Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

in Apocalypsi : & Papam esse omnium erro

rum fontem, & verum Antichristum. iis. Fridericus etiam secundus Imperator. eum praeter meritum a Gregorio Nono exagitaretur , cum alia adversus ipsum , tum vero

S hoc scripsit, captum ipsum Imperii consuetudine, ut solus regnet, omnia perturbare a que commiscere : cuncta tumul tu complere,

ut sursum deorsum universa ferantur. Jampridem eos qui Babyloniae, hoc est, Romae templo Dei incubent, divinitatem affectare,& altute id dissimulare. Aventinus lib. T. Annal. Bojorum fol. 679. Et paulo post : Ρaulus armarium philosophiae divinae praecipit: Subjecti invicem in timore Christi estote. Hoc interesse inter Christianorum N prophanorum principes , coelestis doctor & praeceptor noster , summusque atque immortalis Pontifex docet, quod hi dominantur subditis, illi serviunt. Formam servi suprema auajestas suscepit, ut discipulis suis serviret, eorumque pe des lavaret. Flamines illi Babyloniae soli regnare cupiunt, ferre parem non possitnt: non desistent, donec omnia pedibus suis conculcaverint, atque in templo Dei sedeant, extollanturque supra omne id quod colitur : famesopum, sitis honorum inexplebilis est. II. Adeo porro multi in Germania, Italia. Francia di Anglia , Friderici hujus tempore, crediderunt Romam Babylonem & meretricem illam magnam esse, ut impostores quidam Apocalypsim Iohannis abolere conati fuerint, maxime quidam Cyrillus Carmelita Graecus, qui tam Moysis quam Iohannis exemplo , noVama a Ap'

Diuitiaco by Corale

372쪽

Apocalypsin e eoelis cirea annum , christi nativitate II92, Dei ipsius digito in argenteis tabulis graece scriptam, super futuro Ecclesiae statu se accepisse gloriatus est. De quo Balaeus lib. s. de actis Romanorum Pontificum , sub vita Gregorii Noni. I 8. Salisburgensis Archiepiscopus Eberhaditus, imperante noc Friderico, in concilio frequenti Principum & Episcoporum , Papam Romanum pronunciavit ipsissimum Antichristum esse, a Daniele & aliis vatibus praedictum. Theodorus Bibliander in chronologia sua. Τabula decima. Is. Abbas Ioachim Calaber, homo eruditionis & etiam sanctitatis vitae nomine celebris, quae de Romana Ecclesia senserit, in suis scri-

litis satis ostendit. Nam super Hieremiam sic cribit : Est & alia ficus, quae maledictione

praevaricationis jam aruit, Latina Ecclesia, sive navicula Sancti Ρetri: cujus folia temporalia. de quibus conficiuntur perizomata, ad eXcusandas excusationes in peccatis, quibus in honestatem vitae suae tam Adam summi Ρontificis, quam Eva Ecclesiae subjectorum operiant, Sin ligno Ecclesiasticae gloriae sese miserabiliter abscondant. Sed quia patrimonium Iesu, quod ipsi Pontifices a principibus Christianis quasi

honi S mali scientiae lignum sumunt: boni, quo ad sustentationem vitae: mali, quo ad dis, spationem S libidinem vitae & abusum e cupientes gigantes fieri supra terram, Reipublicae famosique viri per totam latitudinem Imperii

Christiani, non contenti stipendiis, &c. Et aliquanto post : Nam secundum sententiam sanctae

373쪽

sanctae Brigittae , potens est Deus & Francogsuscitare adversus Ecclesiam. Cum enim Ecclesia Romana deficiet quo ad obedientiam, &Pontifices ex Alemannis thesaurum extrahentes, filios & filias ad culmen dignitatis secularis promovent, Volante matre cum pullo, ad errorem ducetur populus Christianus: tum finis, clamor & ululatus universae carnis,. Veniet ad Dominum astrorum, &c. Idem in Commentario super Hieremiam , tempus. aestimat esse periculosum futurum ab anno Domini Iacio, usque ad ultimos dies : in quibus: apparebit inquit Lex libertatis. Evangelium regni Christi tunc praedicabitur, S Ecclesia purgabitur, ut a palea & gigantis triticum. Verum historia, quam ex Rogerio Hovedeno de eo refert Foxus Anglus, in Commentariis rerum in Ecclesia Sestarum , praecipue notanda esse videtur : Ricnardus inquit Angliae rex, in expeditione Hierosolymitana, accepta fama Ioachimi Calabriensis Abbatis de Curacon, qui spiritu prophetico ventura praedicebat, . quo tem pore Siciliae ageret, eum ad se accersit, auditurus quid de Antichristo inter caetera denunciare posset. Hic ergo explicans mysterium septem resum in Apocalypsi , quorum quinque ceciderint, &c. Reges septem, inquit, septem sunt persecutores, Herodes , Nero , Constantius, Mahumet, Mel semulus, Saladinus, Antichristus. De Antichristo sic ajebat, quod is jam in urbe Roma prognatus esset, & in sede Apostolica sublimabitur , de quo Apostolus rExtollitur N adversatur super omne quod dicitur Deus. Haec Hovedenus. Annus vero hujus Abbatis erat, Ia=O.a a a Anno

374쪽

Anno Domini I 34s , quidam Minorita nomine Hayabalus, propterea quod solitus est pu-hlice concionari, & assirmare se divinitus ius

sum concionari, Ecclesiam Romanam esse Babylonicam meretricem, & Papam & Cardina-Ies esse meros Antichristos r Avinione a Clemente , coram quo id constanter & intrepide amrmaret, miserum in modum vexatus est: ut refert Heinricus de Erphordia, chronographus , in opere historiarum de Factis memorabilibus. . ai. Volquini cujusdam homelia super Evangelium . de interseminata giganta , ante tempo ra Lutheri extat Basileae anno fiss s. impressa ,

in qua autor: proh dolor & proh dolor hodie meretrix inquit) antiqua quae, habens poculum

aureum in manu sua, plenum abominatione,

fornicatione & immunditia , qua mirabiliter inebriat sacerdotes & clericost De qua in Apocalypsi : Vidi mulierem ebriam de sanguine virorum, & de sanguine martyrum Christi. Mulierem mollem dicit, emollientem luxuriam carnis, ebriam de sanguine suorum scortorum sive scortatorum. Haec est illa sanguisuga, quae fugit sanguinem ministrorum Dei, &martyrum Dei, qui martyres Christi esse debuerant , & fiunt martyres diaboli, in honorem ejus & Obsequium carnem & sanguinem consumentes. Cum vidissem , inquit, homines , miratus sum. Quis non miretur & horreat & obstupescat, sacerdotem Domini, ministrum Dei, calice epotato sitibundum, di potare feces de calice Babylonis t

375쪽

22. Dantes Florentinus , quod & ipse Pa-Pam meretricem Babylonicam esse senserit, non obscure ostendit in concione 32. ΡurgatOrii : dum ejus ministris, id est Episcopis, tribuit bicornia capita, quatuor vero quibusdam, quibusdam unum cornu, qui & sunt Patria cnge: ipsi vero meretrici, instar cujusdam a cis. Floruit sub Ludovico Bavaro , sub quo etiam inter caetera composuit librum de M narchia : in quo probat, Imperium nullam dependentiam habere a Papa, 1ed a solo Deo: ut refert Nauclerus generat. 4s. 23. Ejusdem Ludovici Secretarius fuit quidam Utrichus de Augusta , qui in regiis literis summum Pontificem vocavit bestiam ortam amari, eoque discordiae causam inter Iohannemaa. Papam & Imperatorem praebuine fertur: ut Ρaralipomena Urpsergensis testantur. a . At, qui hosce paucos post annos subsecutus est, Franciscus Petrarcha, omnium artium instaurator eruditissimus , Romam multo acerbius est insectatus. Appellat enim Epistola vigesima, Papae curiam Babylonem, &meretricem Babyloniam super aquas sedentem. matrem omnium idololatriarum & scortationum, cum qua scortati sunt principes & reges terrae: arulum haeresium & errorum, de qua

in Apocalypsi Spiritus sanctus prophetarit. In Italicis etiam rhythmis scribit inter alia de

Roma et

Schola di errori, & templo de haeresia:

id est, Schola errorum & templum haereseos. Sic & saepe alias in eodem poemate eam Vosat

a a 3 impiam

pera toris

Petrarcha.

376쪽

impiam Babyloniam: item, matrem erro rum : item, nidum proditionum , in quo totius terrarum orbis venenum fovetur, crapulisti ebrietatibus obstrictum, meretricem eXecrabilem , in qua luxuria undequaque vagatur &viget, haeresium errorumque asylum , carce

rem ubi bonum extinguitur , & quodvis malum scelestumque alitur: Christo ejusque Apostolis rebelle , ut Venerem Bacchumque deos colat. Item dicit, eam crescere ex alienis calamitatibus. Ait quoque, eam se extollere comtra suos fundatores: id est, Imperatores, qui ipsi multa antea largiti sunt. Sed ejus verba ex alia quadam epistola ascribamus. : Romanon jam civitas, sed larvarum S lemurum domus est: & ut breviter dicam scelerum ac

dedecorum omnium sentina , atque ille viventium infernus, tanto .aote Davidico ore nota tus, quam funditatus aut cognitus. QuideVenturum censes, ubi extincta prorsus & sepulta virtus est i & ubi nulla ndes habitat

ubi tumor , livor , luxus , avaritia , cum aDtibus suis regnant ' ubi pessimus quisque provehitur , & munificus praedo ad coelum tollitur , justus pauper opprimitur ' ubi simplicitas

amentiae, malitia sapientiae nomen habet tubi Deus spernitur , adoratur mundus , calvcantur leges, irridentur boni 8 Novi expertus, quod nulla ibi sit pietas, nulla charitas , nulla fides, nulla Dei reverentia, nullus timor , nihil sancti, nihil justi, nihil aequi, nihil pensi,

nihil denique vel humani : amor, pudor, decor, candor, inde eXulant. De veritate equidem sileo. Nam quis usquam vero locus, ubi

377쪽

mendaciis omnia plena sunt i aer, terra, d mus, turres, Vici, atria, plateae, porticus, vestibula, aulae, thalami, tectorum laquearia, murorum rimulae, diversoria aedium, penetralia templorum, judicum subsella , Pontificum sedes 8 ad postremum, ora hominum, nutus, estus , voces , frontes , animi t Quid ait tm mentior i an vero de mendaciis verum loquor Z In illa nefaria scelerum scena, omnia sunt virtute vacua , plena criminibus , plena fallaciis, plena fucis, plena blanditiis , plena pessimis artibus, ambitionis, avaritiae, super biae. 'ivoris. Corrupti enim sunt, & abominabiles facti in studiis suis. Non est qui faciat

bonum , non est usque ad unum. Visa loquor , non audita , fato meo pessimo in eas terras puer evectus , dic. Ecce jam oculis ubdes , jam manibus palpas , qualis est Babylonilla novissima, fervens , - aestuans, obscoena, terribilis. Nilum & Euphratem Roma vincit, imo tartarea flumina vincit: Cocytum vincit,& Acherontem. Quicquid uspiam perfidiae ac doli, quicquid inclementiae & superbiae, quicquid impudicitiae effrenataeque libidinis, quicquid denique impietatis & morum pessimorum sparsim habet, aut habuit mundus, id totum

cumulatim occupat, acervatimque tenet. Hactenus Petrarcha.

2s. Anno Is 28, Commentaria quaedam in Apocalypsin a Luthero, sine authoris nomine sunt edita : quae sibi aliunde ex finibus Livonicis & Ρolonicis, ut testatur, transmissa fu re. Compertum autem est postea, & Iohan

378쪽

xlum ex praelectionibus magistri collecta. In

eo opere idem Iohannes apertissimis verbis Ecelesiam Romanam, Babylonicam meretricem, ea Papam Antichristum probat, eo quod ne lecto Dei verbo, suas traditiunculas ac nugas oceat, Evangelium piosque doctores opprimat. Item, quia quaestus gratia indulgentias excultaverit, potentiam & splendorem regni sub falso donationis Constantini nomine ad se traxerit. Enumerat & alia plura flagitia, moresque Papae & Praelatorum : praecipue Vero, quod ex mandatis Christi consilia faciant. Hortatur etiam omnes, ut fugiant ex illa BDbylone. Idem Purvaeus, Romam in Dei spiritu diaboli prostibulum esse dicesat : & E clesiam ejus magnam, assirmavit esse ex foeda superstitionum colluvie, meretricem illam magnam in Apocalypsi descriptam , quae sedens luper aquas multas, incredibili tyrannide &hypocritii Christiana regna omnia seduxit: Apocalypsis II. Balaeus de scriptoribus Anglicis, Centuria septima. Anno Domini I o8, durante schismate inter Gregorium XII. & Benedictum Nonum, Manfredus Vercellensis, ordinis Praedicatorum theologus , praesentem sentiebat adesse Antichristum. Ac contra eundem Manfredum statim praedicabat Bernardinus Senensis , Francis eant ordinis monachus. Matthias Parisiensis, sed patria Bohemus, parum antea, scripsit de Antichristo librum valde prolixum , in quo Papae ac sui cleri turpitudines insectatur. Lo- eustas in Apocalypsi descriptas, dicit esse hypocritas in Ecclesia regnantes. Iacobus Mis-nensis

379쪽

nensis etiam eomposuit de adventu ipsius A tichristi librum , in quo mentionem facit cujusdam docti viri nomine Miltigy Bohemi, quem farriosum ac venerabilem praedicatorem appellat: qui anno Christi I 36s. docuit, An ticnristum adesse, ac nullam in Papa , Cardinalibus , Episcopis , Ρraelatis, sacerdotibus atque aliis religiosis veritatem inveniri: ac propterea a Iohanne Ρragensi Archiepiscopo fuisse incarceratum. Haec Balaeus centuria septima de scriptoribus Britanniae, in appendice, de Thoma Κolby. 27. Petrus Iohannes Minorita cum alia multa contra Papam docuit, tum etiam , quod Papa sit Antichristus, & Synagoga Romana sit magna Babylon ante annos ago. Unde cum vivum nequivisset exurere Papa , longe post mortem ossa ejus effossa exussit. Balaeus in Laurentio Anglico , in Catalogo Britannicorum scriptorum. 28. Michael Cesennas generalis Minoritarum , floruit una cum aliis qui tyrannidem Pontificiam tempore Ludovici Bavari oppugnarunt , & accusavit Romanam Ecclesiam tanquam Babylonicam meretricem piorum sanguine ebriam : dicens duas esse Ecclesias , alteram impiorum florentem, alteram assiictam piorum. Atque pb eam causam a Papa sua dignitate privatus est. Veruntamen nihilominus in sententia permansit. Catalogus testium

veritatis.' as. Wol angus Attinger, clericus Augustanus, qui prophetias Metnodii commentariis illustravit, contendit Antichristum non in cora a s porga,

380쪽

porea, sed mystica Babylone nasciturum. Ea vero, teste Petro, Roma est. Hisce alia quoque similia testimonia quamplurima adduci possent: sed his ipsis contenti,

omnium qui unquam fuerunt fraterculorum doctissimi, ac vitae severitate morumque iam ctitate clarissimi vatis Bapt. Mantuani carmina aliquot subjiciemus, in quibus Babylonicae illius meretricis impuritates atque tyrannidem,

sicut & alii Dii ante sua tempora, ad liquidum detestatus est.

libro Sylvarum. Roma quid insanis toties ' quid sanguine gaudeι ρύuid geris imbelli spicula tanta manu

uuo vesana ruis ' studioque armaris inani, 'io lassas debilitante manus 'Nec potes antiquos belli nsire tumultus, Nec selitam rabiem longa ecta domat. Si foris arma tacent, tu bella domestica tentvir Nec feritas requiem ferre severba potest.

Tu similis colubro, quotieου gravis ira venenum Suscitat, ct mota lumina bile rubent. Sic furis, ut istumis ex ore cadentibus atrox Fulmineo quoties dente minatur aper. Sic fremis, ut frendens, cum ferrea vincuda mandis Cerberus, ct Sugias murmure turbat aquac

SEARCH

MENU NAVIGATION