장음표시 사용
11쪽
S. P. IR Clarissime, judicium meum hic tibi exhibeo Bper libro tuo, quem scripsisti
de natura proprietate lucis. Materia haec ab omni aevo Philosephorum ingenia valde torsit; nihilque fere deprehen- suin est intellectui obscurius , & difficultatum tenebris adeo involutum, quam clarum lumen : hoc Philosophorum scripta, quae de natura lucis omnibus sunt obvia, satis testantur. Atque hinc factum
est, ut tot, tamque Variantes circa hanc rem opiniones
sint ortae ei dum quisque, quia apud alios non inveniebat, quod sibi placeret, novi aliquid conatus est comminisci. Et, meo quidem judicio, omnes incassum hactenus laborarunt, excepto uno Cartesio, qui, ut caetera, ita etiam naturam lucis adeo clare menti exhibuit, e profundo tenebrarum puteo eductam, ita manifestae luci exposuit, ut nihil amplius videatur desiderari posse. Video quidem tuum judicium hac in parte meo plane adversari, atque a te Cartesii Philosophandi methodum philosophemata, ut in aliis, ita in hac quoque materia , tanquam inania, dc figmentis plena passim traduci: Verum cum tuum scriptum, Vir CL, perlegi, mirari stibiit, quod putaveris talibus arietibus, quibus ustis es, tam solidam philosophiam potuisse vel minimum con initi, nedum divelli: cumque attentius consideravi tua A 1 dogma-
12쪽
dogmata de luce, idem judicium de illis ferre coactus
sum, quod tu de Cartesianis. Libere loquor,ut veritatis amantem decet,&a te quoquefactum est: adeoque non est, quod multum excusationis petam. Hoc tantum rogo , Vir Cl. , ut credas me ad hoc libri tui examen non
accessisse rixandi studio sab eo enim, si quispiam , alienissimus semper fui:) sed quia judicium meum ipse rogasti, quodque, cum salvo professionis meae honore negare non potuerim, etiam promisi. Expectasti forte, ut citius promissa exsolverem; sed negotiis praecipue academicis nimium distractus, huc usque differre coactiis sum. I. Nunc ad rem ipsam accedo. Causam&subjectum lucis ignem esse statuis, ab eo itaque incipiendum. Ubi notandum I'. ignem ergo non accidens, sed substantiam esse videri; accidentibus enim essentiale est subjecto inesse, non aliorum esse subjectum. Σ'. cum lux ignem pro subjecto habeat, non posse eam esse in vacuo, neque alibi , ubi nullus est ignis: sed haec tuis assertis parum consbna fiant, ut postea videbitur. De igne acturus initium sumis ab explicando modo, quo ignis primo
excitatur, asserisque omnes ejus producendi modos ad unum posse revocari, ad Constipationem nempe dc attritionem materiae solidae. Concedis quidem ignem e- . tiam generari CX propagatione, ut cum igne ignem paramus & accendimus, aut ex collectione radiorum, ut
fit speculis comburentibus ; sed tum ignis natalem non explicari; sed saltem modum ostendi, quo ignis seu calor jam existens multiplicari de propagari possit. Altius itaque repetendum ejus ortum judicas , indicandam rationem, quo pacto ignis nascatur, ubi nullus vel ignis, vel calor, vel lux pr. eexistit. Probas vero primum ignis natalem deberi soli compressioni seu attritioni materiae
13쪽
solidae; quia, cum non possint esse duo corpora in eodem loco, necessarid evenit, ut quando illa comprimuntur, Zc se mutuo penetrare Conantur, Oriatur calor, & dein ignis: ita ut minor cpmpressio calorem, Vehementior vero colliso attritio ignem suscitet. Haec habes, Vir Cl. , de ignis ortu : circa quae haec notanda duxi: 1'. explicare modos, quibus ignis primo excitatur, plurimum facere ad ignis naturam clare distincte intelligendam nemo dubitare potest: sed ad idem non minus conducit scire modos quibus propagatur: cum enim ignis quocunque modo productus sit ignis eandem habens naturam ; ut intima & generalis ejus natura cognoscatur, requiritur, ut eXplicetur, quo agendi modo qua vi a variis causis idem effectus, ignis scilicet, constituatur: atque adeo scrupulosa illa tua distinctio nihil ad rem videtur facere. Σ'. si ignis productio e luce praeexistente nihil aliud sit quam ignis propagatio & multiplicatio, idem erunt ignis & lux; postea tamen illa distinguis. 3'. Omnibus notum est, quod Collisione seu attritione corporum solidorum ignis excitetur : sed non est dubium, quin plures alii sint modi; aqua marina concussa ignestit lumen emittit; ignes fatui, lambentes, stellae cadentes vel trajicientes in aere producuntur ;varii liquores sola mixtione incenduntur; ubi calci vivae aqua aspergitur, ignescit ; ligna cum putrestunt lucent ;foenum recens horreo jnclusum facile inflammatur ;similiter in multis aliis contingit, ubi nulla corporum selidorum collisio vel attritio locum habet, neque magis vel ignis, vel calor, vel lumen praeexistit, quam in corporibus selidis collisis vel attritis. 49. ratio quam asia signas ut declares modum ignem primo excitandi, cum corpora solida colliduntur vel atteruntur, simplex tan-
14쪽
s EpIs T. JOAN. DE BRuYN DE NAΤ. tum est assertio, qua nihil explicatur : qtiaeri enim ulterius potest, cur , qua ratione modo, ubi corpora soli da comprimuntur , 5 colliduntur, ut ais, se mutuo penetrare Conantur , Oriatur primo calor S dein ignis.
Explicandum Varius esset qualis hic fieret illa actione
corporum modificatio, per quam ignis natura constituitur. S'. praesupponis in corporibus, quae comprimuntur vel colliduntur , conatum se mutuo penetrandi; sed sine ratione: nam cum Corporum penetratio sit impos.sibilis , quorsum ad impossibile conatus in natura erit introductus. Ipse tu cap. I O. perstringens eorum sententiam , qui cum vacuum dari negant, statuunt tamen naturam fugere horrere vacuum , ita ratiocinaris; si vacuum non detur , stultum est: dicere naturam fugere
aliquid, quodnon sit. An non pariter stultum est dicere esse in corporibus conatum se mutuo penetrandi,cum nulla penetratio dari possit ξ deinde corpora cognitione destituta possent quidem dici ab extrinseco determinari ad hoc vel illud agendum; sed non ab interno principio hoc vel illud agere conari, nunc potius, quam tunc, his vel illis circumstantiis positis; cum eorum omnium nullam habent cognitionem, ut per se fatis est manifestuma
II. Postquam, Vir Cl. , de ignis ortu egisti, subjungis ejus definitionem : est, inquis, velut actus inaniens &cvacuans nimiam constipationem , & hoc quidem pactoo , subjungis, ipsa sibi succurrit natura. Sed notandum 19. hanc definitionem nimis obscuram esse, requiri specialiorem declarationem naturae illiuS actus, quidque sit inanire evacuare nimiam constipationem ; ut sic cognoscatur, quaenam specialis corporum dispositio seu modificatio requiratur, ut ignis existat ; sine hoc
15쪽
E T P R o Ρ R. L u C I S A D IS. V O S S 1 ti M. Tenim ignis proprietates dic actiones non possunt intelligi. 29. cui malo natura hoc pacto sibi succurrit ξ futurae scilicet corporum penetrationi: at cum illa impossibilis sit, succurii non potest per naturam, ut ante Visum est. 39. Cum fluida corpora quoque incendantur, sive ignis illic primo excitetur, sive per propagationem produca tur, cum nihilominus sit ignis, haec definitio illi adaptari non potesst: nullus enim actus inaniens , ortus CX nimia constipatione & condensatione Corporum solido rum, illic locum habere potest; atque ipse asseris art. seq. quod corpora fluida quanto magis moventur , & se mutuo penetrare Conantur, tanto magis frigefiant. De finitio igitur generalior proponi debuisset, quae omni igni quocunque modo producto convenirCt. III. Occurris deinde objectioni, qua vulgo dicis credi ignem, qui ex attritione, seu silicum, seu alterius materiae inflammabilis compressione provenit, fieri ab at
tenuatione aeris. Sed Cam objectionem meam non facio. Circa responsionem tantum noto, quod contra omnem experientiam asseras aerem, quantumvis attenuetur ,& rarefiat, nunquam tamen incalescere, qui potius hac ratione frigefieri. Ergo aer tempore aestatis, renuior rarior, quam rempore hyemis, frigidior est.. Ergo in thermo metra aer magis rarefactus, majorem non
caloris, sed frigoris gradum significat. Ubi vesica modice aere repleta , obturata igni exponitur, & aer Contentus, per calefactionem magis rarefactus, vesicam
validius distendit, non calefit, sed frigefit potius. Sed
nugari videor, quod rem omnibus notam probare ni lar ; cumque ipse cap. a. luce S calore corpora dilatari
IV. Judicas deinde, quamvis ignis etiam in fluido
16쪽
8 ΕΡ I s T. J OAN. DE BRUYN DENAT. corpore possit existere,vix tamen illic nauci aut oriri pos se; quia uti solida corpora motu incalescunt, ita fluida
quanto magis moVeantur, se mutuo penetrare conentur, tanto magis frigefiant. Concedis igitur ignem, etiamsi vix, attamen in fluido Corpore posse nasci, quod antea negasti, dc in immediate sequentibus iterum negas fieri posse. Deinde ut solida corpora , ita quoque fluida motu incalescunt; dummodo eorum tenuiores particulae solito vehementius quaquaversium in omnes partes inter se agitantur ; sicque hac ratione vi caloris eliciuntur halitus 3c vapores. Sed hic iterum temetipsum Confutas, ubi cap. seq. dicis, quod ignis sit aetus dissetvens dilatans corpora ; nisi forte putes id fieri sine motu. Reliqua hoc cap. tradita eXaminare supersedeo ; quia exigui momenti simi. V. Cap. χ' probare conaris ignem non esse corpus, sed accidens, cum nihil aliud sit quam calor intensus productus a constipatione dcc., & pereat sublato sit e-cto : ac judicas eos, qui ignem vocant compositum id, quod ex materia & flamma depascente constat, perinde facere, ac si animam corpoream Vocarent, quod corpori inserta sit ac permista. Sed respondeo, quantum ad hanc quaestionem, eam non magni momenti essse duco, dc pure de nomine. Tu pro igne sumis, illam corporis constitutionem seu formam, sub qua ignis constituitur : alii ignem vocant materiam tali dispositione praeditam; idque convenientius videtur Communi loquendi modo : Cum enim volumus , ut nobis ignis apportetur, intelligimus corpus ignis forma praeditum, dc similiter in aliis. Si modo clare & distincte explicatum hic fuisset, in quo illa forma consisteret, quomodoque ignis proprietates 55 actiones inde possent demonstrari, nulla
17쪽
ET PROPR. LuC1S AD IS. Vos Stu M. 9 nulla amplius superesset controversia. perit horologium , sublata ejus materia, vel alia forma introducta; ergo horologium est accidens, & non compositum illud ex materia, certa partium figura, & dispositione constans. Vides, Vir Cl. , id non sequi. 3'. anima non potest dici corporea , etiamsi corpori inserta sit; quia est substantia essentialiter corpori contradistincta, sola sibi ad existendum sussiciens sublato corpore; dc quae, cum
corpori unita est, cum eo constituit compositum quod hominem vocamus: ac per consequens nullo modo sequitur, si ignis vocetur compositum illud ex materia ac flamma depascente, ergo anima S c. VI. In responsionibus ad objectiones, quas ulterius tibi formas, paucula haec modo notari velim. I'. quod demonstrandum tibi soret, si ignis fiat elementum, necesse esse ostendere ignem, qui alimento non egeat, qui nec adurat, nec calefaciat. 2'. quod ais actione illa, qua luce & calore corpora dilatantur, nihil addi corporibus ; sed corpora ipsa ex potentia suae substantiae dilatari , & non quoad ipsam materiam , sed saltem quoad
ipsam extensionem materiae augeri, rationi maxime adversatur : sive enim statuas, extensionem esse attribu
tum essentiale materiae, ut Cartesius demonstravit; sive statuas esse accidens i ubicunque extensio est, illic
quoque materia sit oportet: ita ut aucta extensione,materia quoque necessarid debeat augeri. An non Convenientius rectae rationi dixisses, illam dilatationem fieri per partium corporis majorem a se mutuo diductionem Atqtie haec sunt, quae Vir Cl. de igne habes. Si vero cum iis Conferantur, quae Cartesius parte 4 Princ. scribit de ignis natura, proprietatibus, & effectibus, deprehendentur esse talia, ut, si praejudiciis mens non est oc-B caecata,
18쪽
caecata, possint veritatis amanti plenissime satisfacere: cum hic nihil occurrat, quod ullam verisimilitudinis speciem habeat.
VII. Examinatis iis quae de igne habes, pergo ad illa quae philosopharis de Luce, cujus ignem suriectum de
carisam csse assirmasti. Cum variae, inquis, sint lucis proprietates, utpote quae non luceat tantum, sed dc calefaciat δί colorem inducat, rerum imagines deferat,
situm corporum mutet, nonnunqtiam etiam vitam largiatur ; non mirum est pro diversa ejus facultate diversis quoque modis definiri naturam ejus. Resia Vero, pergis,unicam ejus proprietatem, nempe qua luceat, Considerabimus, sic illam definiemus,ut lux sit actus corporis lucentis,per quem quidquid visibile est cernimus. Ad quae
notandum 1'. quod, quotcunque sint lucis proprietates es actiones,omnes tamen illae debeant reserri ad Commune principium,attributum scilicet estantiale constitutivum lucis, a quo fluant Sc deducantur ; ita ut illud solum in accurata definitione debeat poni, dc postea e plicari , qua ratione δί modo caetera ex eo fluant δίproducantur ; atque hoc oportuisset, ut accuratior esses a te factum esse. 29. definitio tua lucis nihil lucis adfert
rei : quid enim per actum intelligis significatio ejus valde generalis est: imo nihil aliud videris dicere, quam quod sit tale quid corporis lucentis, per quod quidquid visibile est cernimus, quod quilibet rusticus facile novit; sed non propterea naturam lucis ipsi cognitam esse quis piam affirmaverit. Si quis gravitatem definiret, quod
sit qualitas, per quam corpora gravia descendunt, ita ut specialiorem explicationem non adderet, an sic satisfacere credendus esset ξ Minime puto. VIII. Postea resutas eos, qui lucem a lumine distim
19쪽
stinguunt, ac lucem ponunt in corpore lucente, lumen vero extra. LUX inquis, non potest esse visibilis nisi in corpore pellucido, ignis Vero non est pellucidus: pro ratione enim sulphuris qui est in singulis corporibus, tinguntur quoque flammae deoque opacae fimi: nam omne coloratum est quoque opacum. Si fieri posset ut in medio magnae alicujus flammae Versaremur, nihil cerneremus. Distinguenda itaque est lux a flamma Sc igne, lumen vero a luce non est distinguendum. Ad haec noto 1'. quod sive lux de lumcn idem significent, sive non, nihil referat : grammatici enim disputent de nominum significationibus 1, nostrum munus est rerum naturas explicare.
Σ'. quod a te saltem lux sit ponenda in corpore lucente, cum ignem ejus subjectum statuas, ut antea fuit visum. 3'. quod probatio tua valde obscura videatur: id videris velle dicere , lucem dc lumen idem essse, quia lux quoque non est in corpore lucente, sed pellucido, quia non nisi in corpore pellucido visibilis ecth potest ; ignis vero non est pellucidus , sed opacus, dcc. Ad quae respondeo, si intelligas corpus lucens non videri nisi mediante corpore pellucido , per quod actio Corporis luminosi transmittatur , verum dicis, sed nihil probas : si
vero aliter intelligas, tibimet videris Contradicere: aer enim est corpus pellucidum, quoque purior est, ed magis est pellucidus tilat secundum te ne in puro quidem aere lux est visibilis cap. 13. rursus cap. 14 asseris, quamvis in aere raro dc tenui non percipiantur radii, Constare tamen eosdem fieri perceptibiles , si aer paulo fuerit constipatior. I IX. Cap. q. ad examen revocas Cartesii opinionem de luce. Atque hic ante omnia, ut praejudicium facias ipsius philosophiae, elevare Conaris autoritatem, quam B a ejus
20쪽
11 EP I s T.J o A N. D E B Ru Y N D E N A T. ejus scripta consecuta esse ais, ut pleraque ejus dicta pro demonstrationibus soleant haberi. Sed optimo jure scripta hujus Viri magnam consecuta sunt autoritatem, non quia ejus dicta pro demonstrationibus habentur, sed quia certas 3c evidentes demonstrationes continent, quasque tu, Vir Cl. , nullo modo infringere potuisti. In eo praecipue ipsium callidum fuisse ais, quod cum tam plana perspicua praemittat principia, mox tamen iis relictis alia promat, quae neque visis, neque sensu percipi possimi, globulos scilicet, particulas striatas, elementa invisibilia: illis positis non probatis, ais, incipit philosophari; quia nempe ubi oculi de sensius deficiunt, illic incipit fingendi libertas. Respondeo , Si Cartesii scripta attentius de sine praejudicio legisses, sane aliter judicares. Vel si lubet examina ejus scripta ἡ-δc ostende, ubi sua deserat principia, vel minus legitime ex iis sequentia deducat: promitto me ostensurum falsa esse, quae dicturus es. Porro videris hic valde crasse philosophari, dum non vis ut ultra visum sapiamus. An non corpora e tenuioribus contexta sunt particulis , quam quae visu possunt discerni Z Exiguissima animalcula organa habent ex subtilissimis particulis Constructa , quae omnem visum effugiunt; mediantibus spiritibus invisibilibus motus aliasque actiones animales peragunt ; Sc similiter in aliis se res habet. Corpuscula tua solida simplicia, quae postea introducis, an illa Visibilia sunt ξ Rogo etiam ut attendas ad ratiocinationem qua uteris cap. 13. Creditur, inquis, vulgo Iumen non adesse ubi nihil est quod luceat, respondes non succedere ratiocinium hoc, Non apparet, ergo non
est. Ne in puro quidem aere lux est visibilis, nemo tamen in eo lumen esse negaverit. Haec scilicet sunt prin-