Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 1

발행: 1822년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

in montes , atque in vicinas solitudines , ut ibi tui. tum haberent perfugium a vexationibus, & liberius pietati, considerationique, & contemplationi rerum Divinarum dare operam possent. Genus hinvitae quibusdam eorum adeo jucundum fuit, ut, etiam pace Ecclesiae reddita, mallent in desertis vivere, quam redire ad civitates, unde discesserant .

ij Vide Thomassinum Vet. π nov. Eectis. discipla par. I lib. 3 eap. is, ac vide etiam Baronium ad an. 32 83om. 4 p g. 2o9 ed. Luca , Pagium, Papabrochium, HON

S. IIIo Ex eorum numero fuere Paulus, αAntonius, quorum alter a Hieronymo Anachore- rarum vitae auctor, alter illustrator dicitur 19'. Nullae tamen Coaluerant societates hominum, qui suam ad certas regulas vitam conformarent, α

nullum conditum erat Coenobium ca), sed pauci tantum, & singulares homines huc illuC in desextis AEgypti dispersi vitam traducebant, doneC, P eata, ct tranquilla Ecclesia, Pachomius qivedam in AEgypti Thebaide Monasteria aedificanda Caravit 3 . Ita Monachi 4 eo sunt adducti, ut Communem , Certisque obstrictam regulis vitam agerent , quod antea non fecerant.

1 Hieronymus epi t. 22 ad Eustoch. cap. 36 t. rcOL Ih9 ed. Vnilarari 'rona I 734. Σ) Caenobium a Laura, differt. Nam Caenobium est unum domicilium, quod plures comprehendit in societate viventes, & omnia habentes communia; at vero Laura nomine intelligimus solitudinem, in qua plures sunt divisae omnes, ag discretae cellae, in quibus singuli separatim vivunt. Lauram memorant Evagrius lib. I cap. 2Ip. et 6 edit. V Iesii C nrabrig& Epiphanius Haeres. 69ι b. a m a pag. 727 tom. 1 .p. ed. Pari=. 1622.

382쪽

3 S. 3) Illustre est testimon m austωξε vitae S. Pacliamsi apud Henschenium, & Papebrochium ilia I Maji t. nam ita S. Antonius Sacchaeum S. Pachom ii discipulum

alloquitur. Quo ego tempore monachum coepi agere, nullum uspiam extubae caenobium ...... poste pater vester

Pachomius tantum bonum, Deo adjuvante effecit. mnachi ita sunt appellati, quia solitariam vitam agebant ν nam vocabulum tractum est ex graeco ver mme quod latine solum, significat . Hinc illud Hieronymi epist. 18 ad Paulin. eap. s t. I eod. 32o M. Verona. I 736. Sin autem, esse, quod diceris Monachus idest solus squid facis in urbibus, oe castellis, qua utique non sunt Horum habitacula, sed multorum ' Qui societatem hominum fugientes privatis in cellulis vitam traducebant DAnachoreta, qui in coenobio, Caenobita dicti sunt. Alia multa sunt Μonachorum nomina, de quibus omnibus Singillatim dicere longum est, a non neceSsarium.

f. IV. Pachomii exemplum aliae in Oriente regiones imitatae sunt i ; ac denique Sanctus Basilius monasticum institutum perfecit, deditquae regulas k quibus deinceps omnes fere Orientales Monachi paruerunt ca . In Occidentem instituta detulit Monachorum Sanctus Athanasius, qui Cum Romam venisset , Romanis proposuit Sancti Antonii vitam, ut eam sequerentur 3). Multa dein Ceps in Occidente condita sunt monasteria cc , Sed denique sexto saeculo Sanctus Benedictus primum Sublaci , quod est AEquorum oppidum in Latio, deinde in Monte Casino monasteria posuit, ct Certam Constituit regulam, quam postea Cuncti

fere occidentales Monachi sequuti sunt 5 .

i) Hilarion Antonii discipulus primus fuit Monaehus, qui in Syria vixerit, nec ante eum ullum ire Palaestina monasterium fuit, ut scribit.Hieronymus in Vit. Hilar. c p. I 4 eol. I9 opp.τom. 2 edis Verona I7 ys. A dArmenios, . Paphlagonas, or aleolas Ponti Eustathium Seboatia in Armenta Episeopns minastica con eronon

383쪽

. p. IIs edit. Cantabrig. I 72o. Consule Holstentum prafat. in Cod. Regul. cap. 2 t. I p. 9 ed. August. Hindesic. Lys 9. Σὶ Basilius non novum aliquem ordinem instituisse videtur, sed potius suis legibus perfecisse, atque ordinasse , quos jam institutos invenit . Sed cum ipse piaecipuus monastici instituti propagator fuerit, ejusque regula sere ubique piobatae in Oriente fueriar, vulgo habetur Orientalium Monachorum pater, uti occidentalium S. Benedictus. Non desunt tamen, qui ascericos libros de Virgianitate , er Monastica vita non Basilio, sed Eustathio Sebastiae in Armenia Episcopo tribuendos putant. 33 Marcellam noSilem mulierem primam Romae monasticam vitam amplexam fuisse , atque institutam ab Athanasio, qui Romam Venerat, ut Arianorum insidias declinaret ; ex viris autem primum Romae Monachum fuisse Pamnaachium Senatorem, narrat Hieronymus Ep. 65 I. 393 , π epist. III col. 9 7 t. I ed. Vallarsii Verona. Vide Baionium ad an. 34o num. T lom. pug. 3 42 edis Luca I 739, quem perperam reprehendit Muratorius Antichita Italiane dissert. 6s, qui primum Mediolani in nasterium a Saeneto Martino Turonensi inStitutum putat, antequam ullum Romae conderetur . Verum quidem est ,

quod de monasterio a Martino Mediolani cordito dicitur, idque diserte restatur Severus Sulpicius de Vit. B. Martini

n. 6 p. II 3 t. I opp. ed. Verona i 7 I, & Augustinus etiam Confess. lib. 8 e. 6 opp. tom. I col. I so edi . Venet. I 729 memorat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore. At Martinus suum illud monasterium constituit, mSteaquam deseruerat

militiam, qua functus fuerat sub Iuliano Apostata, qui

Imperator Creatus est anno 36i. Verum ante hoc tempus monasteria Romae institui coeperunt, scilicet POSteaquam ad eam urbem accessit Athanasius, quod evenit an. 3 o.

Si verum esset, quod assirmat Ferdinandus Ughellius Ital.

a Mirocle Μediolanensium Antistite monasterium conditum fuisse, nullum sorte in tota Italia antiquius monasterium. Ambrosius epist. 63 ad Vercellen. Eccles. n. 65on. tom. 6 D M 3 ed. Mauris. Venti I 8I Eusebio Uesecellensi Episcopo eam laudem attribuit, quod primus in Occidentis partibus diversa inter se conjunxit, ut m in

civitate positus instituta Monachorum teneret, O Ecclesiam regeret jejunii iobrietate . Verum Ambrosius

384쪽

aestum ab EuscbIo Monaster; InstItutum memorat α ι tantum dicit, eum fretum exemplis Eliae, Elisaei, ac Baptistae In suis clericis monasticam vitam cum clerical; Conjundiam voluisse . Martinus, qui illud Mediolani Monasterium instituerat, poseaquam Turonensis Episcopus ereatus est, non procul a Civitate sibi monasterium constituit, uti narrat Severus Sulpicius is ejus vit. pag. II e. I edit. indic. ejusque opera ita brevi propagatum est Monachorum institutum, ut ad ejus funus fere duo millia illorum convenisse scribat ipse Sulpicius v. ad Las

) Multa haec monasteria in GalIiis , in Insula Capraria , Μediolani, atque alibi memorat S. Augustinus. Confess. lib. 8 cap. 6 col. Iso; de Morib. Eccles. cap. 3. I. seq. col. 7 Io tom. I opp. edis. Venet. 1729. S. Ambrosius epist. y num. Ist col. 8oo opp. tom. 3 ed. Mauris Venet. I7s I, Cassianus de Instit. coenob. lib. 2 cap. 2 ι pag. I 3 edit. Frone urti I 722, Orosius Histor. lib. et cap. 3 6 p. s64 ed. Lugduni Batav. I738, Sever. Sespitiuxta rit. S. Martinii loc. cit. Romae aetate S. Hieronymi, ut ipse, inquit epist. I 27 num. 8 col. 9ss opp. tom. Iedis. Venet. 17 66 crebra erant virginum monasteria, monachor. innumerabilis multitudo. In Africa nullum ante Augustini Episcopatum monasterium fuisse ostendit Christianus Lupus in not. ad Tertulliau. de Prascript. cap. 2pag. 29 tom. 9 ed. Ven. I 28. De Monastetiis , quae ante S. Benedictum in Occidente erant , late disputat Mabillonius Annal. Benedictis. lib. I tom. I uum. 9 par. y, cs' s

sin Vide Annales Benedictisos a Ioanne Mabillonis

conscriptos . Quatuor autem S. Benedictus Regul. Monari .eap. I apud Holstentum Cod. Regular. tom. I pag. II sed. Augusta Vindelic. ann. 17s 9 distinguit Monachorum genera , Coenobitas, Anachoretas , Sarabattas , π Gyrρ- vagos Duo haec posteriora genera, tamquam Ecclesiae dedecus, & opprobrium vehementer improbat , ac deSarabattis eadem prorsus dicit , quae S. Hieronymus epist. 22 ad Eustochiam cap. 3 tom. I opp. col. II sed. Veron. I 734, & Cassianus Coll. M. eo lac . I 8 e. γpag. s 2I ed. Francofurti 1722 ; his vero omissis sese ad cnobitarum fortissimum genus accedere declarat.

f. V. Praecipua monastici instituti ratio erat , ut Monachi, rerum omnium tractatione, ct com

385쪽

tatione relicta, animum ad Divina intenderent, atque ut procul a populi tumultu viventes ci) Praepositis obedirent ca , sibique manuum labore victum quaererent 3 , ct corpus castigarent 4 .

Habebant tamen singula monasteria propriam, mPeculiarem regulam; quaedam scriptis legibus ute-hantur; quibusdam regulae Iozo erat vivendi ratio probata injorum Consuetudine, ac traditione, quia husdam autem Abbatis voluntas, quae explicabatur, uti se se dabat occasio c3 . Sed qeoniam omis, Dium regularum unum erat propositum, ut scilicet Monachi procu I a cura, ct sollicitudine rerum humanarum divinis vararent, idzirco Rectorum an bitrio nova etiam in uno monasterio regula interis dum recipiebatur , di interdum plures in uno eodemque Caenobio obtinebant regulae, aut additis, init demptis, quae temporum, ac locorum ratio

postulare videbantur M.

i) S. Hieronymus eris t. ras ad Rustis. cap. 8 t. rvp. col. 93 F ed. Verona I 734 reprehendit monachos, qui in Civitate vixere cupicbant. Quid desideramus, inquit, urbium frequcntiam, qui de singularitate censemur rAntoηium dicet e solitum tradit Sotomenus lib. I e. 3 3 pag. 2 8 edit. Valessi Cantabrigia 17ao, pisces quidem

aqua nutriri, monachis vero ornaments esse solitudinem s

eY quemadmodum illi, simulatque terram attingerint, vitam amitrant, sic istos, cum ad urbem accedunt, monasticam gravitatem perdere. Agitur etiam ea de re in Leg. I Cod. Theod. de Monaebis, in L. 29 cod. Iusti ri Epis. er Cleric., π NoveII. II 3 C. 62. 1 Prima apud eos, inquit Ilieronymus epist. 2x ad Eustoch. eap. 3 s t. I on, col. III ed. Heron. 173 ,.

confederatio erat, obedire majoribras, U' quidquid jussissent facere . Quare Monachi, qui haec Raesectorum

iussa despexissent, Eucharistia, sacrisque Omnibus interdicebantur , ac censuris, aliisque eccleSiasticiS poenis pIediebantur. Cassianus de Instit. Coenob, lib. c l. 16 p. 7,

386쪽

exercebanu, tum ut Sibi vicitum compararent, tum ut aliis opem ferrent, tum denique ut omne otium procul haberent, memorant Cassia S Instit. lib. Io eap. 23 d. I 6 ped. indie. Hieronymus epist. I a s M Rustic. c. II G Iono col. 933 ed. Verona I73 , et epist. 21 ad Eustoch. Dc. eit., Epiphanius Hares. 8o num. 6 pag. Io7z opp.rom. I ed. Paris. I 622, Sozomenus lib. 6 cap. 18 p. 1s IIugd. ed. Augustinus de Morib. Eccles. cap. 3I col. 71 o

43 Hi ac Hieronymus Advers. Vigilautium cap. Is - oi opp. tom. v edit. Var si Veron. I 73 s monachbi astitutum vitam plangentis appellat, or Praefat. in Regulis Pachomii col. 13 cit. tom. a insulam Canopum, ubi Ta-bennenses vinachi vitam agebant, vocat insulam mei mea , hoc est insulam Minitentiae. 1ὶ Testatur Cassianus de instit. eo uob. lib. 2 e. x pag. I 3 eae. Francofurti Irta, quod tot. propemodum typi,

ne regula erant quot cella , ae monasterια .

s) Vide Mabillonium in Praefat. ad Annales Bena

dictio. n. I 8 tom. I p. XXXIV. ed. Luca .

f. H. In tanto hoc regularum discrimine ma

gna tamen erat inter omnes monachos Consensio animorum, una Sozietas, unumque Corpus, nulla

prorsus vestium diversitate discretum ci . Quare facilis, ac promiscuus erat ex uno in aliud mona sterium transitus, non modo Latinorum inter se . sed etiam Latinos inter, α Graecos, quibus satis erat in novo monasterio stabilem, firmamque motam constituere. Verum Sanctus Benedictus Μο-nachos suos obstrictos perpetuo voluit regula quam semel essent amplexi , atque ita sublaturar

est Rectorum arbitrium, & mnachis adempta libertas , quam pridem habebant , mutandi regulam. . . dae monasterium ca).

387쪽

cum unus esset monasticus ordo , necdum in varias elasses divisus, illa regularum diversitas, qua uniformes censolantur, nullam inducebat ordinum diversitatem , uti nec modo diυersa in eamdem regulam constitutiones , quas varia unius, ejusdemque ordinis ci

gregationes sibi prascribunt, unitati ordinis haud os

13 S. Benedictus Regul. eap. s8 tom. I pag. I 3Ied. eit. Vide Ioannem Mabillonium citi num. I9, Ο num. 28 pag. XXXVIII., ubi adversus Lucam Holne-nium demonstrat, S. Benedictum non tantum dedisse regulam Casinensi Coenobio, sed etiam ordini universo;& vide etiam eumdem Μabillonium Acta Sanctor. Ord.

f. VII. Saeculo XI instituti fueriint Canoni- ci Regulares, quorum multa sunt nomina, sed Ce- Ieberrimi sunt, qui in Lateranensi Basilica ab Alexandro II recepti, Lateranensium nomen acceperunt. Ex Canonicis Regularibus processit S. D minicus, qui ordinem instituit Praedicatorum ad eliminandas haereses Albigensium, publicisque comcionibus pravos hominum mores corripiendos, quem ordinem probavit Innocentius ΙΙΙ, & Honorius item III confirmavit . Eadem tempestate suum etiam creavit Ordinem cum lege summae pauPertatis, exemplo Christi, atque Apostolorum, S. Franciscus Assisiensis, ct eum etiam idem Honorius approbavit. g. VIII. Annis autem consequentibus alii instituti sunt Ordines regulares, ut certa charitatis ossicia praestarent, atque ut clericis opem ferrent in iis, quae clericalis muneris propria sunt. Nec praetereundi Ordines equestres, ct militares, qui Praesertim a Cru latis, atque expeditionibus in Saracenos ortum habuerunt, & quoa . inter celeberri,

388쪽

mi sunt equites Hierosolymitani, qui Rhodo pul

si habuerunt Melitam acceptam a Carolo V, & in quos potissimum Anastasius IV multa contulit privilegia. f. IX. Monachi olim ordinibus initiati non erant I), & ideo si quis eorum gravioris Criminis reus esset, plectebatur poena excommuniCationis , non suspensionis, aut degradationis, quae ad

Clericos pertinebant cub. Sed interdum eorum aliquis Episcopi beneficio inter clericos reserebatur, Praesertim ut in sacello monasterii rem Divinam conficeret 3 . Denique propter utilitatem Ecclesiae reCeptum est , ut Monachi saeris initientur oris dinibus co); & ideo nunc passim monachi Clerici sunt , exceptis illis, qui semulatui, ac vilibus ministeriis reservantur, quos vulgo lavos appellamus. i) Asia, inquit S. Hieronymus epist. 14 e p. 8eom. I opp. col. 33 ed. I 734, monachorum est cuusa, alia clericorum . Idem habent S. Lco M. epist. 9 cap. 6 p r. 2 opp. pag. 36I ed. Roma I7s s. Con . Chalcedonensecan. 2 Or apud Labbaeum tom. 4 col. I 682 , Or seq.edit. Venet. & ι Trullanum can. 24 col. I 3s8 tom. Iejusdem collecf. ubi Monachi a Clericis distinguuntur. Verum eos Non meros laiccs fuisse, constat ex cap. 3Chalcedonens. ubi Monachi, aeque ac clerici, saecularia negocia exercere prohibentur. i 1) Concit. Chalcedoncnse lor. cit. ean. 2. Si quis, inquit, sequester, π intercessor adeo turpibias, . nefariis lucri, apparuit, hic quoque, si sit quide m cleriacus , proprio gradu excidat, si sit autem laicus , vel

monachus, anathematizetur.

3 Monachos Clericos memorant Cassianus Coliat. 3es. I pag. 2 s 4 collist. 6 cap. I pag. 267 cit. ed. Franco furti. Metomenus lib. 2 cap. 23 pag. 74 eit. ed. Cant br., Liberatus Breviar. cap. I I p. 6 I ed. Garnerii Paris. I 67y, S. Athanasius u. ad Draconi. cap. 7, ur 8 opp. rom. Ipar. I pag. IIo ed. Palatai I 777, S. Augustinns epist. 6ocol. I 8 opp. tom. 2 ed. Mauris. Ven. 1729, S. Epiphanius

389쪽

inaeposit. filia num. 2I tom. I οπ. pag. IIo ed. petaυἱὲ Paris. I 622, Z0SitruS in Decret. apud Pithoeriri Cad. can. Eccles. Roman. p. 2 4 Paris. I 687, ConciI. Agathense ea u. 27 eol. y26-s , γ' Ilerdeuse ean. 3eol. 7s a tom. s apud eumdena Labbaeum. Praesertim cum monasterium ita aberat ab Episcopali, aut Parochiali Ecclesia , ut Monachi ad illam commode accedere non possent, unus aut alter eorum ordinabatur Presbyter, qui divina perageret in sacello monasterii, & saepe Episcopi vocatos ex eo monaCh S in Ecclesiae ministerium ordinabant , & huc Spectat L. 32 Cod. Theod. de Disc., es Cleric.; quam in Legem consule notas Iacobi Gothofredi Cod. Theod. sib. I 3 tit. 2 r. 6 par. I pag. 76 ed. Lipsia i 7 3. Quin etiam exempla Monachorum, qui ad Episcopatum delati sunt, habet Athanasius loe. rit., Severus Sulpieius in Vit. S. Martini num. Io opp. tom. I pag. II erit. Meron. I76I , & Io. Moschus es. 124 pat 893 apud Ros-weydum Vit. N. Autuerp. i6is. Ita Basilius Ep. 2I 8 ad Amphilochium pag. 33I opp. tom. 3 ed. Paris. 173 meminit Alexandri Corydalis in Lycia, qui ex Monacho. Episcopus factus est; uti etiam Severus ex Monacho Episcopus evasit, sicuti narrat Marcellinus in Chron ira in- die. VI. Clemens. π Prob. coss. pag. 329 t. 9 Biblioth. N. edit. Lugd.

Quod ad ampliationem divini cultris perpetua lege constituit Clemens V. in Clem. R. de Stat. Monach. g. X. Regulares omnes, quatenus Clerici sunt, habent ea, quae sunt Clericis Communia, Propterea

fruuntur cleri alibus privilegiis , iis praesertim quae fori, ct canonis nuncupantur. Ouateirus Verosunt Regulares, habent ea, quae sunt Regularium propria. Eorum quaedam peculiaria sunt, & propria cujusvis ordinis, quaedam Communia univerbis. g. XI. Propria su .st ordinum singulorum, Pri-Uilegia, quae in illos praesertim Romani Pontifices Contulerunt. Est etiam cujusvis ordinis proprium institutum, vi regula , quam semel rite susceptam quilibet servare, ac retinere debet ci , communia

autem non Pauca .unt.

390쪽

coercuit, adempta Monachis libertate deserendi institutum , quod Semel susceperant; atque eum vel primum , vel inter primos suisse, qui professionis formam, modumque praescripsit, inquit Mabillonius eis. Pras. in, Ipar. sac. 6 Benedictin. num. pag. XV .

f. XII. Primum est, ut praeter peculiarem Regulam, quam profitentur, Castitatem I etiam, obedientiam a , & paupertatem servare debeant omnes Regulares 3 , iisque sese voto obstringere 4); alterum, ut quisquis profiteatur Ordinem ab Apostolica Sede approbatum cs ; tertium ut domus quaeque Regularium suos ministros habeat, &praesectos, omnesque uni Capiti, tamquam Summo moderatori, subjiciantur; quartum, ut quaelibet Regularium familia propriam habeat si clesiam, seu Saeellum. ubi non solum illi pre'es ino sundant , sed etiam privilegio sedis Apostolicae litu giam Celebrare, & plura sacra D ere possint, quae propria sunt Ecclesiarum Cathedralium, & Paroinctialium; quintum, ut Regulares omnes sint eXempti ab Episcopi potestate, & sadi Apostoli aemu tecti 6) quod intelligendum secundum inentem Concilii Tridentini, & recentiores constitutiones Pontificum Romanorum . Ac praesertim Epi scopi jurisdictio sese exserit in Regulares anima

Tum Curam exercentes, qui in iis, quae ad hanc curam & sa ramentorum administrationem pertinent, illius iurisdictioni, visitationi, & correctioni immediate subsunt 8 .

i) Castitatis votum non tantum in eo posItum est, ut Regulares domitas habeant libidines, quod Christianis omnibuS Commune est, verum etiam ut se a nuptiis ab stineant. Agam ea de re copiose in Libro II.

SEARCH

MENU NAVIGATION