Epistola ad clariss. virum D.D. Isaacum Vossium, ubi judicium fertur super ipsius libro De natura et proprietate lucis, & simul Cartesii doctrina defenditur

발행: 1663년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ET PROΡR. LuCIS A D IS. V O S S Iu M. 63mitates capillamentorum 1 2 3, dc radii, in fundo oculi stellae imaginem pingentes, diffundantur in I, pauli1-lumque tantum in circuitu sex vicinarum et oras contingant; sin quas supponimus nullos alios radios est undi, praeter admodum

debiles a partibus coeli huic stellae vicinis ;eifigies ejus stellae per totum spatium CXtCndetur in quo sunt sex capillamentorum eXtremitates et, forte etiam per illud totum , quod aliae duodecim 3 occupant, nempe si lucis actio sit tam sortis, ut illas etiam valeat comm OVere. QSamvis haec quoque veris

. sima sint, Sc manifestissima, tu tamen in hujus rei causa cruenda Cartesium nihilo feliciorem esse judicas, quam

in caeteriS. cumque tutriusque rationem scilicet cur ob

jecta dicta dc majora dc propiora appareant), tibi refutandam proponas ; tamen prioris rationem tantum a latere arrodere conaris. Si enim, inquis, luminis intensio efficiat, ut majores in retina imagines formentur, utique necessse est, ut a vicino lumine majores in oculo formentur species, quam a remoto. Atqui contrarium contingere ais; quia tu Cernae eminus vita, habita ratio

ne distantiae, majores apparent quam prope. Verum respondeo , consequentiam argumenti tui nullam csta, experimentum de lucerna ad quaestionem praesentem nihil facere: Cartesius enim quaerit, cur objecta alba vel luminosa dcc. semper scaeteris paribus scilicet, id est, in eadem distantia constituta paulo majora propiora videantur , quam si minus virium haberent. Tu vero consideras objecta distantiis differentia, quorum longe alia esst ratio, petenda ex eo , quod oculi partiumque ejus figura non possit legitime disponi, ut radii omnes ex objectorum remotiorum singulis punctis emanantes

72쪽

6- EPIs T. JOAN. DEB RHYNDE NAT. praecise in fundo oculi uniantur , sed ante fundum in humore vitreo : unde sequitur, cum illic decusientur, Sciatius dispargantur per decussationem,eOS majorem quoque fundi oculi partem attingere, pluraque nerVi optici flamenta ferire, & propterea majora debere Videri. Atque illud, Vir CL, non ignorasses, 11 modo Auctorem, quem refutandum suscepisti, eodem hoc capite vel obiter inspexisses. Reliqua, hanc quaestionem spectantia, quae adducis jam antea sunt refutata. Atque utinam tutam parum inops mentis esses in rebus Physicis vel Opticis determinandis, quam Cartesius; quem omnes qui bonae mentis admirantur; imo ad cujus demonstratioties obstupescunt in rebus, quae omnium intellectum hactenus fugeriint;non exclamasses, Adeone quis mentis inops

L X X VI. Accusas quoque Cartesium, quod cum

aliis ante ipsum putaverit ex contractione pupillae pro-

Venire, ut res eaedem modo majores modo minoreS appareant : sed & hic ostendis te Cartesii idem hoc caput non legisse ; cum manifeste doceat, sive pupilla sit ampla, sive angusta , in distantia , qua objecta distincte

Videntur, omnes radios ab uno puncto venientes terminari in unum & idem punctum fundi oculi; adeoque pupillae latitudinem nihil per se ad objectorum magnitudinem apparentem conferre. Addidi, in distantia, qua objecta distincte videntur; quia cum objecta sunt justo

magis remota vel propinqua , propter radiorum ante fundum oculi, in primo casti, unionem, decussationem,& disparsionem majorem versus sundum ; vel post demum oculi fundum unionem, in secundo casu, adeoque etiam propter majorem in fundo oculi diffusionem, cum pupilla est latius diducta, necessario objecta majora aliquanto, sed confusiora apparent.

LXXVII.

73쪽

L X X VII. Tu vero hic enormem committiS errorem, cum probaturus, sive constringatur, sive laxetur pupilla , quorumvis tamen objectorum visibilium spe ciem pari magnitudine &ambitu in retinam appellere, argumentum petis ab imaginibus , quae in cubiculum obscurum per foramen admittuntur : quod ex inspecta tua ratiocinatione facile liquere potest. Ea vero tuis verbis expressa, ita se habet. Cum imagines in oculum per pupillam admittantur eodem prorsus modo , atque in cubiculum tenebricosum per foramen, ipsum hoc quod assirmamus, necessario sequitur. Sive enim patulum sive angustum fuerit cubiculi foramen, aequali tamen

magnitudine objecta quaevis in opposito linteo, seu pariete depinguntur. Et pergis, si per simplex duntaxat

foramen radii in cubiculum influant, constringendo seu dilatando foranaen, essicere quidem postis, ut imagines plus minusve ossuscentur, nunquam tamen essicies ut minus spacii in linteo occupent. Ipsa enim , uti aiS, ratio experientia docent, in unoquoque foraminis pun- Eho decussari integram totius object i speciem , ita ut unumquodque punctum, tam in pupilla quam in foramine cubiculi, constituat communem verticem duarum

pyramidum, quarum una est externa, cujus balis est ob jeetum radians, altera interna, cujus basis est in linteo foramini opposito, seu in retina oculi, in quibus omnia eversa repraesentantur. Si, Vir Cl. , adhibuissies foramini

in camera obscura lentem convexam , quae humorem crystallinum repraesentaret, comparatio inter imagines,

quae post certam distantiam a vitro in camera obscura exhibentur, & imagines, quae in fundo oculi depinguntiis, legitima foret, uti Cartesius Cap. y Dioptr. osten dii ; verumque sorex pupillae & foraminis aperturaS ma-

74쪽

66 EP I s T. J O AN. D E BRu Y N D E N A T. jores vel minores ad differentiam magnitudinis imaginum , caeteris paribus, nihil facere : semper enim radii a singulis objecti punctis manantes, edc per vitri, vel humoris crystallini superficiem sparsi, mediantibus refractionibus denuo uniuntur in certa a vitro vel humore crystallino distantia; adeoque imagines magis vel minus late expansae esse non possunt. Verum cum forami ni in camera obscura non adhibetur Vitrum, comparatio quoad praesentem materiam male instituitur, & cum foramen in cubiculo obscuro est majus , non tantum imagines plus offuscantur, sed etiam majores fiunt: nam per majoris foraminis extremitates radii ab extremis

objectorum punctis deducti, SI secundum rectas lineas

progressi, majorem chartae partem necessario occupant, ut cuilibet notum est : neque ratio, qua contrarium probare niteris, quippiam ad rem facit, ut non minus

per se est manifestum. L X X VIII. QAantum ad quaestionem cur omnia

Corpora valde parva aut valde remota appareant rotunda, quam Cartesius tractat g. a 3 ejusdem cap. cum per modum corollarii, e ratione praecedentis quaestionis dependeat ; de ea nihil amplius addam, quam, cum corpora sunx valde remota, quod imaginis Confusio in sundo oculi, ad id praestandum multum adjuvare possit, quod cum Cartesii fundamentis convenire, ex statim dictis patet. L X XIX. Cum cap. 3I nihil occurrat, quod sit operae pretium ad examen revocare, transeo ad cap. 32 sive ultimum, quo explodis novum refractionis genus, per quod Cartesius cometarum phaenomena eXplicat, pro mittisque verae cometarum rationis eXplicationem. V

rum hic nihilo te feliciorem deprchendo, quam in reliquis

75쪽

E T P R o Ρ R. Lu C I S A D IS. V O S s Iu M. 67 quis omnibus: Et quantum ad sententiam Cartesii de cometis , & refractionem inVentam, quae eorum phae nomenis declarandis inservire potest, ea habetur parte 3 Princ. ut mihi videtur, adeo est rationi co1asenta

nea, & mechanicae legibus respondens , ut si nihil aliud Philosophus scripsissset , judicarem ipsum immortali gloria dignissimum esse. Sed quid es , quod contra Cartesii sententiam in medium profers ξ dicis simpliciter novam

hanc refractionis normam & naturae omnibus refragari experientiis : neque difficile fore id ipsum clarissi me ostendere; sed si cometarum hypostasim dc consti

quae illos Cartesianos sic.) induxere, ut novaS natura conderent leges. Ad haec nihil respondebo amplius, quam quod indubium sit, quin omnes viri docti sint mi raturi , quod adeo temere Philo phi nostri sententiam cxplodas , ipse nihil in medium proseras, quod ullam verisimiliti idinis habeat speciem, ad tuam sententiam

adstruendam. Cometas dicis esse verum corpus &Verum sidus quaquaversiam accensum, undique ignem,ua por em dc radios in orbem quam latissitate Haculari: sed quiadn parte, quae solem respicit, a majori lumine obruitur extinguitur cometae fulgor, ideo in parte tantum umbrosa, quae aversa est a sole, igneum istud apparere capillitium. Et postea, quod montibus ignivomis,

idem quoque comCcarum contingere incendio autumas r, eorumque flammas interdiu , vel nunquam , Vel saltem quam rarissime apparere , quin potius tenebras dc noctem offundere. Circa haec tantum noto 1'. quod verum sit minus lumen a majore obfuscari; verum id tantum fieri, cum lumen majus ad oculos nostros pervenit ; quod sane hic nullum habet locum ; lumen enim I 1 solis,

76쪽

σ8 ΕpIs T. Io AN. DE BRuYNDE LUCE. solis, ad Cometas accedens, flammasque ejus extincturum ad nos non pertingit; vel fi ad nos reflecteretur, reliqua: Omnes cometarum partes magis vividum ad nos mitterent lumen, quam illae, quae forent in umbra constitutae: eae enim, & per suum per solis mutuatitium Conspicerentur lumen , adeoque obsuscaretur potius partium in umbra constitutarum lumen. 29. Cum terra consistit inter solem dc cometam , sive cum Cometa est in oppositione cum sole, cometa comam spargit in omnes parteS, quae tamen non sunt in umbra constitu tae, sed sbli obversae. Falsum igitur est, illas tantum videri partes, quae a sble non illustrantur. Atque ita nunc patet sententiam tuam de cometis nullo modo posse defendi ; quaeque postea addis,fundamentis subversis, spon

te corruere.

Hic, Vir CL, finem epistolae faciam. Optassem, ut meum judicium melius convenisset cum tuo; sed veritatis studium, quo solo trahor, id non permisit. Atque utinam saltem in paucis, vel cum tua asseris dogmata, vel cum Cartesiana restitas , veritatem aliquam deprehendere potuissem, vidisses, quam facile in tua descendissem castra, relictis Cartesianis. Spero, ubi imposterum editurus es libros de materiis philosophicis, fundamentum mihi suppeditatum iri, iam de iis aliter judicandi. Interim quoad vivam ero manebo totuS tuus,

Dabam Tiajecti

ad Rhenum, IGFebr.

SEARCH

MENU NAVIGATION