장음표시 사용
21쪽
cipia visibilia. inantum ad globulos, particulas stria tas i c. illa secundum Mechanicae leges facta sunt, de
etiamnum continuo fiunt, ut demonstravit Cartesvis.
Sed ubi oeuli se sensim deficiunt, illic incipit fingendi liberias.
Fateor, ubi non sequimur filum rectae rationis; atqui inlud egregie Cartesius secutus est. X. Pergis, Sed vero inquiunt perinde esse, qualiacunque statuantur principia , dummodo per illa rerum apparentium ratio dari possit. At vero quanquam hoc nequaquam concedendum Videatur , utut tamen concedatur , nihil etiamnum essicitur. Adeo vero longe ab est ut positis invisibilibus istis principiis cauta rerum pateant, ut ne Vel unum saltem phaenomenon horum beneficio recte explicari possit. Circa haec notari volo 1'. Cartesii mentem in his exponi ab ipso parte 3 Princ. g. 43 & seq. item F. 46. iu se l. Haec igitur loca inspiciantur, manifestum fiet, nihil ab eo statui, quod non
sit rationi rectae consentaneum. 29. Tuae auctoritati op
pono auctoritatem tot Magnorum Virorum, qui existimant omnia phaenomena ope principiorum Cartesii recte explicari. Deinde quanti sit aestimandum tuum hac in parte judicium, lectores judicent ex examine eorum quae Cartesio inpraesentiarum objicis. XI. Post haec in compendium reducere conaris fundamenta totius Physicae Cartesianae, quibus ipsius sententia innititur de natura lucis, sed adeo truncate, Obscure, Confuse; ut nemo ex iis sententiam Cartesii possit percipere: adeoque rogo ut lectores ipsum in iaciant Cartesium, & attente considerent, quomodo Unum ex alio deductum sit; obstupescent non longa figmentorum , ut tu loqui amas, sed demonstrationum catena. Deinde in recensione sententiae Cartesii quae-
22쪽
14 EPIST. IOAN. DE BRUYNDE NAT. iam intermiscentur parum Vero consentanea , ut dum particulae tornantur, ne Vacuum pateretur natura, scobem & ramenta S c. Cartesius enim non statuit ullas fieri corporum actiones, ne Vacuum pateretur natura,
sed quia vacuum non datur ; quae longe differunt. Iterum dum simpliciter assirmas Cartesium particulas striatas vocare tertium clementum ; cujus contrarium facile patet ex parte 3 Princ. a g. 93. usque ad Io I. Item dum dicis ex primo elemento secundum Cartesium
conflatum esse solem & vortices coeli, ex secundo coelum , ex tertio tanquam ex spuma coaluisse maculas solares : Cartesius enim statuit vortices esse compositos CX omni massa materiae, cujusicunque conditionis sit, quae circa commune aliquod centrum rotatur ; & incentro Vorticum materiam primi elementi congregatam componere solem & stellas fixas; coelos vero circumjectos ex globulis aethereis seu secundo elemento, ita ut interstitia occupentur a primo; atque eX tertio maculas solares, terram , planetas, CometaS & atmOsphaeras circumjectas, ita ut ubivis in poris contineatur materia tum primi tum secundi elementi. XII. Sed nunc ad examen revocentur ea, qUae in Cartesio culpas. Primum, inquis, quis non miretur trina hic statui elementa, cum secundum propriam hypothesin unum tantum agnoscat Z Quis unius ejusdemque materiae diversias formas, diversi unquam VocaVit elementa ξ At potius, quis non miretur talia Cartesio objici ξ Statuit ille materiam ratione essentiae, utpote quae consistit in extensione in longum, latum & profundum, ubiVis eandem esse; eam prout ratione magnitudinis, figurae, situs, motus vel quietis particularum in quas di
visibilis est, varias induit formas, stib triplici generali
23쪽
ET PROPR. LuCIS AD IS. VOS SIUM. IIconsiderat differentia , eaque ratione tria Constituit materiae seu corporum genera, quae elementa Vocavit. Non
igitur diversas ejusdem materiae formas, sed diversis sormis praedita corpora diversa Vocavit elementa. XlII. Rogas porro cum globulos Sc Corpuscula sua Cartesius, non ut Democritus insecabilia 6 solidissima faciat, sed vero longe molliora, SI quae secari & comminui in minora possint corpuscula, qu1 fieri possit, ut immensae istae globulorum texturae Continua rotatione non sint attritae dc in pollinem comminutae Θ Cur cum ex eadem qua sol constent materia, vicinitate Contactusblis servore motus inflammatae Sc combustae non sint i Respondeo , globulos aethereos, aliaque omnia
Corpora inter se mota mutuo occursu continuo alteri
sicque imminui, da in subtilissimam materiam seu primum elementum Converti posse. Verum aliis in locis ex materia primi elementi, cum ejus partes motu destitutae ad quietem juxta se mutuo rediguntur, formantur rursus corpuscula tertii elementi, e quibus denuo conficiuntur globuli dicti; ita ut fiat continua transmuta tionis unius elementi in aliud vicissitudo; ut egregie dc accurate e Cartesii principiis addisci potest: hacque ratione mundus in eodem conservatur statu. XIV. Pergis rogare cur vento, aere dc occursu aliorum corporum non dissientur de rumpantur longae illae& perennes globulorum catenae, incertosque ac trCmulos nobis emciant luminis radios ξ Respondeo ; quia omnia undique spacia sunt globulis repleta satis, nisi ubi Corporum terrestrium particulae interveniunt, ii moveri non possunt, nisi in eorum locum alii succedant; ita ut Continuatus globulorum ductus maneat: vel si propter nimiam intercedentium particularum terrestrium
24쪽
16 EPISΤ. JOAN. DE BRUYN DENAT. strium multitudinem , aut non fatis celerem earum agitationem contingat,ut globulorum continuatio ad momenta sensibilia interrumpatur, luminis transitus etiam magis vel minus impeditur ι aut incerti de tremuli essiciuntur luminis radii: atque ob hanc rationem fit, ut, ubi per sumum e camino egredientem objecta aspici mus, ea tremulo videantur moveri motu ; hinc quoque praecipue stellarum scintillatio dependet. X V. Rogas ulterius, quomodo aliquis expedire pos sit, cum mille discrepantes motus ex discrepantibus locis imprimantur , motus illos non Confundi SI contrarioS a contrariis non everti Ut, Vir Cl. , huic quaestioni, aliisque sequentibus melius satisfiat, sententiam Cartesii aliquanto plenius proponere & explicare Operae pretium esse judico. Statuit igitur Philosbphus noster a summo Coelo huc usque per omnia spacia globulos aethereos esse continuatos, S ubi corporum terrestrium particulae interveniunt, quamdiu lumini transitus datur , interstitia relinqui fatis ampla, & in directum, vel
quasi in directum patentia, in quibus globuli disponantur, per quos actio luminis deseratur; vel saltem nullum esse momentum sensibile, quin si continuus globulorum ductus interrumpatur , is statim propter validum particularum terrestrium motum S situs mutationem restituatur; quod ad luminis transitum sussicit: sic ubi manus aliaque corpora inter objecta & oculos subito ultro
citroque movemus, non adimitur tamen continuuS Objectorum aspectus: ratio est, quia nervi optici filamenta momento ante ab actione luminis percussa aliquamdiu illum motum retinent, ut tum etiam, ubi luminis actio ad oculos pervenire non potest, sensus tamen luminis continuetur excitari. Hinc etiam fit, ut, ubi Q-lem
25쪽
lem, candelam, aliaque objecta satis illustria aspeximus, aliquamdiu nihilominus, etiamsi oculos alio vertamus vel claudamus, eadem tamen oculis obVersari putemus. XVI. Statuit porro Cartesius sensum luminis excitari ubi a quacunque causa filamenta nervi optici concutiuntur, quemadmodum tactus, aliique sensus excitantur per nervorum iis destitiatorum percussionem; quod manifestum satis est, cum ex sbla oculorum
pressione vel percussione satis valida digito facta, per quae non potest: concipi aliud quid fieri, quam flamentorum nervi optici percussio) luminis senstis producatur: deinde idem ex immediate ante dictis de visione continuata, cum objecta desinunt agere, sussicienter dedu
XVII. Ulterius statuit materiam primi elementi, quae selem aliaque corpora luminoia Constituit, vehementissima particularum suarum quaquaVersim agitatione continuo impellere globulos aethereos circumjectos, illumque impulsim propter eorum continuationem momento temporis deferri ad oculum, eoque, Cum sit satis validus, filamenta etiam nervi optici sensibiliter percuti, sic excitari luminis sensum. Hujus impulsus continuationem comparat baculo per quem etiam ad maximam longitudinem extensum ab una extremitatefactus impulsus momento temporis desertur ad alteram. Licet vero baculus sit corpus stabile, cujus singulae partes seorsim non moventur ut globuli aetherei, id
tamen ad rem praesentem nihil facere potest : quamdiu enim globuli continuantur, & undique a globulis vicinis Circumjectis aequaliter suffulti sunt, necessarib impulsus alicubi factus deferri cogitur in directum vel quasi indirectum quousque globulorum diictus non in-
26쪽
teri umpitur, non aliter ac fit in corpore stabili. inem admodum etiam in corpore stabili impulsis variis in locis, imὰ contrariis, facti distincte sine confusione feruntatur, sentiuntur in locis oppositis; ita etiam in globu lis contingere existimandum est. Veritatem ejus quod dico facile per experimentum addiscere licet; sumatur enim tabula plana, Constituantur siler ea globuli satis sibi mutuo vicini, claudanturque undique latera , ne globuli dilabantur; tum manu stiperne variis modis ii inter sese moveantur, a lateribus quoque variis in locis imb etiam contrariis impellantur , videbimus per universos illos globulos, aliis motibus non obstantibus,
singulos impulsus distincte sine confusione in latera opposita in directum delatum iri, ibidemque sentiri. Facilius forte Vir Cl. haec tibi persuasisses fieri posse, si
ulterius considerasses Cartesium non statuere in luminis actione requiri varios & reales motus, sed tantum pressiones , impulsus ac determinationes ad motum, quae nervi optici flamenta valent sensibiliter afficere.
X VIII. Reliqua quae hoc capite Cartesio opponuntur, a quolibet facile possunt solvi. In sententia Cartesii globuli corpori luminoso proximi ab eo impelluntur, illi sibi proximos per acquisitum in se impulsum, hi denuo sibi proximos, atque ita porrδ impellunt juxta naturae leges , adeoque quam facile primi globuli impelluntur , tam facile quoque impulsus illi continuantur, nisi propter alia corpora intercurrentia illud impediatur , ut in reflexione aliisque casibus fieri contingit. Non opus igitur est, ut hic ad miracula confugiamus, secundum tuum judicium. Neque etiam Video cur in sententia Cartesii priores globuli rumpantur potius, quam ut sequentibus cundem imprimant motum, non magis
27쪽
magis quam cum corpora solidissima, qualia sunt globuli dicti, in alia impingunt, impellunt ad motum sine distuption . XIX. Ulterius si Vir Cl. mentem Cartesii bene percepisses , non dixisses fieri non posse, ut solis siderum
que lumen immensissim adeo corpusculorum agmen penetret ; cum ad luminis propagationem non requiratur aliqua penetratio , sed tantum impulsis continuatio, ut explicatum est. Objicis porro de aere, eum, si vel paulo fuerit densior & compressior, desinere esse perspicuum, dc fieri opacum : corpora solida plus habere opacitatis , ideoque difficilius lumen transinittere . At vero si corpus aliquod ex pluribus minutis corpusculis, diversam habentibus superficiem, fuerit compositum, quale scilicet est aggregatum globulorum nostrorum, desinere esse pellucidum. Sed respondeo, rationem cur Corpora dicta fiant opaca, esse, quia globuli propulsi incidentes in plurimas distinctas stiperficieculas
corpusculorum, in medio occurrentium , dc globulorum requisitam continuationem ad lumen transmittendum interrumpentium, quaeque propter suam Crassitiem majorem habent vim ad resistendum , quam ad impetum excipiendum dc in directum transinittendum, determinantur ad resiliendum in alias partes, ut quo tu die in variis corporum reflexionibus accidere videmus; at tale quid, ubi globuli modo ante dicto sunt continuati , nullo modo locum habere potest.
X X. Ex hactenus dictis satis liquet in quo consistat
natura luminis ex mente Cartesii , neque esse cor pus , uti tu Cartesium statuere opinatus es, sed actionem corpoream qua filamenta nervi optici afficiuntur ad ejus sensum excitandum. Neque sine summa ratione
28쪽
1o EP I S T. J O AN. D E BRuY N D E N A Τ. statuit Cartesius naturam luminis consistere in globulorum impulsit jam descripto nam I'. hic manifesto conspicuae sunt omnes proprietates quae requiruntur ad realem verum corporum impulsum : ubi enim oculi digito modo premuntur vel percutiuntur, sensus luminis excitatur ; atqui tum nihil nisi Corporeus impulsus locum habere potest: ut corpora motu suo aliis occurrentia , quae magnitudinem habent proportionatam,
suntque in situ legitimo constituta, ea secum impellunt ad motum ; ita quoque in lumine videre licet, cum per
ejus actionem aer aliaque multa corpora rarefiunt, aliique motus producuntur : ut corpora solida motu sito
occurrentia aliis solidis , quae majorem habent vim ad resistendum, quam alia ad movendum, resiliunt in oppositam partem; ita similiter in lumine Contingit: ut
corporum motus, cum incidunt in corpus molle, in arenae Cumulum, ex. gr. , sistitur & suffocatur facile ; ita similiter quoque lumini accidit, cum corpori nigro Occurrit : ut corpora mota, ubi ad medium perveniunt
obliquo dii tu , per quod facilius vel difficilius moveri possunt, penetrant quidem, sed adirecto recedunt ductu a perpendiculo vel ad perpendiculum; ita quoque in lumine fit, cum refringi dicitur: ut corpora solida in aliquam partem impulsa, modo legitimam ad id nacta sint figuram, impulsum suum aliis porro in eandem plagam communicant, quamdiu non occurrunt corpora,
quae majorem habent vim ad resistendum, quam ad impetum excipiendum ; ubi vero intercurrunt quaedam, quae majorem habent vim ad resistendum, fit impetus repulsio in oppositam partem , ita quoque in lumine contingit, Cum radii alii corpora pellucida penetrant,
alii reflectuntur. Atque ita porro si reliquas luminis
29쪽
actiones conferamus cum actionibus corporeis, ubivis easdem eise deprehendemus, omnesque aequaliter in suo conceptu includere extensionem. 29. Nullo alio intelli gibili modo natura luminis omnesque ejus proprietates explicari possunt, ut ex hactenus dictis circa tuam sententiam patet,& ex dicendis ulterius patebit. 39. Specialiter requiruntur globuli seu Corpuscula sphaerica, quia alias luminis productio in directum, ut-regula res reflexiones, non possent locum habere : cum enim corporum fluidorum particulae aliis figuris praeditae impelluntur , illae alias sibi proximas pro diverso superficierum situ modo in hanc modo in aliam impellunt partem ; cumque in alia impingunt corpora, utut glabra dc polita, pro diverso occursiis modo, vel ratione angulorum vel superficierum suarum repelluntur quoque irregulariter modo in unam modo in aliam pla
XXI. Ex dictis nunc etiam manifestum est, quam sit sententia Cartesii de natura luminis rationi consentanea. Neque contra eam facit exceptio tua, de sono, quod in eo quoque motus repercussionis sit aeque manifestus : nam illic quoque non nisi verus 3c realis Corporis motus occurrit. Quod porro objicis, non dubitandum , si animae aliarumque substantiarum motus
forent perceptibiles, quin idem reflexio scilicet,) etiam in his possset deprehendi ; id verum foret,si probari possiet
eas esse corpora, corporeaque attributa involvere. Verum cum a Cartesio latis sit demonstratum escte substantias longe alterius generis, nullo modo admitti debet. XXII. Dehinc etiam valde operose conariS refutare sententiam illam,quae statuit radios in corpus aliquod pellucidum, puta vitrum aut aquam, incidentes, aliOS
30쪽
transire, utpote qui in poros recta dispositos incidunt: alios reflecti, qui incidunt in partes : Uz iza probes, eo
argumento male concludi lucem esse corpus, seu potius ex mente Cartesii actionem corpoream. Argumentum hoc, inquis, non uno laborat vitio. Sed hoc videre operae pretium est. ita igitur ratiocinaris: Si radii lucis illac tantum ingrediuntur , qua Vitri & aliorum corpo
rum pellucidorum poros recta dispositos inveniunt, jam non certa lege , sed pro ratione dispositione meatuum dirigerentur, quod adversatur experientiae. Q dsi ubique tales occurrant meatus , Omnino consequetur , Ut Vitrum nullas partes solidas habeat. Denique vitrum non erit vitrum, sed tantum corpus apparenS.
Nam si ubique sint pori, jam necessarid consequetur, Ut nusquam sit vitrum. Respondeo, corpora pellucida ha bere partes ita inter sese contextas si sint solida, ut inter illas sint interstitia satis multa in directum, vel quasi in
directum patentia, per quae globuli dispositi actionem
lucis possundi deferre: vel si sint fluida, eorum particulas a globulis continuo in omnes parteS per earum interstitia motis , secundum leges motus in directum semper nitentibus , ita ad omnia momenta sensibilia disponi, ut per dictos globulos, secundum ea, quae superius dicta sunt, actio luminis possit continuari. Verum ubi talis partium textura vel dispositio non obtinet , jam corpus desinit esse pellucidum : vel si pauciores tales sint pori , corpus quoque minus pellucidum evadit. Atque ita in hac sententia partes corporis