장음표시 사용
381쪽
Fas est jura negas, homines ct numina fassis: Nec fuis imperium, nec Phlegethonta times.
Singula texentem convitia deseret ata Tantum ac tale tua est improbitatis onus. Romanis pater est Mavors, lupa Martia nutrix: Hac hominum mores ingeniumque docent.
Vivere qui sancte cupitis , discedite: Roma
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.
Calamitatum. Interea nostras odiis flagrantibus urbes Exercent furia, per rura, per oppida servit Martis opus: Petrique domus polluta suenti Marcessit luxu. Nulla hic arcana revelo, Non ignota loquor, liceat vulgata referre, Sic urbes populique ferunt: ea fama per omnem Iam vetvi Europam, mores extirpat honestos: Sanctus ager surris, venerabilis ara cinaris Servit, honoranda divum Ganymedibus ades. uuid miramur opes, recidivaque surgere tecta' Thuris odorati globulos, ct cinnama vendit Moltis Arabs, Tyrii vestes ct muricis imbrem: Indus ebur, croceum Cilices ct Tmolus odorem: Mel Siculi, ferrum Chalybes, tenuissima Seres Hellera, Cretenses mollissema vina, Tanager
Pernices mercatur equos: venalia nobis Templa, sacerdotes, altaria, sacra, corona: nra, itara , pracra , coelum est venale, Devique.
382쪽
Hi quoque, qui nomen de resti ione superbum urpant, quanquam sanctis a patribus ortos Se jactent, ovium molli sub vellere fraudes Mente Dcaonias servant, Er crimine sordent. uuods'eciem virtutis habens, fletus omne colorat: Invisi superis, foedaque libidine olentes Heu frustra incestis iterant sacra orgia dextris,
Polluti circum quoties altaria vultus Conveniunt , celebrantque choros or carmine mixto Sancta Deum vanis penetralia vocibus implent: Irritant, irinque movxnt, non numina flectunt.
Hac prece nil opus est: nil adjutoribus istis Auxilii sterate, novis date templa ministriae. Sacrilegum genuε ex adytis, templisque deorum Pellite, nec longos stetera hac vertantur in usus. Tempora Martigena quid inania perditis Z Ite, Ite lares Italos, ct fundamenta malorum, Romuleas arces, ct pontificalia tecta, olluviem scelerum, c.
383쪽
Episcopi Joannis Staphilaei Siburicensiis ..
habita ad Rotae auditores anno Christi M. D. XXVIII, die XV. Maji, post direptionem urbis Romae : qua ostenditur excidii urbis causa, & Romam esse ipsissimam Babylonem , de qua Prophetae & Apostoli vaticinati sunt: impressa ante annos 38. cum testimo'niis Practici Ferrariensis, commonstrantiabus Caesaris majestatem esse supra Papam & omnem
er x priscis illis Romanis: Reverem
dissimi Patres , vosque caeteri viri praestantissimi l parta de hostibus victoria, necnon in natalitiis Caesarum, vel alias pro commodo Reipublicae rebus sic exigentibus, paucis admodum diebus, clauso foro, indicere justitium , quo Senatus populusque Romanus promptius rei sacrae vacaret:& dimissis aliquantisper tribunalibus , ac strepitu judiciorum, otio vel negotio liberius pro arbitrio frueretur. At nobis miseris , & huic infelicissimae Urbi, anno superiori longe aliter evenit. Nos etenim non sponte S pro arbitrio nostro, sed Deus ipse acerrimus scelerum vindex, & flagitiorum nostrorum, pro gratulatione commodorum Reipublicae Christianae.& hujus sanctae sedis, sed pro gravissima calamitate & afflictione ejusdem , non pro natalitio Clementis VII. Pontificis maximi , sed pro captivitate , & durissima ut ita dicam severitate, illius denique non paucis diebus,
384쪽
sed Integro anno , & ultra : Deus inquam . per manus scelestimimorum hominum, vel sutverius dicam saevissimarum ferarum, justitium indixit, tribunalia nostra subvertit, locum hunc sacrarium justitiae, cum omnibus ad divinum cultum pro more ibidem existentibus expilavit, prophanavitque libros nostros. divinas ac humanas leges continentes : quibus
ιro administranda justitia toti orbi sedulo uteantur. Quosdam ex illis dilaceravit, quosdam igni contumpsit, reliquos aut iis, quorum fuerunt venales, exposuit, aut ad indignos imhonestosque usus ludibrio habuit. Venique post invasionem direptionemque aedium no-1trarum, nos ipsos, cum omnibus domesticisS familiaribus nostris , in arctissimas nephan- dissimorum satellitum custodias conjecit, pr positis passim variis tormentis, saepe etiam adhibitis, etsi non corporibus nostris forsitan, familiarium tamen nostrorum nihilominus .
quo preciosiorem supellectilem, tot vigiliis &laboribus partam, in secretiora forte loca depositam , indicarent. Illos interim , & nos per diversa urbis hospitia diligentissime observantes, pane doloris & aqua angustiae miserrime sustentantes, ita ut nobis omnibus vita esset supplicium, & mors solatium. Quapropter directis nunc in coelum oculis, lamentabiliter possumus deflere cum Ρropheta: Recordare Domine quid acciderit nobis , intuere & respice opprobrium nostrum. Haereditas nostra versa est ad alienos , domus nostrae ad extraneos , pupilli facti sumus absque Patre : matres nostrae viduae cervicibus nostris
385쪽
jugiter minabantur , lapsis non dabatut
Adde his malis saevissimam pestilentiam, quae longe lateque debacchata est , totam fera
hanc miserrimam urbem invadens. Iunge insuper extremam famem, ac necessa riorum omnium ad victum humanum summam penuriam. Tandemque eo ventum est . ut qui paulo ante cunctis omnino rebus copiosissime actuebamus , repente necessarita omnibus fuerimus destituti. Postremo, urbe veteres coloni propulsi, vix urbes , vicinique montes receperunt fugam nostram. At mala haec nobis cum caeteris omnibus Romae nunc eXistentibus communia
Nos, nos, qui hujusce sumus professionis. nostra insuper propria damna sensimus, qui domesticam hujus urbis jacturam fecimus:
Nos inquam , reverendi Ρatres, integerrimos gravissimosque collegas nostros eodem anno amisimus. Vos honorandi advocati, totidem collegas vestros supra quartum , quem superiori anno tota haec Curia deploravit: via ros nempe doctissimos, consummatissimosque eo ipso tempore perdidistis. Vobis quoque causarum patroni, vobis insuper tabelliones ¬arii, professionis vestrae damna non defuerunt. Sed unde haee ouaeso 8 Quasve ob causas tot, & tam gravissima incommoda nobis eVenere tNempe , quia omnis caro corruperat viam Caras dista suam, eramus omnes cives & inhabitatores, pi non Romae urbis sanctae, sed Babylonis urbis
386쪽
peccatricis, de qua impletum est temporibus nostris verbum Domini in Esaia : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis , plena judicio& sanctitate 8 Justitia prius habitabat in ea, nunc nunc sacrilegi & homicidae : prius gens sancta , populus acquisitionis, nunc populus Gomorrnae , semen nequam , filii scelerati, sacerdotes infideles , socii furum , diligentes
munera , sequentes retributiones , de quibus idem Dominus conqueritur per Prophetam Esaiam : Filios enutrivi & exaltavi, ipsi autem me spreverunt: dereliquerunt vias meas, blasphemaverunt sanctum Israel: alienati sunt retrorsum. Propterea per curiam vos ultra addentes praevaricationem , protinusque volens ostendere, quibus percussionibus amigendi si1- mus , subjungit: Terra vestra deserta, civita tes vestrae succensae igni , regionem vestram coram vobis alieni devorant. Sed ne quisquam arbitretur, vaticinium hoc Ρrophetae jamdudum fuisse impletum in eversione Babylonis & Hierusalem . sub Vespasiano & Tito Imperatoribus Romanis : cum Verba prophetiae Videantur respicere tempus illud praesens Ρrophetae, non futurum : animadvertendum censeo, juxta Ecclesiasticam veritatem
futura fuisse praesentia Prophetis, quasi jam
futura praesentia cernerent oculis mentis , ut
passim ex Sacris paginis facile deprehendimus. Sed ne longe exempla petamus, hoc ipsum in hoc eodem proposito nobis idem Propheta innuit , declarans seipsum verbis de futuro, subjungens : Derelinquetur filia Sion , & desolabitur sicut in vastitate hostili. Hanc filiam Sion
387쪽
Sion Ioannes Apostolus in Apocalypsi inte
pretatur non Hierusalem, sed Romanam prorsus urbem : quod ex illius descriptione , si1 introspicimus, in aperto est : dum exponens Ioannes, seu verius unus de septem Angelis Ioanni visionem, quam vidit super damnatio ne mulieris meretricis , sub nomine Babylonis intelligit hanc urbem : Mulier, inquit, quam vidisti, est civitas magna , quae habet regnum
quod de regno spirituali vult intelligio super
reges terrae. Dicit illam sedere super septem montes , quod proprie Romae convenit, quae ab antiquis ob hoc potissimum dicta est Septi- collis. Ρonit sedem quoque illius super aquas multas, quae significant populos, gentes , ac varias linguas : ex quibus magis , quam ulla alia, in orbe praesertim christiano collecta est
haec urbs, ut videmus. Et propterea dicitur communis patria omnium undecunque venientium. Dicit praeterea plenam esse nominibus blasphemiis , matrem immunditiae , fornicationum & abominationum terrae. Haec quippe verba demonstratione 'hujus. urbis magis
specificam non exigunt: cum haec flagitia &si ubique fere regnent hic tamen sedem & imperium habeant. His tot & tantis flagitiis, praevaricationibusque illius enumeratis , subjungit severissimam Dei sententiam , quae contra nos hoc tempore funestissimam executionem sortita est. Formula autem sententiae haec est : Quoniam perVenerunt peceata illius usque ad coelum , dc recordatus est Dominus iniquitatum r ideo in una die venient plagae ejus: mors, luctus, &b b fames
388쪽
fames desolatam facient illam , & nudam, Sipsam igne concremabunt.
Quod si quispiam pertinacius defendere velit , Apostolum loqui specifice de Babylone: huic ego respondeo, quod potius quam Apostolus in prima Epistola teste divo Hieronymo de Viris illustribus) sub nomine Babylonis figuraliter Romam significat, dum inquit:
Salutat vos Ecclesia in Babylone collecta. ΡΟ-stremo, si his locupletissimis testibus non credimus , scilicet per Babylonem urbem hanc significari, effectibus saltem hoc tempore lamentabiliter subsecutis credere oportet. Ex quibus manifestissime constat, quod plura & longe pejora , ut inquit beatus Gregorius, in his nostris tribulationibus vidimus, quam in nostris codicibus invenimus. Nam saniniario quoque suo, ministrisque saerorum hoc tempore non pepercit Deus. Ducti sunt indecenter per vicos urbis Cardinales, capti Episcopi, presbyteri interfecti, sacrae Virgines stupratae ad altaria. In Apostolicoque palatio stabulati equi, martyrum effossae reliquiae , aperta , immo fracta mortuorum lepulchra: & denique, quod animus luctu abhorret dicere, sacratissimum
Salvatoris corpus , vasculis pro more aureis, argenteisve reVerenter conditum, cum ob praedam vasorum, tum propter contemptum proh dolor, proh nephandum scelus , omnibus f culis detestandum terrae collisum , pedibusve plus quam sacrilegis calcatum. Heu nos miseros, visio Apostoli in Apocalypsi , poenas minatur huic urbi, ut diximus , admodum graves. At certe his nostris quas passi sumus,lonLς
389쪽
longe mitiores. Magna est prosecto ira. uando in sua castra, in sua tentoria , in suo senique milites saevit Imperator. Mitius olim egit noster Imperator, dum servato templo, &illaesis sacerdotibus templi ,- sat habuit, ejicere ex castris suis : hoc est, e templo ementes Suendentes, afferens domum suam non negotia tioni , sed orationi fore destinatam. At hoc lacrymoso nostro tempore , templa, orationes & sacrificia nostra despexit, dc aspernatus est. Cur quaeso tam severe & absque ulla pietate & misericordia i Ρrofecto audiamus ipsum Dominum per Ρrophetam tantae severitatis suae reddentem causam: Quoniam, inquit, manus vestrae sanguine plenae sunt: Quo mihi multitudo victimarum vestrarum t Plenus sum , ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi. Peccatis enim & sceler, bus vestris me ad iracundiam provocastis.
Ideo incipiens a sanctuario meo , divina &humana , sursum S deorsum mistebo omnia, ita ut ubique sit luctus , ubique gemitus , &plurima mortis imago. Sed jam ad nos ipsos
revertamur, qui, si Verum amamus , ingenue
fateamur necesse est , his tot & tantis nostris S aliorum communibus sceleribus non defuisse propria nostra factionis scelera & peccata. Nos enim , qui ministri sumus justitiae, j in J0litiastitiam forte, ut par est, non ministravimus. curia Ro-Quid si in sinistrum nos ignorantia traxit ' si in ua. favor inflexit ' si acceptio muneris, pel personae corruperit Z Uos spectabiles advocati, qui
adstatis ut de mortuis & absentibus taceam responsa di consilia vestra plus justo forsitan di-
390쪽
vendidistis, ponentes tenebras lucem , quaerentes mendacium, dicentes bonum malum , malum bonum . Vos quoque patroni caussarum, vos insuper tabelliones cum ministris, S cooperatoribus vestris , patrocinia vestra,
operas ne dicam quid deterius) vestras minus forte diligenter clientulis & partibus exhibuistis. Quas ob res, quum omnes graviter deliquerimus , emendemus deinceps in melius, quae ignorantes , aut eX animo peccaVimus, convertamur pariter ad Dominum, S misere-hitur nostri: quia pius & misericors est , di
praestabilis super malitiam. Ipse enim hortatur per Prophetam, dicens : Quiescite agere perverse , discite benefacere , quaerite judicium, subvenite oppressis, judicate pupillos. Ρostremo diligite iustitiam is vos qui judicatis terram. His mundissimis holocaustis , si iratum nobis Dominum placuerimus , absque dubio & hie prout ipse pollicetur bona terrae comedemus, ta in futuro pro bene gestis sempiterna praemia consequemur. Quod nobis omnibus praestare dignetur idem Dominus, qui est benedictus in secula, Amgn. Petrus de Ferrariis in forma libelli, in actione
'ali, in gloss. Iure dominii num. S 3. HAbes amplum Ecclesiarum privilegium.
quod habuit & habet consumere statum
laicorum. Sunt etiam alia multa Ecclesiarum privilegia, a stultis Imperatoribus eis collata : ut patet in tit. de sacrosanct. eccles. &in tit. ext. de immu. eccles per quae destructus