장음표시 사용
21쪽
g. VII. Sed aliae sunt partes Civilis Potestatis,
aliae Ecclesiasticae, & utraque habet suum certum, ac definitum genus, in quo summa est. Illa niis mirum Curat Civium Commoda, ct Civilem societatem, altera res sacras, atque divinas. Nullum hinc absurdum, & nulla rerum Confusio, neque status in statu est, quod inquiunt Protestantes , sed status uterque diversi generis est, ct habet uterque provinciam suam, quam transilire non debet 1 . Atque in eo quidem omnis est posita vera, atque accurata distin et io Ecclesiasticae, ac civilis potestatis , quod haec est ordinis naturalis illa superis naturalis a , altera curat res civiles, ac temporalem hominum felicitatem , altera praeest rebus sacris, atque divinis, & curam gerit eorum, quae ad aeternam beatitudinem pertinent.
1 in Vide Laurentium Velth. Ricber. Syst. eonfiat. sect. e. 3 g. s6 Ur seq. p. 32s π seq. Aug. Vindelis. I 83& Fraiciscum Ant. Zaccariam in At tis. t. I dissert. I. in-Antifebr. vindicat. p. I dissert. 2 cap. I. 1) Vide Librum de ι' aut oritet des deux Puissances editum anno 1782 om. I.
f. VIII. Iamvero multa sunt , & praeclara
Divinarum Scripturarum loIa , ex quibus manifestum est, Ecclesiam a Christo fuisse institutam non instar collegii, Sed Reipublieae, quae res sacras, divinasque regeret imperio suo. Huc enim spectat ampla illa, quae Apostolis, eorumque sucis cessoribus data est, potestas ligandi, ct solvendi s9; huc ea lex, qua ad Ecclesiam deservi jubentur querelae inter Christianos eXortae, cujus decreto si reus non steterit, habendus est tamquam ethnicus, &
publicanus ca); huc denique illud Christi: qui vos
22쪽
audit me audit, qui vox spernit me spernis 3 2Itaque in ipsum Christum Peccat, qui Ecclesiae
i) Mattia XVI IV XVIII 18 1ὶ Matth. XVIII 17. 3ὶ Luc. X io Ioam XIII ΣΟ.f. IX. Ueruin huc potissimum reserenda est ea Christi oratio, qua in coelum migraturus usuStat, Cum Apostolos ad propagandum in univer- Sum orbem Evangelium mitteret: Data est mihi , inquit, omnis potestas in coelo, ct in terra; euntes ergo docete omnes genter, baptizantes eos in nomine Patris, Er Filii, ct Spiritus S, docentes eos servare omnia quacumque mandaui vobis ci) . Quibus sane verbis non solum Apostolis, eorumque suc-Cessoribus potestas fit ubique gentium, vel invitis Civitatum Principibus, nunciandi Evangelium, Ci- Uesque, quicunque voluissent, baptismo initiandi, sed etiam in tradita doctrina continendi, ct confirmandi omnes, qui in Christianam so ietatem essent cooptati. Quod idem est ac praeeipisse , ut Christiana institueretur societas, quae leges sibi Constitutas observando conservaretur ab . i) Matth. XXVIII 38.
α) Vid. laudatam Diatrib. de Eecias. potest. c. I g. 2 n. .7 π seq. p. I9, et Cl. Martinum Gerberi alii Ecclesia Militans cap. I9 tom. I pag. 12 s q.
f. X. Neque aliter habere se res ipsa potest. Nam collegium nonnisi intra certae civitatis, aut provinciae fines, veluti in dominationis loco, Constitui potest I); at vero Ecclesia nullis locorum comprehenditur angustiis, sed omnes complectitur
23쪽
I6gentes propagata, atque dissu Sa per orbem univer sum . Rursum collegium sine venia Principis institui, & coire non potest ca) ; verum Ecclesia invitis ipsis Principibus & instituta, ct confirmata est, quoniam Deo Potius, quam hominibus parere oportet 3 . Denique collegium recte dissolvitur , si quae suboriantur Causae, propter quas ipsum dissolvendum videatur 4 . Quis autem tam insigniter improbus est, quid id de Christi Ecclesia audeat dicere
3) Unde ad Optimates, & Sciatures Iudaeorum e Petrus vero , es' Ioannes respondentes dixerunt ad eos: si justum est in conspectu Dei vos potius audire, quam Deum, judicate. Aet. IV. I9. Vide inmachium ep. 2 ad Iustin. Febronium g. 6 ur 7 pag. 2o7 seq. tom. I , qui gravissime exagitat Puscndoiiii de Ecclesiae collegialitate errorem, quem Febronius sequitur.
g. XI. Satis non erat, quod visibilis, atque ut distincta Respublica Ecclesia, Deo ipso auctore , Constitueretur. Necesse etiam erat, eam habere signa quaedam, & netas , quibus Certo dignosei posset a sectis haereticorum, qui sibi salso de-Cus , nomenque adscribunt Divinae Religionis. Ad ea autem signa cum primis Pertinet Ecclesiae unitas I), quae una fide, eorumdem sacramentorum Communione, subjectione Iegitimis Pastoribus cu), ct uno visibili capite 3 continetur, & cernitur .
1 Quae unitas saepe ab Apost. laudatur, Comparatione humani corporis, quod unicum est, licet pluribus constet membris, quae Singula suo latamitur munere, I
24쪽
inquit , servare unitatem spiritus in vinculo pacis . Unum corpus, . unus spiritus, si ut vocati estis in una spe vocationis vestra, unus Dominus, una fides, renum Baptisma; & huc Spectat S. August. sem. I osc. 3 deverb. Dom. edit. Maurin. Venet. I73I tom. y col.
13 6 & S. Cyprianus in lib. de unis. Eccl. pag. 78 edit.
α) Matth. XXVIII. I 8 euntes ergo docete omnes sentes, baptizantes eos in nomine Patris, π Filii, crSpiritus Sancti , docentes eos servare omnia, quacumqur manda υi vobis r quibus verbis comprehenditur unitas fidei, Sacramentorum, subjectionis. Atque hanc a Christo datam unitatis doctrinam Apostoli, ubi opus fuit, & magis explicarunt, & Sedula tradiderunt ; atque spectat Paulus
3 Apposite S. Hieron. epist. Is n. 2 ed. Vallarsia
Veron. I 734 t. I eol. 38 ad Damasum P. de hypostasibur ego nullum, inquit, primum, uisi Christum sequens, Beatitudini tua, idest cathedra Petri communione. consocior . Super illam petram ad catam Eeelesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.... Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro mulinum. Quieumque rerum non colligit spargit shoc est qui Christi non est, Antichristi est. Et ep. 16
n. 2 ad eumd. Dam. col. 4I, qua eum interum rogat, ut
sibi significet ; cum quo debeat communicare ex tribra, quos inter Antiochena Ecclesia dividebatur. Hinc enim, inquit , prasidiis fulta mundi Ariana rabies fremit rhine in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere me festinat - ego interim clamito, si quis cathedra Putri jungitur , meus est.
g. XII. Similiter Sancta est EccIesia ex conditore suo O, ex fine institutionis, ex mediis ad finem comparatis; quae sanctitas elucet in doctrina
fidei, ct morum, atque in ipsa disciplina ca), in
Sacramentis, quae instrumenta sunt divinarum in nos gratiarum, in gloria miraculorum, in praeel ris Ecclesiae membrorum virtutibus: denique C tholica, hoc est aniversalis, nullis temporum, ac
25쪽
regionum finibus definita 3) , atque Apostolieatum propter doctrinam , tum propter ordinis , aetjurisdictionis potestatem, ab ipsis Apostolis repetentem originem , ac perpetuo Continenti serie
ij Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem ρ tuum .... passus est, inquit ApoStoim ad Heb. XIII. 12 atque ex hoc mundo discessurus promiSit Apost. , Sese missurum Spiritum sanctitatis, & veritatis, Ioam. XI visas I 7 21 26.
1) Etiam in constituenda disciplina Ecclesia regitur a spiritu S., ideoque unus, idemque semper est disciplinae spiritus, quamquam illa interdum pro temporum ratione mutetur . - Conser Iacobum Zallinger Inst. Iur. Natur. π Eccles. publie. lib. s g. 3I9 O' seq. Aug. Vindelicis ann. 1784, qui omnes Ecclesiar notas, & characteres solide , accurateque recenSet. 3ὶ Quare Augustinus epist. sa n. I col. II9 t. 2Ipsa est enim, inquit, Ecclesia catholica, unde κα λικηίrace appellatur , quod per totum orbem terrarum diffunditur 1, er se . de temp. si vere est Auctor ejus sermonis, quem PP. Maurini Fausto tribuunt, & rejiciunt ad app. t. s seri 2 2 cia. 398 Ecclesiam appellari Catholicam inquit, hoc est toto orbe dissam; quia diversoru- hereticorum Ecclesia ideo eatholica non dicuntur, quia per loca, atque per suas quasque provincias eontinentur, hac vero a Solis ortu usque ad occasum unius fidei
splendore dissianditur. Vide etiam eumdem Augustinum ep. 49 col. I Is Er in lib. de unitat. Eccl. T. 9 col. 3 37, qui totus in eo est, ut ex Lege, Prophetis, Evangelio, atque ex Actis Apostolorum Catholicam esse Ecclesiam contra Donatistas ostendat, & vide Vincentium Litinensem comm. c. 3 in Biblioth. Patr. t. p. 23 Ο ed. Lugdun. an. I 677. Nam post Christum fundamenta etiam praeterea Ecclesiae fuerunt Apostoli, teste Paulo ad Epist. II. 2o superadificati , inquit , super fundamentum Apostolorum , U' Prophetarum. Vide Irenarum lib. 3 c. 4 contrahares. tom. I pag. I 8 edit. Venet. I73 q.
f. XIII. Iam vero omnia haeC signa ad Romanam Ecclesiam pertinent : quo fit, ut ea vera
26쪽
Christi EccIesia haberi debeat. Nam una ipsa est, sive fide, cum nonnisi ea, quae ab Apostolis per
verbum traditum , aut scriptum accepit , credenda Proponat; sive sacramentis, cum eadem illa, qute Christus instituit numero septem, quaeque ad Sese Perpetua traditione pervenerunt, administret, atque custodiat; sive demum Pastoribus, qui accepta manuum impositione rite , & recte praepositi Ecclesiae regimini communione junguntur cum Romana cathedra, ad quam omnis Ecclesia conveniat neeesse est ci)
i Ad Romanam cathedram, ut inquit S. IrenaeuS
contr. haeres. lib. 3 c. 3 n. a p. I71 edit. Massuet Paris I 71 O, propter potiorem principalitatem necesse est omnem cou venire Ecclesiam.
XIV. Sancta item est tum deposito docti innae, quod sibi divinitus creditum semper Sartum tedium servavit , atque tuetur; tum facta fidelibusCOPia Sacramentorum, praesertim Eucharistiae, qua ipsum Christi corpus, & sanguis traditur; tum eC-clesiasticis regulis, & puro Religionis cultu, quo homines ad veram pietatem instituuntur, atqucteXcitantur . tum praeclaris virtutibus, pietate, muraculis eorum , qui Ecclesiam, Cujus in sinu educati sunt, illustrant, semperque illustrarunt. Catholica, cum diffusa per orbem universum pateat, quum contra singulae infidelium, atque haereticorum
sectae, aliae alibi, suis quaeque finibus arctentur. Apostolica tum quod in Petri cathedra numquam intermissa Pastorum successio viget I , eaque nonnisi per ordinationem Episcopali manuum impositione factam ad haec usque tempora deducitur ,
tum quod unam semper, eamdemque obtinuit doctria
27쪽
nam, quae Apostolica aetate obtinebat. Atque haee Ecclesia neque sallere, aut falli a , neque umquam perimi, ac deleri potest 3 . '
i Recte Augustinus tantra epist. Man. quam v cant fundamenti cap. 4 Tom. col. I s 3 cit. edit. Venet. causas significans, propter quas Romanae Ecclesiae adhaereret , hoc demum ait: tenet me ab ipsa Sede Petri stoli , cui pascendas oves suas post resurrectionem D minus commendavit, usque ad prasentem Episcopatum successio Sacerdotum.
Σ Ioan. XIV. 16 π 16 π XVI. 13. Paulus Lad Timoth. LII. I s. Hinc S. Fulgentius ep. 3 ad Prob.
cap. s Bibl. Patr. tom..9. pag. 92 ed. Lugdun. 1677 Ecclesia , inquit, virgo in fide , ου' charitate persistens θ' sapientiam possidet, oe virtutem: ideo nec seductione decipitur, nec violentia vincitur, quia interna virginiatatis integritate fulcitur. Et Sanct. Irenaeus conre. hares. lib. 3 c. 4 n. I p. I 78 cit. edit. non oportet, inquit , adhuc quarere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere s cum Apostoli, quasi in depositorium dives , plenissime in eam contulerint omnia, qua sint v ritatis , ut omnis, quicunque velit, sumat ex ea potum vita.
Et Chrysostomus Hom. 4 in illud Ba. Vidi Dominum e. 2 t. 6 p. I 22 ed. Monifauconii Men. I 34, facilius, inquit, est Solem extingui, quam Ecclesiam deleri. Vide etiam AuguStinum in ps. Io3 serm. a T. 4 col. IIqs edit. eis.
f. XV. At vero nullum ex iis signis, quihus vera Christi Ecclesia dignoscitur, quadrare
in Protestantium Ecclesias ulla ratione PoteSt. Neque enim eorum Ecclesia una est aut fide, in qua variae sunt, . interque se dissentientes illorum confessiones cr): aut in sacramentis, quorum innumero definiendo dispar est omnium sere senten
tia ca); aut demum Pastoribus, cum quidam nul- Iam agnoscant ecclesiasticam hierarchiam, quidam
28쪽
varium habeant sic Iesiarum regimen , cumri vero
careant uno Omnium Capite, cum quo Conveniant,
aut sub quo concilium aliquod instituant 3b .
Non item Sancta, tum quod sectarum auctores perditos, ac nefarios fuisse homines constat O;
tum quod eorum doctrina plena licentiae, ac vitiorum est. Non Catholica, tum quod non semper fuit, cum haeretici, antequam in errores inciderent , Cum Romana Ecclesia communione jungerentur , tum quod ubique non est, Cum Protein stantium sectae, si Conjunctim omnes accipiantur,
non unum sint, sed inter se valde disserant 5), si disjunctim singulae , modicae quaedam Partes Sint, quae universitatem habere non possunt 6). Non demum Apostolica, cum neque Apostolorum sit eorum doctrina, neque Episcoporum Successio ab Apostolis repetatur, neque Apostolica Sit missio, Cum neque Calvinus Episcopus fuerit, neque Lutherus; licet ipse Episcopos ordinare ausus sue
i) Extant hae consessiones unum in corpus collectae
Genevae an. I 6 Ix Vide Bossuetum Histoire des varia tions des ulises Protestantes oeuvres t. 4 a Litae I 766,er defense de l'ustoire des variations contre la responsa de M. Remve eom. s. a Lutherus tria tantum probat sacramenta ; quam quam si u .u, inquit lib. de c. Fab. t. 2 opp. p. 26OJena Ictoo, Scriptura loqui velim, nonnisi unum sacramentum habeam, . tria signa sacramentalia. Μelanci. tria videtur agnoscere; Zuinglius matrimonium etiam recenset Calvinus baptismum tantum, & coenam retinet,
licet etiam ordinationem adjicere videaturi denique Dal- Iacus Minister Calvinianus quaestionem de sacramentissrem levem ac nullius momenti esse arbitratur. 3) Varium est apud Lutheranos Ecclesiarum regi men ; Calvinianis nulla est hierarchia , neutris unum Ouinium caput.
29쪽
Ba Luthere flagitia carpit Ipse Calvinus episti ad
Bulingerum tom. 9 opp. pag. 239 Amstet. 1667, omnibus vero comperti Sunt Perditi utriusque moles. Nam hie ab Urbe Novioduno ob infames turpitudines, ab Urbe Geneva tamquam seditiosus publice ejectus est; ille vero deseruit Regulare Institutum, quod solemnibus emissis v tis susceperat, & palam uxorem duxit Virginem monialem, ex qua tres filios procrea; it. Multa de eo scripsit Iacobus Bossuetus in Histor. Variation. , & multa etiam sunt apud Berninium Istoria di tuite ι' eresie tom. 4 eap. s.
s) Angli a Calvinianis, Calviniani a Lutheranis, Lutherani ab Anabaptistis , Anabaptistae a Zuinglianis communione dissiti, discretique sunt. 6 Idem dictum volo de schismaticis in Oriente; nam AEthiopes ab AEgyptiis, & Alexandrinis, hi ab Armenis, Armeni a Constantinopolitanis, & hi a Russis
pag. 88 tom. 2 opp. Venet. I 72I. Haberi. Theolog. dogmat. rom. I prol. cap. 3. Bertium de Theolog. disciplin. lib. 3oeap. 13 π. ς tom. 8 p. 438 edit. Roma I et s. Colletum D st. theolog. cap. y de var. ordin. specieb. tom. 9 p. 72 edit. Taurin. I 778. Petavium Theolog. Dogmat. de eccles. hierarch. lib. 4 e. 2 n. y tom. 6 pag. 178 edit. Venet. I II.
30쪽
De Ecclesiae Regimine, O Potestate.
xvI. Regimen in Ecclesia -- seuporum potestas. cessarium. XXI. Nihil Concilium gener. XVII. Quale hoe sit 3 XXII. & XXIII. Quod Summo XVIII. Noli Democratichim. Pontifici subest. XIX. Neque Aristocraticum , sed XXIV. Verum Concἰlium gen Monarchicum. tale contra Pontificem stardi XX. Monarchiae nihil detrahit Epi- non potest.
I, actenus quae vera Ecclesiae natura sit, & quibus ea notis, signisque noSCatur , euosuimus ; nunc de ejus potestate disputemus. Neque enim societas hominum , qualis Ecclesia est, stare, ct Consistere potest, nisi imperii auctoritate Contineatur.& nisi leges habeat, quibus ea regatur, & quibus omnes pareant. Ex quo intelligitur , esse in Ec-CIesia Condendarum legum potestatem. g. XVII. Nam Christus Cum homines praesecit , qui visibilem Ecclesiam visibiliter regerent, in eos etiam contulit imperium , quo Carere non potest quisquis societati praesectus, curare debet, ut ea optimis abundet Iegibus, & institutis, atque ut Poenis etiam coerceantur, qui non obtemperant Iegibus, quibus reipublicae salus, ct incolumitas Continetur. Regendae enim societatis summa tota
est posita in imperandi, puniendique potestate; eam Christus Ecclesiae dedit, eaque semper Apo- 'StOIi, ceterique Episcopi, praesertim vero Romani Pontifices usi sunt cl)..
i) Confer Doujat prenot. eanon. lib. 2 c. 2 Praeeeteris autem conser Mamachium Origis. cy' antiquiti