Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

est status Imperii. Inter quae est secundum al1- quos, ut Ecclesia non teneatur ad expensas murorum civitatis e tantum teneatur ad refectionem pontium & viarum , quod est falsum. Imo etiam tenetur ad eXpensas murorum, maxime si muri fiant potius ad necessitatem, quam ad ornatum, ut probatur per textum l. ad portus. C. de operibus publicis. Id informa res si rei corram. S. praescriptionis. Nec unquam quiescet Italia, donec ipsa E clesia possideat civitates, vel castra, & donatio eidem facta per Constantinum fuerit per aliquem probum Oc potentem Imperatorem peni- tus revocata: cum non bene conveniat psalte- .rium cum cithara : nee datum sit a Christo, nec a beato Ρetro , . quod possidere debeant talia : sed quod est Caesaris reddatur Caesari, &quod est Dei Deo. . Idem in eadem forma res'. rei conistiti. g. tanquam publice. mem. IO.

Et sic nota , quot modis isti clerici illaqueis ant Laicos, S suam jurisdictionem ampliant. Sed heu miseri Imperatores, & principes seculares, qui hoc & alia sustinetis, & vos servos Ecclesiae facitis, & mundum per eos infinitis modis usurpari videtis, nec de remedio cogitatis : quia prudentiae & scientiae non intenditis , ideo attendite & memoriae commendate, &c.

392쪽

In forma sententiae diffinitivae. g. sed ad quem

cunque judicem competentem. Ad Papam , quocunque omissio medio, appellare licet. Quod ideo providerunt, ut quaestiones in Curiam traherent, & eorum avari. tiam satiarent: quod tamen nunquam facient. Quia clericorum animus S appetitus est eni-Xus prae caeteris in pecuniis cumulandis contra honestatem communem, & fidem Deo promi9sam : non attendentes , nec studentes bonis moribus , nec Scripturis tam divinis quam

moralibus , & potissime illi documento Seneis eae , sic dicentis : Multis parasse divitias, non finis fuit miseriarum, sed mutatio. Non est enim in rebus vitium, sed ἐπ ipso animo. Et alibi idem inquit: Quemadmodum nihil dita

fert , utrum aegrum corpus , ligneo aut in aureo lecto colloces, quocunque illud transtuleris , malum suum secum transfert: sic nihil differt, utrum .aeger animus in divitiis vel in paupertate ponatur se malum suum illum sequitur. Informa lib. quo agitur ad red. ra. tute. g.

Ad executores. Executores ultimarum Voluntatum prohibentur esse fratres minores , de quo immense tristantur & condolent: quia manus & pedes vellent tam ipsi , quam caeteri mendicantes elerici, ponere & immiscere in bonis laicorum , & eos rodere usque ad ossa, prout quo tidie faciunt; ut est lex . in Clem. exivi. dever. sig. Quia in tali ossicio vertitur utpluri-

393쪽

mum tactus & contrectatio pecuniae, quod est contrarium regulae beati Francisci.

In forma libelli, quo agitur ex subiit. g.

Ex suo corpore, Vc. Scire debes , tu ignare laice, quod imperium aliquando habuit utrumque gladium, temporalem scilicet, & spiritualem : adeoque, quod tunc Imperatores conferebant omnia beneficia Ecclesiastica per universum orbem, &lius eligebant Papam. ut habetur in c. Adrianus. XIII. dist. cum. & no. per Inno. in c. II. ext. de majo. & obed. Unde eo tempore quo studebant- Imperatores ampliare fidem Christianam, quae tunc modica erat, & in parvo statu, oportuit conferre multa privilegia Ecclesiis, & iis qui se ad fidem Catholicam con-Vertebant : ut patet per tit. C. de sacrosanc. Eccles. N in tit. de Epist. S cler. & in Aul. de sanc. Episc. & in tit. de Ecclest tit. cum multis titulis: inter quae privilegia fuit istud : Quia hona ingredientium monasteria, applicarentur ipsis Monasteriis , propter quod privilegium multiplicata & fundata sunt monalteria infinita , per universum orbem, olim causa devotionis : licet hodie causa rapinae S avaritiae in tantum , quod destruxerunt hodie mundum , &annihilaverunt statum Imperii, & omnium laicorum et possunt ergo dici merito, alia loca fasia vel fienda retia contexta ad capienda laicorum bona. Surgat ergo bonus Imperator, redicant omnes: Fiat pax in virtute tua, & abundantia in turribus tuis.

394쪽

Joannis de Rupescissa, quem, dum Avinione in carcere esset, circa annum Domini M. CCC. L. Cardinalibus recitavit: comversus ex seeundo libro Frogares,

nobilissimi historici Gallici.

nione fuit quidam frater Franci lcanus. praeditus ingenio & eruditione summa, vocatus Ioannes a Rupescissa, quem Ρapa Innocentius VI. tenebat vinctum in castello 9aignos i , propter res mira , 'uaS eVenturagille dicebat, praesertim super praelatos & praesidentes in Ecclesia , scilicet ob immensum luxum & ambitionem, quibus dediti erant: ab que itidem super regnum Franciae, & potentiores Christianitatis principes, quoniam plebem tenuem tam miserabiliter opprimerent. Ρrobaturum se vero ajebat Iohannes , omnia sua dicta per Apocalypsin di veteres libros sanctorum Ρrophetarum , qui ipsi per gratiam sancti Spiritus essent retecti, sic ut diceret multa creditu dissicilia. Conspiciebantur sane quaedam evenientia eo ipso tempore , quae praenunciam verat: neque dicebat quicquam uti Ρropheta, sed per Scripturas veteres & sancti Spiritus gratiam , qui ipsi largitus erat scientiam declarandi omnes illas veteres Ρrophetias , ad annun ciandum omnibus Christianis annum & tempus quibus debebant impleri: & confecit plures libros , magna doctrina bene fundatos. Horundem in uno quodam , composito Salu-

395쪽

tis M CCC XLVI, res complexus erat tam mirabiles, ut eas aegre quisquam esset crediturus rsed earum complurium eventus jam est visus. Et quando interrogabatur de bello Anglorum in Francos, dicebat jam autem visa nihil quidem esse , prae illis quae superessent videnda. Neque enim fore pacem, neque finem bellandi ullum, donec regnum Franciae per omnes Undequaque regiones esset vastatum & exhaustum ridque omne est visum postea ita accidere. Nam nobile regnum Franciae fuit amictum, &omni calamitate prostratum, inprimis eo tempore quod Franciscanus ille denunciarat, scili

cet anno salutis s 6. D. s 8. supra M CCC.

Porro vero de eodem , sub finem voluminis secundi haec subjungit, dicens : Scribenti a tem mihi de hoc statu rerum, quem meo seculo conspiciebam in orbe, & in Ecclesia quae hune ad modum vacillabat, & de Ρrincipibus secularibus qui ita durabant & dissimulabant, redit in memoriam, quomodo in mea juventute Papa Innocentius Avinione regnans, in carce. re asservabat Franciscanum quendam hominem bene eruditum, nomine fratrem Ioannem

a Rupescissa. Iste frater uti Papa ajebat, & se referri audivi) pluribus in locis, privatim

tamen, non publice, proposuerat ac propone bat complures autoritates & notabiles collo Eliones , S praecipue de adversis casibus qui ipsius tempore, atque etiam post evenerunt in regno Franciae. De captivitate Ioannis regis Franciae loquebatur valde plane, & exponebat quaedam rationi consentanea: scilicet quod Ε

396쪽

lesia adhuc multum haberet sufferre , proptere normem luxum , quem videbat inter eos qui baculum regiminis tenebant. Atque eo ipso tempore , quo eum vidi carcere contineri , recitabatur mihi aliquando in palatio Papae apud Avinionem , quoddam exemplum , quod ipse recensuerat Cardinali Hostiensi , qui dicebatur ah Arthesia: & Cardinali Auxerrensi, qui eum accesserunt visum , & de iis quae dissereret castigatum. Itaque dum suas vicissim aD

fert defensiones , id quoque addidit simile, quod subjiciam. Referebat Ioannes Rupescise

sanus hoc modo : Cum aliquando volucris in lucem propnata esset absque plumis , re ad alias aves delata , venerunt illam visum : &quia conspiciebant esse bene formosam, ac gratiosam inprimis , contulere super ea conulla, quid gratificarentur, quum sane absque plumis

neque volare , neque Vivere commode posset.

Voluere autem ob insignem formae elegantiam omnino ut viveret : neque fuit ibi avis ulla , quae de plumis suis aliquid ei non largiretur. Quo autem fiebat formosior, eo plus donabant plumarum : ita ut tandem volucris illa prorsus esset pulchre pennata, ac volare inciperet. Atque etiamnum dum illam volantem intuentur aves pennas suas elargitae, magna voluptate adficiebantur omnes. Volucris autem illa cum videret se adeo opulenter pennatam,

S pariter ab omnibus honorari avibus , coepit superbire, neque amplius habere rationem Ullam earum a quibus evecta fuerat: imo illas rostro pungebat , vellicabat, & passim infestabat. Tum vero aves in consilium congressiae,

397쪽

deliberabant de volucri illa, quam pennis imduerant atque auXerant, mutuoque 1e interrogabant quid factu esset optimum s nam de suo tantum se volucri illi elargitas , ut jam plus satis aucta, & in superbiam elata , ipsas facile

contemneret omnes. Ibi pavo respondit: Nimium quidem meis plumis exornata est, itaque easdem repetam. Subjicit falco : Sane &meas ego repetam. Ac breviter , eunt istam in sententiam aves reliquae omnes , incipientesmOX unaquaeque revellere , ac sibi vendicare

uod plumarum donaverat. At volucris ista astuosa ita secum agi videns , ilico demisit grandes spiritus : & palam agnovit, omne id quod tenebat honum, honorem & plumarum cultum insignem , non ab se ipsa profectum , sed per alias sibi donatum aves : quae editam

prius nudam & implumem uti vestierant, ac pennis eXornarant , ita & dona sua repetere poterant. Quare supplex veniam rogavit, pollicens admissa omnia se correcturam sedulo, neque commissuram ut posthac unquam per superbiam aut luxum plumas perderet. Iterum ergo generosae aves quae prius plumas devoverant , cum viderent illam ita demissam ac supplicem , commotae miseratione , Omnes quas abstulerant pennas eidem restituunt, his tamen adjectis verbis : Lubentes quidem te inter nos volitantem aspiciemus , tantisper dum in animi humilitate ossicio tuo fungi velis : id quod egregium inprimis habet decorem. Verum hoc plane ita habet, si posthac te in superbiam extuleris, mox plumis omnibus te exue-

mus , eumque redigemus ad statum , in quo primum

398쪽

primum te invenimus. Hunc prorsus ad modum

dicebat frater Iohannes domini Cardinales, vobis eveniet. NAM IMPERATOR ROMANORUM ET A LEMANNIAE, REGESQUE CHRISTIANI, AC Ρο-ΤENTIORES TERRARUM ΡRINCIΡES, VOBIS DONARUNT BONA, FUNDOS ET DIVITIAS, UT SERVIRETIS DEO: ΕΤ VOS EA PROFUNDITIS ΡER SUΡERBIAM, NEQUITIAM E Τ LUXUM. Quare

non legitis vitam S. Sylvestri Papae Romani,& vobiscum uti par est expenditis , quo

modo & qua lege Constantinus Imperator donaverit bona Ecclesiae Z Ρrofecto non prodeambulabat per mundum S. Sylvester, stipatus ducentis aut trecentis equitibus: sed humiliter se Romae continebat, & sobriam cum ecclesiasticis solum suis vitam degebat. Quum igitur Imperator Constantinus Ecclesiae donaret munera praeclara multa , & ditiones amplas : certe non aliud habuit consilium, quam ut juvaret religionem nostram, & Ecclesiam proveheret, atque haec ipsa bona & ditiones administrarentur in humilitate & justitia, neutiquam per superbiam & luxum. Sed hodie fit planissime contrarium , eoque nomine Deus irascitur. Et iraseetur quidem aliquando magis etiam, contra eos qui tempore futuro subsequentur : ita quod nobiles qui liberaliter donarant terras, census & ditiones quas pos

sident Ecclesiastici , largiri jam , frigidiores effecti, desinant, & forte etiam prius donata auferant: neque hic longe abest eventus. Ita quidem

399쪽

quidem Iohannes Rupescissanus, quem Cardinales Avinione vinctum tenebant, explicabat verba sua iis qui intelligere volebant: atque eo sane modo, ut Cardinales saepe demirarentur. Optabant vero ipsum e medio tollere , si utilam necis justam causam invenire potuissent: sed erat plane nulla. Itaque vitam concessere, quamdiu se potuit tolerare : neque audebante carcere dimittere , quod argumenta proponeret tam profunda, & Scripturas exquireret adeo sublimes, ut mundum forte in errorem aliquem abducturus fuisset. At certe interim visa sunt evenire multa , ut quidam afferunt, qui accuratius quam ego ipsius verba observarunt, quae praediXerat, di in carcere conscripserat. Volebat autem confirmare quae dice-hat omnia , per Apocalypsin : & comprobationes Verae, quibus se armabat, saepius ipsum

servarunt , quominus eXureretur. Non deerant quoque quidam Cardinales , qui misericordia assecti, non erant in ipsum tam severi, quam esse poterant. Haec omnia Froffardus, lub finem voluminis secundi

Chronicorum.

400쪽

dam codice descripti, Romanum quendam

advocatum cognomento te Franco taXantes, adeoque totam sacrosanctam curiam Romanam depingentes. Propter Sion non tacebo

Sed ruinas Roma sebo: uuoadusque Fustitia

Nobis rursus oriatur, Et ut lampas accendatur

ustus in Ecclesia, Sedet vilis, ct in luto, Princeps fasta sub tributo: uuod flebam dicere,

Romam esse derelictam. Desolatam, ct questam ., i , Expertus sum opere. Vidi vidi caput mundi Instar maris er profundi. Horax guttur Siculi. Ibi mundi διθαλασσος Ibi Ρrbet aurum Crassin, Et argentum seculi. Ibi latet Scylla rapax, Et Charybdis auri capax Polim quam navium. Ibi pugna galearum, Et conssctus piratarum

SEARCH

MENU NAVIGATION