Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

cae Delegatis, si monasteria exempta sunt, & Sedi Apostolicae immediate subjecta, nisi vel a certis Capitulis, vel ab aliis Regularibus gubernentur cib . Verum in his quoque monasteriis, qu8 Regularibus subsunt, Episcopo una cum Regulari Superiore quovis anno reddenda est gestae administrationis ratio, & Episcopus ipse malum administratorem ab ossicio dimovet, nisi ab eo monitus superior id pridem fecerit, atque etiam animadvertit in Regulares, qui in bonorum monasterii administratione deliquerunt a .

f. XX. Atque hieo Episcopi cura , & solicitudo in Μoniales non tantum sese explicat in illa, quam diximus, bonorum administratione, ataque in clausur diligenter custodienda, quae tota est ejus jηri commissa, ordinario in monasterii Rsibi subjectis; delegato in exemptis I , adeout xine puniat ipsos quoque Regulares, qui peccant in Clausuram Μonialium sibi subjectarum ab; sed

etiam in electione Ahbatissarum μ quae monasterio praefietiuntur Nam Episcopo nunciandus est laturae electionis dies, etiam cum monasteria subsunt

Regularibus, ct ipse una cum Regulari Superiore interesse, ac pr esse electioni potest 3 .

i) Conc. Τrid. Sess. 2s cap. s de Regul. Vide Coas ἰt. GravissMo ix Benedicti XIV tom. 3 p. s7 ejus Butiaris , ubi multa habentur de iis, qui ad monasteria accedunt , ut cum Monialibus colloquantur. α) Gregorius XU cit. Const. Inserutabili g. q. Atque huc etiam spectat Constit. Eeliri 692. Alexandri VII

402쪽

t. 6 par. 6 p. 3 Bullar. , qua Sanestum est, ut Superior Regularis Semel tantum in anno visitationis causa monasterii septa ingrediatur; quod si necessitas eam pluries ingredi cogat, id ei tantum licet, praesente Episcopo, aut aliquo Ecclesiastico viro, quem Episcopus speciatim

constituit.

3) Cit. Const. Inserutabili Gregorii XV g. s. M

net tamen Benedictus XIV de Synod. dioeces. II. s e riva num. 4 , Satius eSSe Episcopo semel in synodo declarare animum Suum, quod ipse scilicet semper velit Abb tissarum etiam exemptarum electionibus interesse, quam id praestare singulis vicibus, quibus electio facienda est.

g. XXI. Monialibus tempore praeeunt virgineS Sacrae, quarum origo vel ab ipsis Ecclesiae primordiis est repetenda cI . Eadem pene intra domesticos parietes illarum vivendi ratio, quae postea Monialium fuit. Eas Episcopus, aut aliquis ejus mandato Sacerdos ca) praeeipuo aliquo festo die 3 solemniter in Ecclesia consecrabat, eisque imponebat vestem, quae sacrarum virginum Pro

i) Quemadmodum fuerunt in Ecclesia Ascetae, antequam eSsent Monachi, ita fuerunt mulieres, quae Palamsae maniseno virginitatem vovebant, antequam MonialeS in-Sti. uerentur. Atque hae sunt virgines sacrae, quas Saepe me morant Cyprianus, ac Tertullianus, & quas Sozomenus lib. 8 cap. 23 p. 313 ed. Cantabr. I xo appellat vir, nes ecclesiasticas, Socrates autem lib. I cap. 17 p. 470urd. ed. Cantabrig. virgines in matricula Ecclesia Adscriptas, quoniam descriptae erant in Ecclesiae libris, se a Canone; atque hinc interdum etiam Canonica dicebantur . Vide Ualesium Not. in Soeomen. lib. S cap. 23 p. 3ssed. Cantabrig. I 2ci Albaspinaeum Not. in Conc. Illiberat. - n. I 3 p. l6s ed. Neapol. I77o, Cotelerium Not. 3n Istit. Apostol. libr. 8 cap. 13 p. - ΑΟ8 ed. Amstet O

α) Etiam Presbyterum mandato Episcopi Vugines Consecrasse, ostendit Concit. Carthaginense III Can. 5 rom. 2 col. ΙΑΟ collect. Labbaei, cum inquit Preib te

403쪽

inconsulao Episcopo Virgines non eonsecret, quod quidem habet Fulgentius Ferrandus Breviar. Canon. can. 9 I apud Pithoeum Codex can. vet. Eccles. man. p. 3o8 Paris.

1687. 3 Devotis quoque virginibus, inquit P. Gelasius in

Deer. cap. I 2 apud Pithoelim loc. eit. p. I 67 nisi ausin Epiphaniorum die , atit in albis paschalibus, aut in apostolorum natalibus, sacrum minime velamen impa nant, nisi forsitan , sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc muere de saculo exeant, implorantibus non negetur. Vide S. Ambrosium de Vietis. lib. 3 cap. I col. ao8, π de Laps. virginis cap. y col. 3 86 opp. t. 3 ed. Venet. 17s I. ) Concilium Carthaginense IU Can. II col. I 3 Riom. 2 collect. Labiaei. Atque huno sacrarum virginum habitum memorat etiam Arcadius L. 4 Q de Episcop. an dien. ubi mima, oe qua ludibrio corporis quastum faciunae , prohibentur uti publice habitu earuis virginum, qua Deindicata sunt. Erae huius habitus pars una s reum vela men ; unde velata virgines apud Innocentium Ep. a ad Victrie. cap. I 3 apud Coustantium Epist. Roman. Ponti'. col. 73 6 sunt virgines Deo conSecratae

g. XXII. Ut virgines , ita etiam eccIesiasticas viduas cr) habuit Ecclesia, antequam Monachorum , & Monialium institutum agnosceret. Ex his autem viduis, ut plurimum, eligebantur Diaconissae ca); quamquam saepe etiam perpetuas virgines eo munere functas fuisse constat 3). Earum origo ab ipsa Apostolorum aetate repetenda

co: T col. 699 opp. tom. I ed. Verona II 3 , Conc. A- -Sicanum Can. 27 tom. 4 col. 7os eouecy. Labbari Auctor. Constit. Apostes. lib. 8 eap. 2s apud Cotelerium M. Apostia. p. I tom. I ed. Amsteledami I724, ubi tantum cooptari in gradum vidualem jubetur, quae jamdiu virum amisit, γ easte, ta' laudate vixit, cy' domestia eorum diligenter curam habuit.

Δὶ Quae interdum Diaconissae vidua dicuntur, &earum ossiciam viduarum appellant Tatullianus lib. I Ad

404쪽

178 ed. Venet. 17 4, S. Epiphanius Hares. 79 num. 4 p Io6o tom. I opp. Paris. I 622 S. Ignatius v. ad μ'rmn. I 3 apud Cotelerium Nis Apostol. tom. 2 p. 38 ed. Amstela mi 172 4, S. Hieronymus, M. I 23 ad Ag ruchiam de monogam. cap. 6 eol. 9 3 tom. I opp., eam que ob causam eas Epiphanius, Ioc. cin, & Conc. Laodicenum Cam II tom. I col. Is 34, π Issi colle LLabbasi πρισβυτ δα e viduas seniores Vocat. Sunt tamen distinguendae Diaconissae a viduis ecclesiastieis, quarum Paulo ante facta mentio est. Non enim omnes hae viduae erant Diaconissae, quamquam plerumque ex illarum cor-Pore eligerentur, quae Diaconinarum munus exercerent.

3) Virgines, quae Diaconissae factae sunt, memorant S. Ignatius loc. eit. ibique Cotelerius, S. Epiphanius Exposit. Ad. n. 2I p. IIo ed. Paris. II 22, Au chor. Const. Apostol. lib. 6 apud Cotelerium tom. I p. 3 so ed. cit., Iustinianus μυell. 6 cap. 6, Sozomeni lib. 8 cap. 23 p. 3ss iudic. ed. Cantabrig., ZonaraS,& Balsamon. ad cap. Is Nico. apud Beveregium Pandec. c non. tom. I p. 82 , 33 Daeonii I 672, ac Torrigius de Sac. CVpt. Vatican. par. x p. sy7 edit. Roma I 63 9 memorat S. Martinam virginem, & Martyrem, quae Diaconissa fuit. S. Paulus ad Roman. XVI I memorat Phaebe I, quam εν ministram Ecclesiae Cenchrensis appellat .

Etiam Plinius Iunior lib. io Ep. 97 ad Trassanum p. 287 ed. Oxonii 17o3 loquitur de duabus Christianis --

minis, quas ministras vocat; qui magιs, inquit, necessa rium credidi ex duabus ancillis, qua ministrα diceban--r , quid esset veri, π per tormenta quarere.

f. XXIII. Nonnisi viduis unius viri, quae jam erant aetate provectae i , inter Diaconissas

dabatur locus. Munera earum erant Sacerdoti sceminas baptizanti praestare operam, ni Sexus Pudori consuleretur ea aetate, qua baptismus per immersionem conserebatur a , Catechumenas ad rem

christianam domi instituere 3 , sceminas aegrotas invisere 4 , opem ferre martyribus, ct Consessoribus carcere detentis, cum ad eum Diac is

405쪽

aditus non patebat 5 , stare ad ianuas, per quas mulieres Ecclesiae navem ingrediebantur 6 , ilisuum in ea locum cuique tribuere ). His muneribus addicebantur Diaconissae per manuum imis positionem 8), qua, tamen non sacramentum erat, sed Ecclesiae caeremonia, ad instar benedictionis,

quam mulieres illae accipiebant cy).

i) De aetate Diaconissarum Apostolus I ad Timotb.

V. 9 habet haec: Vidua eligatur non minus sexagini Annorum, qua fuerit unius viri uxor, in operibus bo

nis testimonium habens .... si omne opus bonum subse

cuta est. Ad hunc Pauli locum respexit Theodosius Imperator in L. 17 Cod. Theod. de Episc., tr Cleric., Cum scripsit: Nulla, nisi emensis sexaginta annis, cui votiva domi proles sit, secundum praceptum Apostoli ad

Diaconissarum consortium transferatur. Ipsam hanc aetatem annorum fio memorant Tertullianus de Viri velan.

cap. 9 p. I 78 ed. Vener. citari & S. Basilius, Ep. I9s canon. 2 ad Amphiloc. Can. 24 tom. 3 opp. p. 293 eae. raris. 173o, & S. Hieronymus Comm. in Isaiam lib. ας p. 3 t. 4 eol. 1 3 , π Ep. 69 ad Salvinum cap. 2 ,er 7 col. 49r, Ur soo e. I ed. Verona I73 . Sed la bentibus annis Chalcedonensi Concilio Cun. I s col. I OT,U' I726 t. collect. Labbaei sancitum est, ut Diaconi Maequadraginta annorum eligi possent, quam aetatem probaVitellain Concilium Τrullanum Cau. I 4 t. 6 col. I 3sq co Iecf. Labbaei ed. Venet. , & Iustinianus Novella I 23 cap. I 3 . Ipse Iustinianus Novell. 6 cap. 6 in Diaconissis aeta tem requirit annorum so, quam eamdem aetatem definitia L. 9 Cod. de Mise. π Cleric., si vera est lectio, quae vulgo traditur. Nam Contius legendum esse putat non sO , Sed 6o atque ita ab erroris, & negligentiae nota liberat Tribonianum , qui certe liberari non potest, Si retineat urvulgata lectio, quae his est concepta verbis : Nulla, nisi emensis so annis ; secundum praceptam Apostoli ad Dia

conissarum consortium transferatur. Non enim praceptum

Apostoli annos quinquaginta, sed sexaginta constituit. Contra sub Nectario Patriarcha Consta tinopolitano fuisse Olympiadem Diaconissam quadraginta annis minorem Scribit Soetomenus lib. 8 cap. 9 p. 337 ed. Valesii CautAbrj. I 2 o. Ex quibus intelligitur, non unam sempex,

406쪽

eamdemque reguIam suIsse, Sc multum ea In re Episcopς arbitrio datur. Quae olim in Diaconissis requirebantur , explicat Iacobus Gothosredus in Commentis ad cit. L. 2 7 C. Neod. de Episc. π cier. t. 6 paris i p. 68 ed. Lipsia

r. I p. 29 I.

3ὶ Auctor Commentariorum in epistolas sub nomine Hieronymi Com. in v. ad Rom. XVT I col. 898 opp. uerosum. t. D ed. Veron. I 741, Concit. Carthag. IUGn. IT col. 1498 t. 2 eoll. Labbaei ed. Renet. ε) s. Epiphanius Hares. 79 num. 3 p. IO6o t. Iopp. ed. Paris. I 622, S. Hieronymus φ. sh ad Nepotian. cap. s eos. 2 8 t. I opp. ed. Vallarari Verona 173ψ- Auctor Constit. Apostol. lib. 3 cap. I s p. 29o loc. c μει Iaccbum Gothostedum loc. cit. sin Vide Cotelerium not. in Constit. Apostol. lib. S c p. I s p. 29o locis eir. , & Iacobum Gothostedum

6) Auctor Epistolae ad Antiochenos, quae Ignatii nomine circumsertur, num. 1 2. apud Cotelerium M. Apostol. t. 2 p. I sa , Auctor Constit. Apostol. lib. 2 cap. 7 p. 2 66, re lib. R cap. 28 pag. 4 Is loc. cit. Perianuas autem intelligendae sunt portae interior2s, Per quas aditus patebat ad ligneos parietes, quibus mulieres a V1-ris in Ecclesia dividebantur . Dicam ea de re late Libro II. Auctor Constit. Apostol. lib. 2 cap. s 8 p. 27O

loc. cit.

8) Diaconissas nullam manuum impositionem a Cepisse quidam putant, atque ex eorum numero Sunt BarC- naus ad an. 3 num. 283 p. 3I3 t. I ed. Luca, & VM lesius Not. in Soetomen. lib. 8 cap. 9 p. 337 ed. tabrig. Moventur Canona I9 Concilii Nicarni col. 42rom. 2 collec . Labbaei, cujus haec verba sunt: Diaconιssarum autem meminimus, qua in habitu quidem censentur , quoniam nec ullam habent manuum impositionem , ut omnino inter laicos ipsa eonnumerentur . Quisquis tamen hunc canonem paulo diligentius expendat , facile deprehendet, eum non ad omnes generatim DiacOnissas pcrtinere, sed ad eas tantum, quae habitum sine ulla manuum impositione inter Paulianistas accepera It .

Ceterum ipse Canon non obscure declarati reliquas Diae

407쪽

eonissas manuum ImposIllanem habesne , quod recte ob iservarunt viri eruditi, praesertim Io. Gaspar Sulcerus N sauri num. y p. 867 Amseelodami I 68Σ, Αrcudius Concord. Eccles. occiden. . orient. lib. 6 cap. Io, Christianus Lupus Sehol. in eumd. can. Nisau. opp. t. I p. 26s ed. Vener. , Gabriel Albaspirinus Not. in eumd. u. p. I99 edit. Neap., Carolus Fabrotus Not. ad Ba sam. collect. constit. lib. 3 tit. I apud Iustellum Liblioth. r. Canon. t. 2 p. IAI7 Paris. I 66I, G par. Iuenin.

de Sacram. ordin. in commvn. quast. s cap. I p. ν 32s- Natalis Alexander Histor. Eccles. sac. cap. art. 6 num I par. 2I p. I 4s t. s ed. Venet. 1776. Revera Concilia , & Scriptores, qui de Diaconissarum ordinatione loquuntur , manuum impositionem diserte memorant. Earum ordinatio ean. is Concilii Chalcedonensis eol. 6o8 t. E

impositio; quo eodem vocabulo utitur Concilium Gullanum Con. I col. I 66s t. 3 ejusdem collecL, & Soz menus lib. 8 cap. 9 p. 3 3 7 ed. Cantabr. , cum de Olympiae ordinatione disputat. Auctor Constitutionum Ap stolis. lib. 8 eap. I9 p. 4 Ia loci eis. Diaconissas ab Episcopo ordinari jubet cum manuum. impositione, Certaque oratione, quae ibi describitur. Apud Latinos etiam hujus manuum impositionis meminit Concilium wormatiense Can. 76 eol. 7 7 e. s colleel. I arduini & Fortunatus in rit. Rudegund. apud Surium I 3 August. lib. Ic ρ. 6 tom. 4 p. ed. Colon. I 179 de Medardo Episcopo dicit haec: de manu stiper sita consecravit Dia-eonam . Conser Cotelerium in Constit. Apostolis. Ioe. in- die. Erat tamen haec manuum impositio non Sacramentum, sed Ecclesiae caeremonia, quae nullum imprimebat ordinis characterem, ad quem suscipiendum mulieres aptae, R idoncae non sunt. Apposite S. Epiphanius Hares. 79 Collyrid. num. 3 p. Io6o t. I opp. edit. cit. Quamquam vero, inquit , Diaconissarum in Ecclesia ordo sit, non tamen ad Sacerdotii functionem, aut ullam ejusmodi administrationem institutus; sed ut mulieribus sexus honestati consulatur, si υe ut baptismi tempora adsita sive ut inspiciat, si quid passa sit, aut molestia pertulerit ; sitie ut eum nudandum est mulieris corpus, interveniat s ne virorum, qui sacris operantur, adspectui sit exposita , sed a sola Diaconissa videatur. Consule Iustellum Biblioth. Iuri Canon. t. I not. in Conc. Nicam

rara. I9 p. 7s Paris. 166I, Natalem Alexand. loe. cit.

408쪽

Iuminium da saeram. Hssert. 8 de sacram. ordin. Commun. quast. 3' c. I, Salam in Non ad Bonam lib. I cap. 2s f. rs p. 3s8 t. 2 opp. ed. Tauris. I7 9. Ra- tum a Graecis observatum in Diaconissarum ordinationibus describit Iacobus Goarius in Eueholog. Grac. de Diae nissis p. 262 Paris. I 6 7 . De ordinandis autem tum La tinorum, tum Graecorum Diaconissis agit mrinus de Sae, Ordin. put. par. 3 exerc. I o es. I, π seq. Diaconissa Tum consecrationes saeculo XI memorat Ioannes XIX literis datis ad Episcopum Silvae Candidae apud Mabillo

nium mseum Dal. Oia. Roman. XI p. I s 6 rom. 2 Pa Tis. 1724. Extat etiam apud Syros Diaconissarum ordi natio, quam una cum earum ossicio, & poteState accura te describit Assemanus in Dissert. de Monophysitis num, Io tom. 2 Bibdioth. Orient. 9) Duo postremo sunt observanda, antequam han γde Diaconissis tractationem absolvamus . Primum est a

quod non uno,& eodem tem xc eaxum amis ubique Suis

blatus fuit, qua de re videndi sunt Bona Reri litur. lib. I cap. 2s g. I s tom. 2 p. 3s3, ibique Robertus Salain Not. p. 3s', Morinus de Sacr. ordiu t. par. 3 exercIo cap. 3, Thomassinus Vet., c ' nov. Eretis. discipi. p. I lib. 3 cap. s I num. I Juenin. de Sacram. de ordin. in spec. dissere. 9 q. ς ωρ. 2. Alterum est, quod i terdum Diaconissae etiam dicebantur Diaconorum uxores ante Diaconatum ductae, eodem modo, quo illae, quae uxores Presbyterorum fuerant, Presbyterae, quae Episcoporum , EpiScopae vocabantur, atque huc spectat Concilium Turonense II Can. 13 , π I9 col. y37, π F3 9 rom. seoIIe 1. Labbaei, & Antisi oriense Can. 2I col. 64

aodem loe. Vide Robertum Salam in NM. ad Carvi RHuam lec. citat.

409쪽

APPROBATIONES

I ussus a Reverendissimo P. Magistro Sacri Pulatii Apostolici legi primum tomum INITITUTION CANONICARUM O. Viri Ioannis Devoti, Olim Ad-

Cocati, se antecesSOris Romani, nuper ad Episcopatum Anagninum a PIO SEXTO P. M. euecti; quod opus, exommsribus univerSis cito distractis iterum typis evulgatur nonnullis Correctionibus, fradditamentis doctissimi auctoris. Mhil ad num regulis fidei, aut bonis moribus invenire est in hoc primo ustumines quam vero omnia, quae in eo tr clita sunt, omnigena eruditione, ut juris ecclesiasti- ei peritia redundent, adeo novit Litteraria Respu-hlica, ut meis laudationibus celebratissimi operis famam augeri viae posse credam. Romoe ex AEdibus magna Curiae Innocenti in III Non. Iul. MDCCXCITN. Riganti Majoris Praesidentiae Abbr.& AC. in Civilibus Locumtenens.

410쪽

I nstitutiones juris ecclesiastici V. G. Ioannis D voti nunc Episcopi lanagnini cum primum in Iucem prodierunt typis Romanis anno 1 8s, tanta Omnium acclamatione exceptae fuerunt, ut aucto in dies r quirentitam numero, breυi exemplaria dofecerint, aliaque cudere neceSSe visum Derit r id mero accidit percommode ἀ eam enim OccaSionem arripuit Praesul praeclarissimus Opus suum retractandi, pluraque sparsim adjiciendi uberiori adolescentium iu re canonica eruditione opportunissima. Quae porro in vulgatis jam exemplaribus Continebantur, proestantissimorum virorum judicio Probata, tum pu- blico testimonio ceIebrata, meo certe calculo non indigent ut iterum imprimantur z quin vero nova huic primo volumine aspersa sunt, mandante Eeverendissimo Sacri Palatii Apostolici magistro, cum attente perlegerim ea eae purioris doctrinae fontihus hausta,. D seIecctissima eruditione referta mihi videntur, proindeque dignissima quin publicis ju- ,

ris sunt. Datum Romae pridie Idus Septemb. anni CCXCII.

D. Coppola Proton. Apostolicus, & Rit. C.

Secretarius.

SEARCH

MENU NAVIGATION