Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nia eo ordine pertractentur, quem ipsa diversarum partium naturalis connexio exigere videtur. Primum itaque de clara et accurata materiae, distributione curandum; illa enim, quae a Scholasticis olim adhi

bita fuit in tractatus divisio , multis jam ideo displicet, quia olim Scholae doctoribus placuit ; tum etiam , si quod sentio latendum et mihi . probari

non potest, quia est in multis partibus . confusa et perlurbata. Eicio recentiores Theologi nova divisionum capita quaesierunt, et quamvis non omnes eadem assignent, in re ipsa tamen parum disserunt. Primum quidem omnes in illud conspirare videntur, quod Theologiam dicant in Deo, tanquam incommuni centro totam versari, moverique, ut ita tota illud vere sit, quod nomine suo indicat, se ino de Deo. Tunc ita duas partes sacram hane di- seiplinam diatribuunt. Prima de Deo, ut in so est, disserit , de ejus scilicet: natura et attributis tum absolutis, tum relylis. Hanc partem veteres quidam speciali modo Theologiam vocarunt. Altera Deum

considerat extra se agentem , et omnia admirabili providentia ad supernaturalem hominum vitam sa-

lutemque ordinantem. Haee pars a veteribus . Osc nomia vocata est, . et in magnam rerum ae mate

riarum copiam diffunditur: unda iterum necessaria est justa paritum distributio , juxta eam, quam res

12쪽

3 ipsae inter se habent, naturalem eonnexionem. Sci. Iicet examinandum est, quis hucusque fuerit, quis in perpetuum suturus sit humani generis nexus cum Deo auctore suo, omnisque selieitatis datore. Id autem a primis pueritiae annis didicimus; ho. mines primum a Deo conditos ab heatam perenonemque vitam, multisque eximiis donis in ortu suo instructos fuisse: at mox per peccatum in immensam ruinam prolapsos denuo divini Mediatoris ope ex tanta miseria suis se eductos , iisque ' instructos auxiliis, quibus amissam salutem recuperare, et D deam, a qua exciderant, selicitatem pervenire valeant. Nihil est hoc rerum contextu naturalius, nihil ad cujuslibet intelligentiam accommodatius. Iam dissicile non erit Candi latis nostris videre, quem in partitione totius operis secuti simus ordinem. Deum primum exhibemus in se persectissimum ; unum et trinum; lum naturae totius auctorem, imprimis Angelorum, hominumque Parentem,ae aeterna pacis et amoris in genus humanum consilia ad finem usque prosequentem; ut, qui hominis conditor fuit, idem quoque reparator ejusdem sit, et judex; qui salutis nostrae auctor, idem quoque restitutor, et largitor. Si quis nunc velit his ideam regni coelestis, aut regni moralis Christi

13쪽

substruere, minime repugnamus; tanti enim non est vocabuli alicujus accessio, re ipsa in integro manente. Nobis haec breviter praemisisse sussiciat. Sequitur nunc totius Theologiae specialis in suas partes distributio septem libris comprehensa. Palvus. De Deo agit, ejusque Attributis. SEcuanus. De Sanctissima Trinitale. TEaTius. De Creatione , hominisque et Angelorum

lapsu.

QuARTus. De Verbi Incarnatione, et Redemptione generis humani. Quisetcs. De Gratia et Iustificatione. SExTus. De Sacramentis in genere et in specie. SEprivus. De flatu hominis post mortem.

14쪽

DE DEO, ET DIVINIS ATTRIBUTIS.

I εligionis Christianae saera dogmata evolventes ante omnia de Deo, ejusque proprietatibus sermonem instituimus; et merito quidem: hoc enim sundamentum est omnis Theologiae. hoc omnis verae Beligionis principium. Quomodo enim veritatem cognoscet, qui sontem non noscit veritatis 3 Quomodo de rebus divinis bene et recte judicabit, qui de Deo male sentit Τ Aut quae alia spes vitae homini esse potest, nisi ut abjectis vanitatibus Deum cognoscat, et Deo serviat Unde per Ieremiam ait Dominus Ieremia caρut IX Mer. 23. 24. . Non glorietur sapiens in sapientia sua, et nonis glorietur sortis in sortitudina sua, et non glori is tur dives in divitiis suis: sed in hoo glorietur . . qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum D Dominus, qui facio misericordiam et judicium, is et justitiam in terra, haec enim placent mihi. π . .

15쪽

consummata iustitia est, et scire iustitiam , et Merititem tuam , radix est immortalitatis . . . . Scilicet nihil ad regendum moderandumque animum aptius cogitari potest, nihil, quod ad virtutis studium v

hementius exstimulet, quam frequens de Deo cogitatio, et attenta consideratio divinarum persectio num; ita enim timere discimus tantam majestatem, et amare tantam honitatem , et ad heneplacitum sanctissimae, perfectissimaeque voluntatis omnem agendi vivendique rationem componere. Cum autem de Deo tractatio instituitur, primum quod menti occurrat utique id est: An sit Deus. Unde merito quaeritur, an ab hac materia Umendum sit exordium 7 Video quidem multos magnosque Theologos hoc argumento Theologiae tractationem orditos, in eoque copiose et cum magno ingenii acumine versalos fuisse. Verum quae dixerunt, praeclara certe, et ad convincenda etiam subtilissima ingenia accommodatissima, Ea tamen Philosophorun more disseruerunt, atque ita partem naturalis Theologiae in dogmaticam transtulerunt. Philosophiae hoc munus est, existentiam Dei omisnibus generis argumentis comprobare; neque deinsuerunt prisci scriptores et novi, qui magnam sibi in hae parte laudem meruerunt: imo et inter Gemtilium Philosophos viri reperiuntur, qui multo laudabilique conata enixi sunt ad veritatem; et, quamvis revelatae Religionis luce destituti, propius

tamen ad Dei cognitionem necesserunt, quam multi , quos proxima nobis tempora viderunt, non tam

rutionis, quam impietatis praecones; qui, cum in

16쪽

I luce versarentur Christianae Religionis, eo tameta dementiae pervenerunt, ut eculum ipsum appeterent stultitia, a priscis illi ε sapientiae cultoribus mirum, quantum distantes t Nam quanto illi studio veritatem ignotam quaesierunt; tanto hi cognitam repulerunt: et quantum illi egerunt, ut intelligerent; tantum isti laborarunt, ut desiperent. Utinam ab hac modernae philosophiae labe eximere possemus

novissimorum systematum fabrieatores t Verum et hi, quamvis sermone Deum relinqvnnt, hanc tamen materiam, sicut et alias multas, in magnam confusionem adduxerunt; et si non potuerunt Tisianum more montes congerere, SBLOriamque m

les, ut Deum de coelo deturbarent; nihil tameta omiserunt, ut nubes congererent, et nebulas, si eque manifestissimae veritati tonebras saltem effunderent, et obscurarent insipientium corda. Porro lihenter illi assentimur, qui nolunt Praeter modum augeri Atheorum numerum; neque omnest illos quamvis perversos homines, qui de Deo male sentiunt, aut ita vivunt, ut omnem Dei sensum abjecisse videantur, illico inter Atheos collocandos esse credimus; tanta enim est haec stultitia, ut non possit esse multorum. Unde Athei qui proprie tales sint, id est, qui positive, theoretice et directe supremi Entis existentiam negent, si qui dantur, certe paucissimi suut. Qui autem hoc nomine vulgo censentur, ad Atheos pertinent improprie dictos, qui ad distinctionem priorum negatiri dicuntur, aut pracsici, aut indirecti. Dicuntur a tem negatiki ii, qui supponuntur omni Dei cogni.

17쪽

non haberent; indirecti, qui ea de Deo asserunt, quae cum ejus natura stare non possunt; uti qui Deo providentiam aut justitiam detrahunt, aut im- hecilles sibi et iacinorosos Deos fingunt. Iam vero observandum est I.' A. multis in dubium vocari, an unquam extiterint Athei negasipi, seu Bn unquam gens aliqua reperta fuerit tam fera , tam extra leges , moresque projecta, ut Deum esse penitus ignoraverit. At si essent alicubi tantae feritatis homines, utique numerum in hac maleria sacere non possent, cum vix aliquid ex humanitate retinuerint, et brutorum more vivant, in functiones animales unico intenti. a.' Atheos pracsicos non persuasione fieri; sed morum pepversitate. Miseri, qui Deum libenter palerentur, si possent criminosum fingere, aut res humanas minime curantem. 3.' In Athe rum numero comprehendi nore Posse eos, quos indirectos vocamus; utpote qui Dei existentiam non negant, sed circa naturam Dei errant, ejusque Bl- tributa. Unde quando Scriptura, aut veteres de hominibus loquuntur, m quibus non subest scientia

Dei Sament. XIII r. , qui non nouerunt Deum II Thess. Ι 8. J qui sine Deo fuerunt in hoc mundo hes. II ret. J, et alia ejusmodi: opem

um est de Gentilibus sermonem esse, qui Deum ignorarunt verum et unieum, et iis serviebant, qui

natura non sunt dis Galat. IV 8. . . . ininio de Deo, ait S. Gregor. Nyss. fori V de Beatitudinibus naturaliter quidem insita est omni o hominibus; sed ignorantia Peri Dei ρeccator Hrea id, quod colitur.

18쪽

Addi pol est et illud, quod apud Ethni eos Athmismi accusati fuerint, quicunque a populari deorum cultu recedebant. Hac de causa damnatus ab Atheniensibus Socrates, Anaxagoras impietatis p stulatus , quod sublatis vulgaribus diis et Religionibus popularibus, unum supremum Deum Prae-clicarent rerum omnium opificem et moderatorem. Quin et ipsi Christiani a Gentilibus Athei voeati sunt, ut observat Iustin. Apol. 2. , eo quod salsos

eorum Deos colere recusarent. Μanet ergo, exiguum semper fuisse Atheorum numerum, si tamen Numerus fuit.

Nunc paululum ad illud redeundum est, quod ah initio diximus, non posse proprie ex revelatae Beligionis principiis dirimi illud, quod omnem etiam naturalem Religionem praecedit. Quid enim de Religione eurabit insipiens, qni dieit in corde suo: non est Deus Τ Vel an ex verbo Dei eonvinci , aut Εeelesiae auctori late subigi possunt homines, qui in prima rationis principia impingunt, et a communi omnium populorum consensu, atque use ipsis desciscunt Τ Αn nota in circulum incurreret, qui ex verbo Dei, Deum esse probaret Sed opponitur: ad fidem quoque pertinere, ut Deum esse credamus. Hi ne illud Apostoli Hebr. XI 60, . . Aecedentem ad Deum, OPortet credere, quia e4r. . . In Scripturis Deum praedi eari multis et magnificis eloquiis, et illis firmari factis et eventibus extraordinariis, quibus divinae veritates stabiliri solent. Fa-ellis est ad haec responsio. Nihil obstat, quominus idem objeelum et fidei et scientiae subesse possit,

19쪽

seu quominus intellectu& assentiri possit uni et ei. dem objecto per motiva diversa, quorum unum est evidens , alterum divina auctoritate subnixum. Potest ergo homo de supremi Numinis existentia s mel convictus, idem objectum fide quoque opprehendere. Ita enim, ut S. Thomas uir mari. I Quaest. II Art. IIJ, fides rationi accedit, ut naturae gratia; et naturalis cognitio immisso supernaturali lumine perficitur. Quod Scripturam attinet, utique neminem latere potest, quod nulla ejus pagina sit, vix non dixerim nulla linea, quae, Deum non Cou' lineat: multa quoque in ea de Deo haberi tam splendida, et magni sica, ut nihil ejusmodi in omnium Philosophorum libris reperiatur. Verum non quaeritur an Deum in Scripturis reperiamus, sedati Dei existentia ex Scriptura tanquam verbo Dei

probari possit, eo modo, quo in Theologia speciali probari debent revelata dogmata. . iii Quod additur, pro existentia Dei certum argummentum de sumi posse, ex miraculis et vaticiniis, ac Theophaniis, quae ita .Scripturis leguntur: illud libenter concedimus, imo et vehementer assirmamus. Nam si homo non potest certius existentiam

suam probare, quam cum se ipsum Praesentem EX-hibet, aut ea agit, quae praeter ipsum aggre nemo potest; quidni et de Deo id valebit 7 Et si Deus variis modis cum hominibus communicavit, si opera fecit, quae nemo alius facere potest, quis Pomterit de ejus existentia dubitarer Verum quod sacta illa vera contigerint, prout in Scripturi si um rautur, id certe Atheo non potest ex Scripturae di .

20쪽

αIvina auctoritate probari, sed eadem prorsus ratione, eadem via, quam in Religionis revelatae demon- ad stratione secuti sumus; nempe fidem iactorum adstruendo ex humanis criteriis, ex librorum in qu hus facta reseruntur, autentia et veracitate. Patet ergo ex eventibus illis supernaturalibus verissime probnri Dei existentiam, sed eo prorsus modo , quo ex iisdem eventibus probavimus iactam fuisse divinitus Revelationem. Ergo sicut contra ordinem systematicum peccaret, qui primum Ecclesiae Catholicae divinam originem demonstrare vellet, et regulam fidei aeeurate stabilire; et ex his deinde veluti praemissis Christianae Revelationis ortum, divinosque natales deducere: si e et omnem ratiocinandi et concludendi ordinem inverteret, qui hominibus non tantum a fide Christiana, sed a Deo ipso alienis Dei existentiam ex revelatis criteriis demonstraret.

Merito igitur ab ulteriori circa Dei existentiam disquisitione abstinemus; idque eo magis, quod si ex Revelatione argumenta desideramus tota hujus operis tractatio sit Dei probatio. Unde quid

sit Deus potius investigemus, quae ad Dei naturam et attributa pertinent quantum in nobis est diligentissime evolventes, non Philosophorum more, sed ex Religionis revelatas oriteriis , et eo modo , quo Theologum Christianum convenit in divinis dogmatibus versari. Verum equidem est, in his quoque partes suas habere naturalem philosophiam sverum et illud notum esse debet ex Demonstrationa Christiana, homines in iis quae ad Deum spectant Lilla. Tou. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION