Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rum sit iudicium, conatus certe esse prae nobis serimus. Nam nostris Iastitutionibus complexi sumus antiquam, mediam, novam Ecclesiae diseiplinam, atque uno in conspectu posuimus non tantum vetustas leges, quae Iuris eorpore continentur, sed etiam Callones Tridentinos, ct constitutiones reeentiorum Pontificum,& responsa, quae a Saeris Cardinalium Consiliis, quas Congregationes vocant, in dies emittuntur. Initium duximus a Protegomenis, quibus Iuris Ecelesiastici sontes patefecimus, ae

lebriores explicavimus eoilectiones, quae ab Eeelesiae incunabulis usque ad hane nostram aetatem in manus hominum pervenerunt. Neque enim recentiorum collectionum, quibus nune in

Seholis, & in Foro utimur, vim, & rationem

Seire, ae tenere possumus, nisi primum antiquiores, unde illae ductae excerptaeque sunt νcognoscantur. Explicatis autem collectionibus, ad rem ipsam aecedimus, quam pluribus, uti mos est, titulis comprehendimus universam. Quorum in partitione titulorum eum ordinem sequuti fuimus, qui nobis commodior, atque concinnior videbatur; quin etiam titulos-secuimus in partes, ut quasi in genera digerere mus Eeclesiasticam Iurisprudentiam, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiremus. Nam nisi adolescentes, qui nunc primum in viam ingrediuntur, aecuratam habeant, &simplicem, unoque in conspectu positam rerum

12쪽

divisionem, nunquam in suis studiis progressus Leere possunt, ct saepe fracti, ae debilitati metu propter rerum obscuritatem, UO luntatem discendi simul cum spe perdiscendi abjiciunt. Et quoniam ornatur Iurisprudentia eruditione primum, & quasi colore quodam, & suc-

eo suo, ideireo nos rerum origines investigare curavimus, atque hausimus ex fontibus Eeele. siasticae Historiae ea, quae ad rem nostram ita pertinere arbitrabamur, ut non irruisse in alienum loeum , sed in suum immigrasse viderentur . Ita scilicet operam dedimus, ut vobis panderemus viam non solum ad forensem peritiam, verum etiam ad omnem interiorem, atque reineonditam Ecclesiasticam Iurisprudentiam. Volo enim talibus doctrinis excoli vestros animos, ut habeatis adiumenta, quibus instructi saeram iurisdictionem, ae iura certissima Sedis Apostolicae plane comperta, atque explorata habeatis. obruimur eopia Seriptorum, quibus duo tantum proposita suisse videntur, alterum ut vos in errores rapiant, alterum ut in Ecclesiae eaput Romanum Pontificem virils evomant aee bitatis suae. Quorum e numero nescio equidem, an post Bohemerum, Τhomasium, ceteros haeretieos, ullus sit, qui Eybelio anteferendus videatur. Homo videlicet, qui ausus est improbare eo efflanem, quam aura exeipit Saeerdos,

ut noscat crimina, de quibus judicium ferre de-

13쪽

sbet 60, qui gravissimus error merito damnatus H, Leile intelligitis, quantum valeat in rebus Ecclesiasticis, & quas iuris Canonici Institutiones seriptitarct potuerit. Huius hominis seripta, & cetera similia, quae merito damna. ta sunt judicio verissimo Sedis Apostolicae, vitanda, & fugienda vobis sunt diligenter, ne vos admisceatis , atque implicetis erroribus , quibus facile vestra haee aetas infici potest imprudens , & qui pNtea di mellius ex animis EL fluunt, cum semel infusi sunt. Horum quoque Seriptorum a nobis facta est interdum mentio in nostris Institutionibus quod tamen parce,

& continenter iacimus sed quidquid in iis

erat, quod vobis compertum ESSE Oporteret, id totum nos hausimus, atque eaepressimus, indeque in nostra scripta derivavimus. Quod eo mihi praedicendum suit, ne quis sorte vestrum e riosius velit seripta ipsa evolvere damnatorum Auctorum, quorum a nobis injecta mentio est. Principio eos legere nefas est, nisi primum ve

nia a Sede Apostolim impetrata sit; deinde illi

a Vid. Concit. Trident. Sessc I cap. I de Sacis paenit. b) Deterrimi libelli titulus latine redditux est rQuid eontinent documenta antiquitatis Christiana de auriculari Confessione ab DbeL Vindobona I 784; eum vero damnavit optimus ac sapientissimus Pontifex Pius VI Apostolicis literis Mediator Dei datis die 11 NovembrisI 8 . Ipsius autem EJbelli introductionem in jus Ecclesiasticorum Catholicorum damnavit Sac. Indicis Congregatio die I 6 Februarii ejusdem anni.

14쪽

etiam, qui hane saeuitatem obtinuerant, caveant diligenter, ne iis legendis animum tenerum pravis opinionibus imbuant, hauriantque errores, quibus illi undique reserti sunt. Magna nobis, divina ope, copia Est librorum optimorum: hos sine periculo legite, atque perlegite, &per religiosi itineris vias, ac veritatis semilay, quas universa tenet Ecclesia, gradientes, magis mugi que hoereticorum deuia, D diabolica calcate 'menta sc9. Reliquum est, ut aliquid dieam de notis, quibus Institutiones has meas illustrandas curavi : quoniam haec in primis earum scribendarum ratio, & hoc propositum suit. Nimirum

Institutiones tantum certis constare principiis, ae modicis regionibus circumscriptae esse deinbent, & quaestiones suum in iis loeum habent nullum. Quare nos ita Textum conscripsimus, ut in eo, quantum nostrae patiebantur vires, neque aliquid abesset, quod proprium esset Institutionum, neque redundaret. Sed quae Textu strictim exposita sunt , ea in Aeademiis viva voee Doctores in lueem proseruntur, I tiusque explicantur; & tune res omnis accuratius expenditur, atque etiam attinguntur quae

e Verba haec sunt s. Maximi Taurinensis Nom. sint. he m. , cujus egregia opera, & reliqua adhuc latentia, ut plus prodessent, diligenter recognosci , splendideque, ac magnifice in lucem edi curavit s. D. P.

PIUS VI.

15쪽

stiones, quae scitu utiliores esse videantur, ut ita una cum seminibus propago quoque studiosis, atque seges occurrat materiarum. Id nos in notis praestitimus, ubi nou tantum indicavimus Ioeos, unde sumpta sunt ea, quae in Textu traduntyr, sed etiam in magis abditam, ae penetralem jurisprudentiam excurrere, ct praecipuas etiam quaestiones attingere voluimus, ut postquam cum iis primarum, ae eertarum rerum genera ipsa didicistis, reliqua non ineommode persequamini. Quod si quis copia, &varietate rerum, quae in notis disputantur, i pediti se putet, a diseendoque deterreri, is li-eet hine, quantum ei videbitur, circumcidat,

atque amputet, tamen Tenus sobrietate conintentus habebit, quod ad instituendos juvenes accommodatum est. Quamobrem pergite, ut f eitis, optimi Adolescentes, atque ad haec Studia eontendite, ut & vobis honori, & Reip blieae utilitati esse possitis, ae magis commendemini SS. PRINCIPI, eujus exquisita doctrina, intelligens judietum, effusa in literas benefieentia vos ad haee studia cohortatur.

16쪽

De Ecclesia, ejusque Natura, se Coracteribus.

Iuris definitio. VIII. IX. X. Vis, & ratio po- . . Divi ior testatis ecclesiasticae. Ecclesiae institutio . XI. Ecclesiae signa. Ea una est . IV. Definitio, & natura. XII. Sancta, Catholica, Aposto V. Imperium, & administratio. Itea . I. Ea Respublica est a civili XIII. & XIU. Ecclesia Roma-

VII. Distinctio ecclesiasticae, & XV. Pseudo- Ecclesiae haeretic Qualis potestatis . rum .

Iuris nomen sive a justitia factum est id, sive a jubendo , quoniam Μajores nostri jura dicebant jusa, aut jussa ab , quod ea continerent, quae jussisset Populus. Uus autem non una est significatio . Nam & quod aequum, bonumque est, an rationi consentaneum ca) , ct artem ipsam aequi atque boni 4 , ct legitimam quid habendi, ac retinendi potestatem 5 jus appellamus. Nobis hoe

loco jus est collectio legum, ac regularum, quibus utitur humanum genus, ut justa, ct injusta distin, guat. Nam ad justitiam recte gerendam leges per intinent, & omnes in commune bonum sunt. f. II. Sunt autem quaedam publice utilia, quibus nimirum Reipublicae salus continetur, quae dam vero privatim , quae scilicet ad commodum pertinent, atque utilitatem singulorum. Hinc di-Stinetio oritur publici, ct privati juris . Publici nobilior Par est, quae. Saceidotum jura, & reruma a

17쪽

constituit divinarum; quo quidem jure nulla seregens carere Consuevit, quamquam pleraeque & superstitionis, ct sabularum plenam haberent religionem . Hebraeis Deus ipse leges dedit, quae a Moyse receptae , & collectae Pentateucho Continentur. 1) Isidorus Hispalen. et mol. lib. V. cap. I. p. VI, edit. Paris I 6o I. Leg. I. F. de justit. π jur. αὶ Festus deverb. signis lib. Ioia verb. jussu p. 2OO. edit. Paris I 68I. 3) Terentius Heautontim. act. 4 scen. 2 vors. 29pag. 38o edit. Lugd. Batav. an. I 6 D. Quid eum illis ogas, qui neque Ius, neque bonum, atque aequum sciuntia

1 in Terentius Adelphor. an. I. scen. I vers. 26 π arpag. 43. Non necesse habeo omnia pro meo jure agere. Plia etiam de juris nomine, & significatione habent Μe-Πagius amoen. jur. e. 3 9 verb. jus, Grotius de jur. bet. Er pac. in prolet. g. ΙΣ- Scip. Gentilis. Orig. Tom. 2 v p. 4I3 cy' seq. ed. Neap. Huia I 763ἀ

f. III. Translato per Christum Sacerdotio ,

saera etiam translata sunt, & antiquata Hebraeorum . Itaque nova constituta Christianorum Republica nova lex , novique ritus introducti sunt a Christo Domino , qui sacramenta instituit, fidei mysteria explicavit, eaque homineS docuit, morum praerepta, naturaeque leges Confirmavit . Cete-Ta autem arbitrio commisit Ecclesiae, hoc est Epis zoporum , in primisque Petri, & eorum omnium, qui post eum Pontificatu Maximo sugerentur, quos sui Vicarios, ct Ecclesiae supremos Principes esse voluit.

f. IV. Nam hi sunt Rectores Ecclesiae, quae definitur sopietas hominum sub legitimis Pastoribus , praesertim vero sub visibili omnium castite ,

18쪽

celatroque unitatis Romano Pontifica Christianam

Religionem profitentium , eorumdemque sacramen intorum colligatione in unum corpus coalescentium

a Christo instituta ci). Ex quo patet, Ecclesiam

societatem esse itueptatem, in qua scilicet alii sunt, qui regunt, atque imperant, alii, qui reguntur,& parent ca); esseque praeterea visibilem, quo niam animo, & corpore Constant homines, quibus ea conflata est . Et Certe non salsa solum , sed etiam absurda est Protestantium 3 sententia, qui sibi invisibilem confingunt Ecclesiam, socieritatem scilicet hominum visibilium , quam ut Dei filius constitueret, assumpta humalia natura, visibilis factus est, quam ipse per Evangelii annun- Ciationem, rem videlicet sub sensus cadentem 4

propagari voluit, quam ConstrinXit vinculis sacramentorum , quae visibilibus constant rebus , ac Praesertim Baptismo, quo homines in eam cooptantur. i) Manca igitur, & minus proprIa est Ecclesiae de

finitio, quam post Febronium, & ceteros hujusmodi tradit Dominicus Cavallarius Inst. r. Canon. par. I c. I g. Icum inquit, Ecclesiam esse christianorum con Uentum, qui sub suis pastoribus ad vitam aternam assequendam exercentur . Quid in hac definitione est, quod haeretici non prCbeat, quodque genti catholicae satisfaciat Non enim memorat legitimos pastores, hoc est Episcopos a Spiritu Sancto positos gerendarum Ecclesiarum causa; non item Summum Pontificem, qui similiter divinitus est constitutus Ecclesiae caput, & centrum unitatis; non denique SaCramenta, quae catholicis Omnibus eadem sunt, &in quibus haereticorum longe discrepans ratio est . Non enim, quae nobis sacramenta sunt , in Sacramentis numeracti ; neque vero quae habent, talia quaedam esse Putant, qualia nos credimus . Atque illa sane Cavallarii aefinitio quadrat etiam in Pseudo-Eccl. haereticorum, quae suos habent paStorcs, quaeque omnes exercere se jactari ad

vitam alemam assequendam. '

19쪽

Ia Σ Ex quo IatellIgItur, quam falsum, & absurdum sit systema 'collagialo, seu Societatis aqualis, quod novissime placuit Protestantibus nam longe aliud eorum Maioribus visum est ex quo profluere Munt illa jura Eeelesia Collegi alia , π Majestatica, quae E iratae veluti collegio aequali, & Principi tamquam Patrono collegiorum, quae in suo Imperio sunt, attribuunt. Ipsi etiam saniores Protestantes Reptissimum hoc commentum rentarunt , atque ex eorum numero Gasp. Zeiglerus in pref d tract. de superintend. pluribus ostendit, quam nece saria in Ecclusia sit haec in aqualitas, er subordinatio, qua regendi, tr parendi partes distribuit ...... Pares enim, inquit, γ' aquales ubi esse cupium omnes, quia aliud inde sperandum, nisi inordinata confusio, discerptis sententiis, ac praposteris temporibus omnia pessime disturbans p Idem habent Carprovius de jur. eccles. lib. 2def. 147 & Uoesium de politia Ecclesiastica, aliique complures. Vide Vincentium Lupolum prel. jur. canora. e. ss. 4 π eq. t. I p. I I er seq. , ubi Iusti Enningii Boe- hemeri ea de re errores refutantur, ac vide in primis Mainachium ep. 2 ad Iustin. Febvonium f. 7 n. I9p. 28st. I. , ubi haec inaequalis societatis ratio adversus Febro nium gravissime, accuratissimeque explicatur.

3ὶ Conser Melchiorem Caelum de Ioe. N. lib. 4

cap. I θ' utri, a quo in primis solide, & lψculenter refutantur deliramenta eorum , fingunt.

vocabunt , inquit, in quem non crediderunti aut quomodo credent ei, quem non audierunt i quomodo autem audient, sine pradicante o Ergo fides ex auditu , aud tus autem per verbum m Isti . Atque huc etiam spectat illud Matthaei XUIII. 1 : quod si non audierit eos, dic Ecclesia, si autem non audierit Ecelesiam, sit tibi sicut ethnicus, er publicanus. PauIi I ad Τimoth. III is : ut scias quomori oporteat te in domo Dci eon versari, qua est Ecclesia Dei vita. Lucae est. XX. 28 attendite vobis, er uniυerso gregi, in quo vos Spiritus S. posuit Episcopos regere Ecel. Dei. Num ad Ecclesiam defetii crimen, in ea qὲis versari, cademque regi posset, nisi aperta omnino esset, atque visibilist

S. V. Quod si visibilis est Ecclesia, visibili etiam imperio, & administratione regatur necesse

qui invisibilem Ecclesiam

20쪽

est. Qua in re gravissimus est error i Ilorum, qui putant, imperium in hominem ita a Deo esse diis visum Civilem inter, atque Ecclesiasticam pote- Statem , ut haec tantum animis, illa vero Corpori hus imperet, ac jura constituat. Ita scilicet non hominum societas esset Ecclesia, sed animorum, hoc est incideremus in errorem Protestantium de Ecclesia invisibili; neque civilis Respublica hominum, Sed Corporum societate constaret. Quod quid dici potest absurdius , aut exitiosius non Ecclesiae solum, sed etiam civili Reipublicae 2 Nam si Ecclesia solis animis praeficiatur, non ei licebit eX. gr. leges de jejuniis constituere , quoniam eorum o Servatio solo corpore perficitur; civiles vero Ieges inutiles erunt omnes, atque ridiculae, Cum imperent Corpori, quod sine animo Parere non P

iὶ Vide Diatrib. de Eecies. potest. Rome editaman. I77 ab Hei manno Dominico Christianopulo Ord.

Praed. g. I c. I n. 3, pag. 8 π seq. ubi solide, nervo- Seque refutantur commenta eorum, qui discrimen civilem inter, atque ecclesiasticam potestatem sic statuunt, ut ab teram cor dibus, alteram vero animis praeesse arbitren

tur.

f. VI. Est etiam Ecclesiae proprium , Di ea non Collegii , sed Reipublicae rationem habeat a civili distinctae, & ideo proprio, eoque Summo regatur imperio . Sed Protestantes Ecclesiam in civili Republica collegii instar esse putant, qu niam ea post institutas civitates, atque Respublicas orta est . Et cum summum earum imperium it, Consequens esse ajunt, ut ab iis pendere debeat Ecclesia , ne duo sint summa imperia, unde graFis rerum confusio, perturbatioque Oriretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION