장음표시 사용
361쪽
versi mali esse) & signa multa edet hominibus. Τunc vero sanctorum virorum dejectio erit, &profligatio electorum atque fidelium. 3. Hanc Angeli & Sibyllae interpretationem, Vetustas quoque fere omnis secuta est. Siquidem Irenaeus Episcopus Lugdunensis, qui vicinus temporibus Apostolorum, Polycarpum Iohannis Evangelistae discipulum vidit , lib. s. adversus haere1es Valentini S similium , explicans numerum nominis bestiae g66. annorum, inter caetera Latinum seu Romanum fore An-t christum , indicat ex nomine Λατει, , cujus literae numerum 666. praecise continent, ac de nomine ita scribit: Hunc numerum nominis ostendit, ut caveamus illum Venientem. scientes quis est. Et valde verisimile esse dicit. nomen ejus esse Λατειν . Novissimum enim regnum hoc habet vocabulum : Latini enim sunt, qui nunc regnant. Porro literarum n merus hic est: Λ
q. Irenaeo merito succedit Septimius Florens Tertullianus , quo ex veteribus, qui Z rem
362쪽
rem Christianam adversus Ethnicos tutandam susceperunt teste Lactantio omni genere literarum nullus peritior fuit. Is vero inter alia libro 3. adversus Marcionem, sic de Roma scribit: Nec enim hoc novum est Creatori, figurate uti translatione nominum , ex translatione criminum. Nam & αρχοντας Sodomorum , appellat Iudaeorum : & populum ipsum , populum Gomorrnae Vocat. Sic & AEgyptus nonnunquam totus orbis intelligitur apud ipsum , superstitionis & maledictionis eulogio. Sie & Babylon etiam apa
Iohannem nostrum, Romanae urbis figura est, proinde magno regno superbae, & sanctorum Dei debellatricis. Hactenus Tertullianus. Ideo vero Roma Babylon figurate dicitur, quia interutramque insignis est collatio. Babylon prima fuit monarchia , Romana est ultima. Ba-hylon graviter assiixit Dei populum : ita graviter exercet Roma Ecclesiam Dei. Babylon gravi captivitate attrivit Isrphelem : ita Roma vexat plus quam diuturna captivitate Ecclesiam. Babylon vicit populum Dei, inflammataque urbe Hierosolymorum , & exciso templo, captivum abduxit Israhelem : ita &Roma vastata urbe Hierosolymorum , & templo exciso, triumphavit de Israhele. Babylon idolatriam , superstitionem & omnem abominationem plantavit, provexit, defendit, &obtrusit omnibus: tandem vero cum minime
putasset , liberato derepente DΕΙ populo, ipsa funditus' interiit: ita & Roma genitrix est Nnutrix, di vegetatrix omnium in Ecclesii a postremi
363쪽
stremi seeuli abominationum, in quibus peribit tandem , liberatis omnibus vere in Chrissium credentibus. s. Quam vero ut caeteros Orthodoxos dotibus ingenii ac eloquentiae, sic quoque eosdem judicii de Babylonica Roma, intrepida libertate Hieronymus Stridoniensis superat, dum ad Marcellum scribit, ut Bethlehem commigretur 8 Et hic puto inquit locus sanctior
est Tarpeja rupe , quae de coelo saepius fulminata offendit, quod Domino displiceret. Lege Apocalypsim Iohannis : & quid de muliere purpurata, & scripta in ejus fronte blasphemia , septem montibus, aquis multis , & Babylonis cantetur exitu , contuere : Exite, inquit Dominus , de illa populus meus , & ne participes sitis delictorum ejus , & de plagis ejus non accipiatis : fugite de medio Babylonis , & salvate unusquisque animam suam e cecidit enim, cecidit Babylon magna, & facta est habitatio daemonum , & custodia spiritus immundi. Est quidem ibi sancta Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum & martyrum , est Christi vera confessio , est ab Apostolo praedicata fides : & gentilitate calcata, in sublime se quotidie erigens vocabulum Christianum i sed ipsa ambitio , potentia , magnitudo urbis, videri, & videre, salutari & salutare, laugare& detrahere, vel audiri vel proloqui, a propOsito monachorum & quiete aliena sunt. Quod si haec Hieronymus circiter annum 1 Christinativitate 3 so, quo tempore omnia adhuc Romae castiora & incorruptiora erant, scripsit: quid eum hoc tempore scripturum fuisse existi a s mas,
364쪽
mas, quo Omnis impietatis, omnium que vitiorum sentina illic inundavit Z Similes loci complures apud eundem inveniuntur : ut Tomo tertio Epistolarum , ubi Algasiae undecim quaestiones edisserit, maxime quo sensu accipienda sint, quae Ρaulus scribit a. Thessalon. a. Nisi discessio venerit primum , & revelatus fuerit homo peccati. Itidem in praefatione Dy-dimi, de Spiritu sancto, ad Ρaulinianum. Item in fine secundi libri contra Iovinianum. Sed unum adhuc ex Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum subjungam , ubi de Marco discipu- Io & interprete Petri scribit: & Papias inquit Hierapolitanus Episcopus meminit hujus Marci , & Petrus in Epistola prima , sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans : SDlutat vos quae in Babylone cum electa, & Marcus filius meus.
g. Nec aliud Augustini judicium de Roma fuisse apparet, ex lib. i 8. de Civitate Dei, ubi scribit: Condita est Roma velut altera Babylon, & velut prioris filia Babylonis, per quam
Deo placuit orbem debellare terrarum. T. Gregorius Magnus , qui anno Domini 4. confessor obiit, omnium Pontificum Romanorum doctrina & vita praestantissimus, quem Antichristum fore putaverit, scriptis suis abunde testatus est , cum in ipso papatus initi limine adversus papistici regni primatum pugnans , libro s. capite I94. ad Mauritium conquerens scribit : Nunquid non , cum se Antichristus veniens Deum dixerit, frivolum valde erit, sed tamen nimis perniciosum t Siquantitatem sermonis attendimus , duae sunt
365쪽
syllabae: si vero pondus iniquitatis, universa
pernicies. Ego autem fidenter dico : Quia quisquis se Universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit: quia superbiendo se caeteris praeponit , nec dispari superbia ad errorem ducitur. Et libro 4. Epistolarum , capite 82. scribens ad Ioannem jejunatorem , Patriarcham Constan- . tinopolitanum , qui cecumenicus S universalis Episcopus haberi voluit, comparat eum Lucifero, qui Esaiae I . dicit: In coelum conscendam , supra astra coeli exaltabo solium meum . sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Quid enim fratres tui omnes universalis Ecclesiae Episcopi, nisi astra coeli sunt 8 quorum vitia simul inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis praeponere , quid aliud dicis, nisi in coelum conscendam , super astra coeli exaltabo solium meum 8 Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium 8 Quae cuncta ergo cum flens respicio, Sc. Et ad eundem Constantinopolitanum praesulem, epistola 38. parte quinta Registri, haec rursus rSecundum quod veritas praedixit, pestilentia S gladius per mundum saevit: gentes in gentes insurgunt , terrae concutitur orbis cum
habitatoribus suis : terrae dehiscentes solvuntur : omnia quae praedicta sunt, fiunt. Rex
superbiae prope est, & quod dici nefas est
366쪽
sacerdotum ei praeparatur exercitus e quia cervici militant elationis , qui positi fuerant ut ducatum praeberent humilitatis. Dum ergo Bonifacius tertius civis Romanus contra tam graves & vere Apostolicas antecessoris sui cohortationes a Phoca crudelissimo Caesaricida impetrat, ut Roma sit caput omnium Ecclesia- . rum , & Episcopus Romanus superior Constantinopolitano habeatur , & oecumenicus
vocetur, an non eX sententia antecessoris Gregorii, viri vere Magni , Antichristi nomen meretur, vel ejus praecursor dicendus est, cum omnibus successoribus suis idem nomen diabolico fastu non tantum usurpantibus . .sed &horribili tyrannide , ac piorum persecutione defendentibus, ut Satan i facie Domini egre sus videatur ad percutiendum Iobum ulcere pessimo 8 Etsi enim titulum Servi servorum, quem Gregorius ab omni ambitione ac dominandi libidine alienissimus introduxit, Universalis Episcopi nomine penitus abrogato, ret, neant : id tamen faciunt more Chanaan, atque filiorum ejus, Gen. qui mundi Imperium ad se rapuerunt, ac tyrannice fideles fratres
oppresserunt, tanquam totius terrarum orbis Domini.
Erigitta. 8. Inter Ρapillarum advoeatas sanctissimas, nulla a scriptoribus eorum superstitiosis magis celebrata est quam Brigitta, ob mirabilia multa quae cum aqua lustrali fecisse fertur. Ea librum suarum revelationum unum composuit,ae edidit ut Geraldus Cambrensis ait angelo dictante, Brigitta orante, & scriptore notante : tantae apud Pauistas authoritatis, ut in
367쪽
scholis inoniensibus magni doctores magistra'
liter eum exposuerint. In eo quae continentur,
si Papistis probentur, quomodo negabunt Ρapam verissimum Antichristum esse t Etsi enim alias in verbis ipsius tanta obscuritas sit, ut
ad ea enucleanda Delio natatore opus videatur : tamen ubi de sede Romana conqueritur, ita perspicuis ac claris verbis utitur, ut etiam
a puero intelligi queant. Sic enim libro I. Revelationum, capite 4 I. de Romano Episc po scribit : Nunc ergo conqueror super te caput Ecclesiae meae , qui sedes in sede meae quam Ρetro & successoribus ejus tradidi, ad sedendum in ea triplici dignitate & authoritate. Primo , ut potestatem haberent ligandi an, mas , & solvendi a peccato. Secundo , ut aperirent coelum poenitentibus. Tertio , ut clauderent coelum maledictis & condemnatis. Sed tu, qui deberes solvere animas, & ad me
praesentare: tu Vere es animarum interfector.
Ego enim institui Ρetrum Pastorem ovium mearum : tu autem es dispersor & lacerator earum. Tu autem pejor es Lucifero. Ipse enim habebat ad me invidiam, & nullum concupivit occidere nisi me, ut pro me dominaretur e tu autem tanto deterior es, quod non solum occidis me, removendo me a te per
mala opera tua : sed & animas occidis, per malum exemplum tuum. Ego redemi animassansuine meo, & commisi eas tibi tanquam amico fideli : tu autem tradis eas iterato inimico , a quo redemi eas. Tu es injustior Pilato , qui nullum judicabat ad mortem nisi me : tu autem non solum judicas me ouasi
368쪽
nullius dominatorem, & nullius boni dignum,
imo & animas innocentes condemnas , & nocentes dimittis. Tu es immitior Juda, qui me solum vendidit: tu autem non solum vendis me, sed & animas electorum meorum pro turpi lucro tuo & vano nomine. Tu es abominabilior Iudaeis , ipsi crucifixerunt corpus meum solum : tu autem crucifigis & punis animas electorum meorum , quibus malitia tua& transgressio amarior est omni gladio. Et ideo quia tu similis es Lucifero , injustior Ρilato, immitior Iuda, abominabilior Iudaeis,
ideo merito conqueror super te. Obiit autem Brigitta anno s I 8. 9. Oecumenius in fine epistolae prioris Ρetri , S ipse per Babylonem , Romam intelligit. Babylonem autem, inquiens, hic Romam vocat, ob excellentiam Imperii, & claritatem : id quod olim Roma multo tempore
io. Ρorro ut Orthodoxi patres, sic quoque alii qui eos subsecuti fuere Ecclesiastici 1cripto res ac pii viri, Romam pro Babylone acceperunt. Nam Episcopi Belgici circa annum Domini 8go, cum Nicolao primo Papa contentionem quandam de quodam matrimonio habentes, epistolam ad iplum satis acrem scripsere, in qua inter alia Romam Babyloniam vocant, his verbis : Spiritus inquiunt sanctus author est omnium Ecclesiarum, qua longissime & latissime terrarum orbis porrigitur. Civitas Dei nostri, cujus municipes sumus, ad universos coeli cardines Pertinet: majorque est urbe quae Babylonia a sacris vatibus appellatur, ut quae divi-
369쪽
divinitatem usurpet, coelo se aequet, se aete nam fore jactitet, perinde ac si esset Deus, immortalisque sapientia : nec unquam errasse, neque errare posse mendaciter gloriatur. Extat epistola apud Aventinum lib. 4. Annalium Bojorum fol. 628. II. Legimus quoque Arnulphum Aurelianensem Episcopum , ante annos amplius quingentos & quinquaginta , in concilio Remensilibere & acriter adversus Romani Episcopi gravem dominatum publice haec verba pronunciasse : Quid hunc in sublimi solio residentem, quid hunc inquam) esse cemetis 8 nimirum H charitate destituitur, solaque scientia inflatur S extollitur, Antichristus est, in templo Dei sedens, S sese ostentans quasi Deus sit. Si
autem nec charitate fundatur, nec scientia erigitur : in templo Dei tanquam idolum est. Tantum ille : qui videtur hisce verbis suis allusisse ad loca sanctae Scripturae, Apocalyps I9. a. Thessalon. 2.12. Extat epistola Leodiensis Ecclesiae contra Paschalem II. Pontificem , qui eam Ecclesiam S provinciam Roberto comiti Flandrensi, igne ferroque vastandam concesserat, quod Hein-rico IV. obediret. In ea epistola vocant Romam Babylonem . dicuntque eam a Petro lic prophetico spiritu vocatam esse , quod Romanis turbinibus & procellis Ecclesia effet perturbanda. Scripta est circa annum Christi ii r& invenitur in tertio tomo Conciliorum, quae Coloniae sunt edita. Is . Eodem quoque fere tempore plerique alii tum privatim tum publice pro concione
370쪽
Gregorio maledix re , ac Hildebrando male precati fuere, ipsum odio atque libidine dominandi praecipitem agi vociferantes, Antichristum esse praedicantes : Ρietatis sub specie inquibant) debacchatur, honestis nominibus bonum publicum simulat, titulo Christi negotium Antichristi cogitat: In Babylonia, intemplo Dei sedet, super omne id quod colitur, extollitur quasi Deus sit, se errare non posse gloriatur. Haec & alia Aventinus lib. s. fol. D 3. Annalium Bojorum. I 4. Petrus Blesensiis, qui teste Trithemio sub Friderico Imperatore primo claruit, scripsit multa, in quibus gravissime vituperat vitam moresque spiritualium. In quadam vero epistola , ad quendam ossicialem ut vocant Episcopi, monet eum, ut quamprimum ex illa Babylone exeat, his verbis : Quia te
affectuosissime diligo in visceribus Iesu Christi , proposui te salutaribus monitionibus adhortari , ut de Ur Chaldaeorum, & de medio Babylonis tempestive exeas , ut ministerium damnatissimae villicationis omittas. Clerum alioqui saepe nominat Syriam , vitulos Bethel, , pingues Samariae, sacerdotes Baal, judices qui condunt leges iniquas: Cantantur inquit) eorum turpitudines in tentoriis Geth, & in compitis Ascalonis. Sic factus est princeps Sodomorum , discipulis post eum in cathedra pestilentiae sedentibus. I s. Valdenses quoque , inter alios suae doctrinae articulos, quos circiter annum Domini II 6o. hinc inde docuere, & hunc asseruerunt: Romanam Ecclesiam esse Babylonem, de qua in
