Epistola ad clariss. virum D.D. Isaacum Vossium, ubi judicium fertur super ipsius libro De natura et proprietate lucis, & simul Cartesii doctrina defenditur

발행: 1663년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

E T P R o P R. L u C I S AD IS. V O S S I u M. 2 3superne arenam insipargamus, videbimus actione gravitatis, inter eorum interstitia, arenas in directum vel

quasi in directum delabi ad fundum : vel sumamus cor bem anguillis continuo inter se reptantibus repletiani inque flumen iminishm, Videbimus aquam fluminis per anguillarum inters ilia, Commode satis continuo profluere , cursumque suum continuare. Similis partium

dispositio in corporibus pellucidis susticit.

XXIV. Pergis: atqui tamen sensus de experientia docent nullum esse vitri punctum quod non illustretur, quodque non aequali proportione transmittat lucem: hoc vero qui fieri possit, si per poros tantum lux propagetur ξ vel itaque dicendum lumen non esse corpUS, aut admittendum absurdum istud , duo corpora possissimul esse in eodem loco. Respondeo , crassam nimi Suideri illam philosophiam, ut superius quoque notarum fuit, quae solos sensus consulit. Quis sensu distincte in ternoscet, singula etiam integra organa exiguissimorum animalculorum , nedum singulas distinctas particulas, ex quibus organa sunt constructa ξ simili ratione in vi tro aliisque corporibus pellucidis inter particularum texturam vel situm pori esse possunt, per quos lumen transeat, licet sensius nilail valeat distinguere. Ob oculos pone spongiam in qua visu distincte notare possumus

partes & poros iuxta positos, atque imaginare proportionaliter partes & poros imminui continuo: an non ita Concipimus tandem deveniri debere ad spongiolam, in qua particulae 8c poruli juxta positi fiant adeo exigui,. Ut visus non valeat amplius distinguere. Si haec nondum satisfacere possint, sume vitrum aliquousque aqua Vel vino repletum , & infunde alium liquorem Coloratum, statim videbis illos liquores misceri, ita ut nullum sit

32쪽

24 EP I S T. JO A N. D E BRuY N D E N A T. punctum visibile in quo non color liquoris tingentis percipiatur; cum tamen negari non possit, quin inter

particularum illius liquoris interstitia particulae aquae vel vini sint dispositae. XXV. Subjungis ulterius, illud vero imprimis absurdum esse,corpus aliquod statuere tot poris pervium,quod tamen sit perspicuum. sed quaret quia nullum corpus

cximie porosum radios transmittit; quod per varias expe- perientias probare conaris. Vitrum VetuS arrosum, quale tape effoditur e terra,candicat aeque fere ac vitrum ut id vocas) pistum ; idem madefactum aut aqua mersim, cum sic. pori implentur, demum fit perspicuum. Eandem dicis esse onychum quorundam naturam. Idem ais

fieri in charta, vitro crystallo comminutiS, compluribus aliis porosis corpusculis, quod si aqua aut oleo aspergantur, illico fiant pellucida. Respondeo 1'. Aerem , aquam, aliaque corpora fluida pellucida esse po- rosa certo certius est, AC quo magis sunt porosa caeteris paribus, eo magis esse perspicua, quoque certum est: dc probatur : quia nisi illa corpora forent porosa, non possent varios densitatis & raritatis gradus admittere; illi enim non acquiruntur , nisi per partium majorem adductionem vel sejunctionem. Aer quantumvis densiis tempore hyemis, multum tamen addensatur, pernovi aeris infusionem , in siclopetis pneumaticis. Si vas aliquod aqua, vino, aliove liquore sit repletum, tamen mediante folle aer infundi potest . Fontes artificiales plerique per aeris aquae, aliusve liquoris condensationem te rarefactionem fiunt. Idem confirmant omnia fere artificia hydraulica ,-spiritalia. XXVI. Porro cum ipse admittis, vi caloris corpora dilatari, cumque tempore aestatis aer sit pellucidior,

33쪽

quam tempore hyemis, S idem quoque locum habeat in aliis fluidis; sequitur qub corpora illa fiunt, caeteris paribus, magis porosa, eo quoque magis fieri pellucida.

Σ'. quantum ad vitrum Vetus arrosum, ut S onyches

quosdam, in iis quoque pori non sitiat semper conspicui; adeoque pori esse possunt licet visu non possint notari. 3'. cur Corpora pellucida minutim Confracta, ut vitrum dcc. fiant opaca, jam ante fuit explicatum. 4'. quantum ad pelluciditatem, quam ais corpora illa denuis acqui rere per aquae, aut alterius liquoris pellucidi superfusio nem, vel immersionem in aliquem liquorem, illud fit, quia liquor is cum aliis illis corporibus ejusdem fere est densitatis; adeoque constituatur optice loquendo unum quasi corpus , per quod radii non aliter , ac per corpus indivisum transeunt. Interim fatemur libentissime, quod nulla penes nos sint Corpora, quae talem habent partium texturam vel situm ; quin radii dum trans eunt , quoque in intermedias quasdam particulas incidendo , & non inveniendo transitum expeditum, alio reflectantur. Atque hinc fit, quod vitrum, crystallus de C. quo crassiora , ed etiam sint minus perspicua. Hinc etiam oritur aeris e longinquo visi color caeruleus. XXVII. Verum quis clarius, inquis, istaec cognoscamus, haud intempestivum erit, ut arbitror, porro ostendere pleraque Corpora pellucida carere poris, nec rerum naturam esse aded fistulosam, quam vulgis credi tur. In eum finem distinguis corpora, in fluida, quae scilicet non habent consistentem formam i, dc solida, quae eundem partium servant situm etiamsi moveantur. Solida deinde dividis in simplicia & composita: ac simplicia dicis esse illa corpuscula ex quibus composita solida fiunt, & in quae vice versa disssolvuntur ; putasque in con-

34쪽

16 EPIST. JOAN. DE BRUYNDE NAT.

fesso esse apud omnes talia corpuscula poris carere, quia si non careant iis, non erunt simplicia, non erunt solida, denique non erunt corpora. Nam si ne illa quidem interstitia, quae meatus separant, sint selida, ubique erunt

meatus, nihil itaque in rerum natura erit corporeum. Circa laaec notandum IR , quod nulla sint in rerum natura , neque possint Concipi, corpora simplicia absolute solida : quantumvis enim exigua sint corpuscula, cum extensionem habeant, concipi possi int eorum dimidia, quae in conceptu suo essentiali se mutuo non includunt, quaeqtie adeo a se invicem realiter distinguuntur, id est, sunt partes, e quibus corpuscula illa composita sunt, δίin quas per consequens possent dividi. Σ'. sponte igitur Corruunt, quaecunque ex illo sandamento deducuntur.39. male etiam probas illa Corpuscula, si poros haberent, non fore sblida, neque corpora : quidni enim corpora porosa possint secundum se totamoveri in eo enim te praeeunte consistit soliditas); ita ut partes tamen non divellantur ab invicem , dc meatus etiam separentur per partes interjectast 4'. non negamus tamen quin corpOra plurima sint, quorum partes ubivis sunt sibi contiguae, ita ut nulli sint pori, fiantque hac ratione corpora

quantum fieri potest Qlidissima. XXVIII. Pergis: porro quia haec, corpuscula scilicet simplicia, cohaerere sibi invicem non possitiat, quin

relinquantur multa spacia inania, jungi ideo conglutinari liquore intercurrente, omnes, nisi fallor, fatebim-tur. Falleris sane, Vir Cl. , hac in re; forte enim paucissimos hic tibi consentientes invenies: saltem Cartesius parte 2 Princ. ys, optime demonstrat nullum glutinum posse excogitari, quod particulas durorum corporum firmius inter se conjungat, quam ipsarum quietem

35쪽

κ T P R o P R. Lu C I S A D I S. V o S S Iu M. 27 multisque aliis in locis ostendit, particulas variis figuris praeditas hamulis & ramulis suis sibi mutuo implicari cohaererenta tamen ut ultima analysis fiat in dictam quietem. videmus lutum, aliaque Corpora a liquore par ticulas intercurrente fieri molliora, fieri vero solidiora, ubi vi ignis exsiccantur, & liquoris particulae in vapores educuntur ; atque hac ratione e luto molli lateres excoquuntur. 3'. probandum itaque tibi soret, mediante liquore intercurrente necessario fieri debere conglutinationem, & qua ratione vi illud contingeret. Cor pora quidem mediante glutino, calce, caemento agglutinantur ; sed non oritur valida cohaesio, quam diti cor pora agglutinantia sunt liquida , ut docet experientia. S. Corpuscula tua selida simplicia, quae demonstravi ex suis particulis quoque esse composita, qua ratione suam acquirunt soliditatem ξ non hic intercurrens liquor locum habere potest: cur non eodem modo reliqua corpora fieri possunt solida ξ 1'. cum omnis liquor sit fluidus , non habens secundum te consistentem formam, non potest consistentem sormam suo intercursu dare

CorporibUS.

XXIX. Ulterius liquorem illum esse continuum, nullis interceptum meatibus, S hoc quoque Certum esse ais, rationesque eorum, qui aquae aliisque fluidis poros attribuunt, esse frivolas. Respondeo , Contrarium hujus jam superius satis probatum esse. Sed videamus etiam, an non potius stivolae sint rationes , per quas tu tuas tueri conaris partes. Si aqua, inquis, non esset Continua, sed ex separatis particulis instar arenae, aut farinae quantumVis minutae constaret, non adeo esset plana ejus superficies. Aspera & cinaequalis fieret, vel simplici contactu. Non praeterea aqua aquam sequeretur in ii-

36쪽

18 EP I s T. J OAN. DE BRuYN DEN ΑΤ. phonibus, si non unum corpus, sed ex diversis constaret corpusculis. Sed neque bullae, quales a pueris leni spiraculo solent excitari, subsistere posJent. Si fistulosus es set humor ambiens, conciderent bullarum latera. Deianique si porosa dc non continua esset aqua, utique non esset perspicua, ut ex jam dictis & porro dicendis clarum erit. Respondeo I'. si aqua, ut Cartesius statuit, constat particulis oblongis, flexibilibus , anguillarum instar inter se reptantibus, necessarid valde aequalis polita ejus superficies reddi debet: Cum enim aeris particulae inter se volitantes, aliter moVentur, quam particulae aquae, necessarid fit, ut duo illa Corpora, secundum superficies continuo se mutuo radentia, fiant polita, asperitates omnes si quae forent tollantur, idque multo facilius, quam cum corpora dura inflexibilia rasione poliuntur , ut per se clarum est. χ'. rationis tuae

secundae consequentiam nullam video. 3 Si ex talibus particulis aqua sit formata , quales Cartesius ponit, quamdiu bullarum latera non nimium fiunt tenuia, sat multae aquae particulae semper se mutuo amplectuntur, ut bullae subsistere possint. Neque metuendum est ne

atera concidant, quamdiu aer interius contentus tam

validam habet vim ad bullam distendendam, quam aer circumjectus ad eam comprimendam. Nec est quod dicatur , per partium aquae interstitia & poros, si ea porosa statuatur, aerem contentum elapsurum, ideoque latera collapsura. Respondeo enim, non quaelibet corpOra per quoslibet poros transitum sibi apertum invenire. 4'. ad ultimam tuam rationem jam superius responsum

est.

XXX. Quid de reliquis capite 6 contentis sit sentiendum, quilibet ex iis quae hactenus sunt dicta, facito judi-

37쪽

judicare potest. Ad rationem modo, quam assignas, Cur aqua, vitrum & similia non omne transmittant lumen, sed portionem aliquam remittant, quod scilicet omnia corpora quantumvis pellucida , aliquid tamen habeant opacitatis, illud quaero, an corpora secundum easdern

partes simul sint pellucida & opaca, an vero secundum alias sint pellucida, secundum alias vero opaca ξ si prius intelligatur, explicandum est, quo pacto id fieri possit,

dc cur non aeque omnes radii transeant, quam aliqui, vel cur non aeque remittantur omnes, quam aliqui tantum. Si secundum intelligatur: quandoquidem sensus experientia docent sunt tua verba ex cap. y superius allegata) nullum esse vitri punctum , quod non illustretur, quodque non aequali proportione transmittat lucem, tibimet videris contradicere. Verum cum ad sequentia hic provoces, in quibus Clariorem promittis explicationem , aliquantisper eXpectandum Crit. .

XXXI. inantum ad modum, quo radii sine confusione per exiguum foramen in camera obscura transeunt, de quo agis cap. 7. ex supra dictis manifestum est, sententiae Cartesii optime congruere: non est igitur, quod illis diutius immorer. Circa finem hujus cap. concludis , cum corpora perspicua pleraque poris careant ,

tamen luci sint pervia, sequi lucem esse incorpoream :Et occurrens objectioni, qua dicitur motum non possis fieri, ubi nihil est quod movetur, respondes , lumen etiamsi incorporeum, esse tamen aliquid, esse ens physicum. Lumen moveri etiam quoad shnsum in corpore diaphano immobili. Falsum itaque esse,motum non posse fieri nisi in corpore quod movetur. Sed propterea quod duo corpora non pos iunt simul es. in eodem loco , manifestum fieri lumen corpus non esse. Ipsumque

D 3 hoc

38쪽

3o EPIST. JOAN. DEB RHYNDEN ΑΤ. hoc confirmare ais motum lucis. Cum enim omnia corpora moVeantur in tempore, lucis Vero motus sit instantaneus, dc hinc quoque patere lucem non esse cor

poream. Circa haec noto IV. quod ut hic, ita Δρ alibi passim, Vir Cl. , videaris abuti voce incorporei. Ut igitur, quid de veritate sit melius intelligatur, considerandum est duo esse rerum genera distincta, corpora scilicet S spiritus, quorum illa constituuntur per CX- tensionem, haec per cogitationem , ut Cartesius demonstravit. Utraque propria sua habent attributa distincta; corporum quidem attributa nihil aliud sunt

quam corporum modi in suo conceptu involventes cxtensionem; atque ea propter merito attributa corporea Vocantur: dpirituum vero attributa nihil aliud

sunt quam cogitandi quidam modi nihil corporei in

volventes ; atque ideo attributa incorporea Vocanda

sunt. Cum igitur lux, te determinante, ut in principio visum fuit, pro subjecto habeat ignem, sive cum sit accidens ignis ;. ignis vero sit vel substantia corporea , vel

saltem accidens corporis; sequitur lucem quoque accidens corporeum dicendam ess, non Vero incorpoream. Σ'. cum dicis lumen etiamsi incorporeum, esta tamen

aliquid , es. ens physicum , jam videris innuere lumenes e vel corpus vel saltem attributum corporeum: CnSenim physicum nihil aliud denotare solet quam corpuS, vel attributum aliquod corporeum : hinc enim physica est scicntia corporis eorumque quae ad corpus pertinent. 3'. Quid de luminis motu dicendum sit, ex stiperius dictis liquet. 49. Omnis motus tempus requirit, cum sit translatio de loco in locum, quae includit successionem unius post aliud: lucis igitur actio quae a te quoque statuitur esse momentanea, proprie loquendo non con

sistit

39쪽

sistit in motu, neque inde probari potest eam esse incor

poream.

XXXII. In sequentibus explicandum suscipis qualis sit motus lucis in vacuo, qualisque item in iis Corporibus, per quae ipsi patet transitus. De priori agis a cap. 8. ad cap. 1 . Ut autem, quid hac in re sit vero Consentaneum , quantum fieri potest brevissime absolvam , an . te omnia ostendam impossibile esse dari vacuum: deinde videbo num in tuis occurrant quaedam, quae demonstrationis meae vim enervare Valent: denique ad examen revocabo tuaS rationes pro Vacuo, eaque quae profers de motu luminis in Vacuo.

XXXIII. Quantum ad primum, ita ratiocinor. Pervacuum intelligitur spacium omni Corpore destitutum, extensium in longum, latum & profundum : illud vero non potest esse nisi purum putum nihil. Quid enim foret i non corpus, quia stipponitur omni corpore destitutum : non substantia spiritualis, quia illa constituitur per principium cogitandi, nullaque includit attributa, quam varios cogitandi modos, qui nullam in suo con-Ceptu inCludunt extensionem : neque etiam dici potestesta accidens, quia nullum subjectum, cui inexistat, habet. Adeoque, si vacuum sit nihil, nullae ei attribui possunt affectiones: non igitur extensum dici potest in longum, latum prosundum, hoc enim amplius quid notat quam nihil, quod negat omnia. Distinguere velle cum quibusdam extensionem in positivam Sc negati-Vam, tantundem est, ac distinguere extensionem in extensionem , non extensionem, seu nullam eXtensionem. Clarius: inter duo corpora se mutuo immediate

Contingentia nihil intercedit: vel vacuum quid aliud est quam illud nihil, vel non: si nihil aliud sit, non majorem

40쪽

jorem quoque, id est, nullam includit extensionem , si sit aliud quid, nihil a nihilo differet, per nihil sive nulla

attributa , quod absurdum est. Ulterius ad essentiam corporis nihil aliud requiritur quam extensio; per eam

iam sibi ad existendum sufficit possidetque attributa

sibi debita : hoc enim nisi foret, includeret in suo conceptu illud, quod requireret ad existendum. Cum ergo vacuum statuitur extensum, revera corpus dicitur,

omnibusque ejus attributis donatum , sicque in vacuo manifesta implicatur contradictio. XXXIV. Haec&similia si attentius, Vir Cl. , considerasses, non tanta cum fiducia dixisses cap. 9: Faces fant itaque trivialia ista commenta, qualia vulgo ad destruendum vacuum adducuntur , cujusinodi est hoc

quod dicunt, ubi nullum est corpus, ibi nullam esse dimensionem : ac si sublato corpore ex aliquo vase tam firmiter fabrefacto, ut latera non confluant ab externa aeris pressione, non tamen idem quod prius laterum parietum maneat intervallum. Respondeo enim eX praecedentibus contrarium patere, si non substituatur novum corpus. Si instare velles, intervallum nihilominus mansurum etiam sine novi corporis stabstitutione, quia Deus inter latera vasis ejusdem molis Corpus, ac antea fuit, iterum creare potest; responderem, tum per novi Corporis creationem intervallum, per corporis annihi- lationem sublatum, denuo extiturum. Inter duo corpora sibi mutuo immediata nihil, nullumque corpus interjicitur ; an non Deus ubi nihil est squemadmodum omnia eX nihilo creavit) corpus creare potest, S sic, ubi antea nullum erat intervallum, constituere illud Z Si ulterius urgeres , in vase firmiter satis fabrefacto laterum concursum , seu potius immediatum contactum, sore

SEARCH

MENU NAVIGATION