & Τ. pro fide Majestatis
nostrae servanda , expulsi fuerunt de Ferraria, sicut dicunt, pro se ipso & fratribus suis humiliter supplicavit, ut sibi & eis centum sauh mas
117쪽
mas frumenti, de Romangia extrahendi, &illud per totum Ariminum , ad fideles tantum portandi & vendendi , licentiam concedere , de nostra misericordia dignaremur. Supplicationibus cujus inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus ab eis idonea cautione recepta , de nominibus Romangiae, ruod bladum ipsum tantum ad terras fidelium eportabunt, & quod a Potestate terrae illius, in qua bladum ipsum vendiderint, ad te testimoniales literas reportabunt, licentiam ipsam pro parte nostri culminis concedas eisdem: ita tamen:. quod directum ab eis proinde jus, quod Curiae nostrae competit, integre persolvatur.
Cuidam Communitati, ut quendam heremum non debeant in suis juribus mole fare. . ΡRo parte conventus heremitarum sanctae
crucis fontis Avellanae, nostrorum fidelium , in nostra praesentia nuper eXpositum extitit cum querela : quod cum fratres &oblati hospitalis de N. eorum proprio motu &libera voluntate, submiserint & obtulerint se &hospitale praedis tam heremo nominatae: subsequenter per fratres & oblatos eosdem , corporali possessione tradita , bonorum omnium , hospitalis ejusdem syndico, heremi nominatae: Vos autoritate propria , tenuia seu possessione ipsorum bonorum , heremum ipsam contra j stitiam spoliantes, detinetis ea, in ejusdem heremi gravamen non modicum, & praejudicium maniustum. Quare cum per syndicum ipsius heremi,
118쪽
heremi, pro parte ipsius, nostrae fuerit Exceblentiae humiliter supplicatum, ut eisdem fratribus praedictis, dignaremur secundum justitiam providere, fidelitati vestrae praecipiendo ma damus , quatenus, si est ita, bonis ipsis eisdem integre restitutis , eis praedictorum occasione, nullam molestiam indebite inferatis, bonaque ipsa eos possidere , & fructus ex eis percipere permittatis pacifice & quiete : ita , quod propterea nostro culmini, ipsorum justa querimonia de vobis ulterius non feratur, & si jus aliquod vos habere contenditis, illud apud com-
stentem judicem , ordine judiciario prosequi
Capitaneo , ut non permittat fideles molesari
ΡRo parte universitatis hominum Montisculi, fidelium nostrorum , in nostra fuit praesentia nuper eXpositum cum querela: quod cum ipsi, qui ultra eorum poste circa ejusdem Castri munitionem attentos, se fideliter obtulerint, & impendant, prout dudum ab Excellentia nostra , & nostris nunciis receperunt , Per tempora in mandatis , propter quod conlueverunt ab aliis exactionibus & servitiis nostris esse immunes : nuper Τ. de Colle, fidelis noster Capitaneus in comitatu Arecii, per dilectum filium nostrum, Fridericum de Antiochia ordinatus , tam in retinendis equis ad arma, quam de exactione pecuniae , datis
pignoribus ab eisdem & aliis gravaminibus
119쪽
contra ipsos illatis , sicut dicunt, multipliciter aggravantur. Super quibus licet pluries scripta
tua obtinuerint aci Capitaneum memoratum ridem tamen Capitaneus , mandatis tuis non obtemperans. ab incoeptis gravaminibus rhsilire contemnit, in ipsius universitatis gravamen non modicum , α praejudicium manifestum. Cum igitur pro. parte eorundem nostrorum
fidelium , nostrae fuerit Majestati humiliter supplicatum, ut ipsis fidelibus nostris tantis gravaminibus oppressis, dignaretur nostra Cel. misericorditer providere : nos isorum supplic tionibus benignius inclinati, di delitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus , si tibi constiterit de praemissis , exinde facias & procedas, sicut juri S honori nostri culminis, di qualitati negocii videris expedire.
Capitaneo, ut contractum debitum ab Episcopo solvit, de bonis Episcopalin de lutu ad jura fisci.
BArtholomaeus civis Senensis, pro parte sua& sociorum suorum , nuper exposuit coram nobis, ouod olim Ρ. Ulteranus Episcopus, eis in so. libris ex causa mutui teneretur : eodem Episcopo sublato de medio , non fuit eis de dicta pecunia satisfactum. Et quia bona Episcopatus ipsius , per nostram Curiam procurantur, humiliter supplicavit, ut de proventibus ipsius Episcopatus satisfieri de praedicta pecunia mandaremus. Cum igitur nostrum fiscum locupletari cum alterius jactura nolumus, fidelitati tuae praecipiendo mandamus: quate
120쪽
nus jura praedictorum creditorum , super hoc audias diligenter. Et si tibi constiterit de praemissis , de proventibus ipsius Episcopatus solvas eis pecuniam supradiciam : ita , quod in aliis propterea nostra Curia non Sravetur. Dum tamen per testes qualibet exceptione majores, qui numerationi S contractui interfuerunt , eisdem non per instrumenta solummodo, de supplicantium jure probetur, attentius provisurus , ne per colluaiosas probationes,& inania instrumenta solutorum jam forsitan debitorum , fitaim nostrum contingat in aliquo defraudarc
Eidem , super eodem vel quasi.
ΡRo parte M. de N. Majestatis nostrae fidelis,
coram Excellentia nostra nuper expositum eXtitit cum querela : quod cum ipse mutaverit quondam Firmano Episcopo so. libras , tunc in Firmana ecclesia residenti, sicut patere asserit , per publicum instrumentum,
nec fuerit sibi de praedictis per eundem Episcopum seu personam aliam pro ejus parte, aliquatenus satisfactum : & bona ipsius ecclesiae, per nostram Curiam procurentur: pro parte ipsius M. nostrae fuit Excellentiae humiliter sur-plicatum, ut sibi super hoc dignaremur misericorditer providere. Nos itaque supplicationibus ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus : quatenus , si tibi constiterit de praemissis, de proventibus ecclesiae supradictae, quae curia nostra tenet, eidem
