Epistola ad clariss. virum D.D. Isaacum Vossium, ubi judicium fertur super ipsius libro De natura et proprietate lucis, & simul Cartesii doctrina defenditur

발행: 1663년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

fiat mediante corpore pellucido , vitro , aqua &c. sive mediante corpore opaco unde radii reflectuntur: atque propterea nullam admittit distinctionem inter colores veros apparentes s qui etiam falsi deberent esse, si veris opponerentur) , omnesque aequali jure facit veros apparentes. Haec cum ita sint, sive corpora colorata fiant opaca, sive non saltem non semper fiunt omnino opaca, ut in Vitro colorato & c. patet , colores nihilo minus possunt esse luminis modificatio. LIX. Respondeo et'. cum ipse statuas lumen Varie affici ab occursit corporum, quae colorata VOCamVS, a quibus radii luminis reflexi afficiunt oculum, videris admittere colores nihil aliud esse, quam lumen modifica tum: nihil enim est quod reflectatur praeter radios luminis variis modis affectos. 3'. Cap. 3 inter caeteraS lucis proprietates recenses quoque, quod colores inducat,& rerum imagines deserat. At hoc qu1 fieri potest, si

lumen nihil aeque contrarium habeat ac Colores Z 4'. Cap. 27, asseris flammam semper sequi colores sulphuris , omnes admittere colores excepto penitus albo& nigro :' paulo post: ita porro habes, qualis vero est

flamma, tale quoque est lumen, quod a flamma ρargitur. Cum

vero flamma omnes contineat , comprehendat colores, idem lumini eveniat necessum est. Si lumen omnes contineat Comprehendat colores, quomodo dici potest lumen nihil aeque contrarium habere ac colores ZL X. Secundum argumentum quo probas colores non esse luminis modificationem, est tale. Si colores aliquid luminis in se continerent, utique noctu in tenebris lucerent ; quod tamen non fit. Respondeo, ex jam dictis satis liquere, cum colores dicuntur esse lumen modificatum , non inde sequi corpora colorata

62쪽

3 EP I s T. J O A N. D E BRUY N D E N A T. vulgo dicta aliquid luminis ex se habere , sed tantum

cum aliunde illustrantur , radios in ipsorum superficie-culis acquirere modificationem requisitam ad talis vel talis coloris sensum excitandum. Neque illud ignoras ses, si Cartesium legisses Meteor. cap. 8. tibi inter caetera 9. audivisses magnitudinem, figuram, situm corporis colorati vulgo dicti diversimode cum lumine, cum illustratur, Concurrere posse, ad augendam aut imminuendam rotationem partium materiae subtilis globulos sitos aethereos insinuat, quibus mediantibus lumen deferri dictum est), ut diversi colores repraesententur. LXI. Post haec inquisiturus in naturam colorum, qui vulgo veri solent dici, eorum omnium causam dc originem ab igne seu calore esse ais, quo corpora aduruntur;

hujusque rei indicium esse, quod in locis frigidis omnia fere albescant, praecipue teimporc hyemis, ic exigua ibi

Colorum varietas deprehendatur; in calidis vero maxima. Circa quae notandum I', Ex dictis jam constare omnia illa esse causam colorum, quae praeter determinationem globulorum ad motum in directum, insuper efficere positini, ut determinentur quoque ad certum gradum motus in gyrum. Σ'. Non mirum esse in locis calidioribus majorem reperiri colorum diversitatem,

quam in frigidioribus: cum illic vi caloris longe major

diversitas omnis generis corporum tum inanimatorum, tum animatorum, plantarum scilicet dc animalium pro ducatur. 3'. albedinem quidem a te tum hic tum alibi e numero colorum expungi, sed sine ratione : neque sequitur ex eo, quod pleraque corpora pellucida minutim divisa fiant alba , albedinem non esse colorem. 4'. Omnia etiam terrarum. lapidum, plantarum S C.

genera suis etiam coloribus in locis frigidis esse donata ;

63쪽

E T PR o P R. Lir C I S A D IS. V o S s Iu M.& praecipue cornices hyemales, qui secundum magnam partem nigri sunt, loca algentia sequi solere, ipsamque glaciem coeruleum affectare colorem. Ex quibus omnibus concludo frustra statui omnium colorum originem& causam esse ab igne seu calore, quo corpora aduruntur , & nigrum coeruleumque colorem requirere neces sario maximam adustionem, uti tu asseris. L XII. Cap. 2s, agis de colorum materia, quam di cis esse a qualitate sulphuris, qui singulis corporibus admixtus est, ita ut, pro Varia hujus elementi adustione, varii nascantur colores. Ex illo deinceps fundamento Cap. 6 recenses, quo Ordine: colores generentur in corporibus, ques omnia referre non esse operae pretium judico. Tantum igitur generaliter , praeter ea quae statim diista sunt ,. noto 1'. a nemine unquam probatum iri, quod h1c sine ratione simpliciter modo asseris, omnibus corporibus coloratis sulphur esse admixtum, requiri sulphur, ejusque adustionem ad colorum productionem. 29. cum sensus & experientia doceant nullum esse corporum coloratorum punctum, quod non sit coloratum , omnino secuturum, ut ubivis in iis sit sulphur,& nusquam sint alia corpora. Utor eo argumento contra te, quia ipsum illud est, quo ante, uti Visum est, conatus es probare corpora pellucida nullos habere po-xos adeoque hic quoque a te admitti debet, dc per consequens nil nisi purum sulphur in rerum natura inveniri.

LXIII. Tandem circa finem cap. 27 coloris Veri definitio occurrit. Est, inquis, gradus & moduS combustionis in corpore aliquo. Sed notandum, quod etiamsi concedatur colores fieri a sulphuris de eo enim definitio intelligi debet, ut patet ex praecedentibus

64쪽

36 EP Ι s T. JO A N. D E BRuY N D E N A T. adustione, nihil etiamnum effectum dederis: an enim per illud natura coloris explicata esse censebitur λ ni hil minus, quamdiu non explicetur specialius, quidnam sit ille gradus combiistionis in corpore colorato, quale ejus accidens, modus Vel dispositio , qua ratione, vi, vel modo agat in oculum ad visi is sensum essiciendum. Illud est, Vir Cl. , quod hic inquirendum fuisset, quodque optime a Cartesio factum esse, qui non

caecutiunt videre posistit. L XIV. Transeo ad cap. 27, quod est de coloribus apparentibus dictis. Atque de iis satis pro autoritate, uti passim, disseris : sed quibus mens veritatis avida acquiescere non potest, quamdiu clarius Sc distinctius non ex

plicantur , & rationibus muniuntur. Εὁ res vertitur, ut color apparens sit imago veri coloris extra locum visa.

Sed quid rei sit illa imago, in quo consistat, quomodoque producatur, non addis; nihil igitur dixisse censen

LXV. Praeterea ex praecedentibus satis liquere putas , flammam semper sequi colores sulphuris, dc omnes

admittere colores CXCepto nigro penitus albo. Ac statuis inesse quidem sulphuri hos duos colores , sed flammae proprie ines. non posse. Porro albas quidem bideri tenues flammulas, easdem tamen, s omnino tales essent, nihilque alterius coloris admixtum haberent , fore peltacidas, ac sic nullam aut debilem admodum sparsuras lucem. Sed notandum neque in praecedentibus, neque h1c demonstratum esse quippiam. Deinde pag seq. haec tua leguntur Verba, nempe, ut flamma intens alba se unicolor apparet &c. Quis non Videt haec prioribus plane es. opposita ξ Plura circa hoc caput notari possent, sed haec impraesentiarum sussiciant, cum ex iis satis pateat, quid praestiteris in hac materia. LXVI.

65쪽

ET PROPR. LuCIS AD IS. VOS S Iu M. ἴγLX VI. Qua ratione Cartesius motus distinctionem

inter Colores Veros & apparentes admittere noluerit,

superius dictum est; sique Cartesii scripta attentius legisses , non propterea cap. 28 miratus suisses : neque putasses hanc opinionem consistere non posse , nisi velimus aut absurda dicere, aut in vocabulo ludere, & pertendere aeque Veros esse colores , qui in speculis videntur, ac sint in illis subjectis, unde istae imagines proce dunt dec. Scivisses enim in corporibus coloratis dictis nihil esse praeter partium situm, figuram dcc. a quibus

globuli acquirunt certam determinationem motus in gyrum cum determinatione ad motum indirectum, cum qua inde reflectantur, atque porro incidentes in speculi superficiem, eos iterum, servata eadem determinatione , inde reflecti ad oculum, eundemque in anima sensiim excitare, ac si corpora colorata directo obtutu fuissent aspecta ; adeoque scivisses etiam tale argumentum nihil ad rem facere.' Sed facile est conjicere, quid te deceperit, scilicet opinatus es Cartesium tecum statuere colorem esse qualitatem aliquam corporum coloratorum nullo modo intelligibilem, a qua imagines non magis intelligibiles procedant. LXVII. Eodem cap. 28, refutare conariS sententiam Cartesii de colorum generatione ; ubi insultas in globulorum motus, Vitri poros, repetisque omnia fere, quae superius de natura luminis Cartesio objecisti. Verum quia illic satis ea excussa sunt, nihil ulterius addam. Postea agis de prismate vitreo , ac putas conatum quidem esse Cartesium rationem adferre, sed nullam attulisse, quare scilicet, color rubem per tenuioresprismatopartes transire videatur, quando radiistia in charta excipiuntur; contrarium vero contingat, si loco chartae oculos crystallo oppona-

66쪽

18 E p I s T. J O A N. D E BRuY N D E N A T. . Sed rogo ut Cartesium modo inspicias cap. 8 Meteor. g. I 2. videbis illic manifestissimam , per schema juxta positum , diversitatis declarationem, demonstrationem , petitam ex radiorum oculum ingredientium situ, cum oculus loco chartae constitutus est.

L X VIII. Neque est quod dicas ipsum in eo errare,

quod putet radios colorem transmittentes decusiari an tequam trigonum contingant. Sed cur in eo errat ξ quia, inquis, si qui radii ante contactum trigoni decussant tur, illi non penetrant , aut saltem ad oculOS non 'perVeniunt. Respondeo probandum id esse, δί contrarium ex schemate loci citati facile patere. Deinde locus decus. sationis radiorum non est standamentum hujus doctrinae, neque per se quippiam facit, neque omnium etiam radiorum decussationes ante trigonum contingunt: sed tantum attendi debet ad situm, secundum quem radii per prisma vitreum transeuntes, & refracti oculum in grediuntur. L XIX. Deinde per experientiam probare niteriS rubrum Colorem per prisma manantem non semper spectari ad partem prismatis tenuiorem. Sed , ut Verum 1atear, experimentum illud quale sit intelligere non potui; quia non Clare fatis videtur propositum,nulla addita per schema appositum declaratione ; ideoque id in medio relinquere cogor. Interim non dubito, quin ex Cartesii fundamentis ratio ejus, qualecunque sit, haberi possit. LXX. Porro quantum ad rationem, qua tu eXplicare Conaris, quomodo ope prismatis colores iridis for mentur , in ea nihil rationis invenio, licet multa satis videaris velle dicere. Sed non mirum est sundamentis non esse Qlidiora ea, quae iis superaedificata fiant. LXXI. Cartesius Meteor. cap. 9. g. 7. rationem

67쪽

AT PROPR. LuCIS AD IS. V O S S Iu M. I si redditurus coronarum, quae Circa lampades aut candelas quandoque apparent, eam non in aere, sed tantum in oculo quaerendam esse statuit, certo experimento edoctus. Narrat enim , quum aliquando noctu navigaret , dc tota illa vespera caput cubito innixus, Oculum dextrum clausisset, altero interim versus coelum con verse , candelam ubi erat, allatam esse, atque tunc aper to utroque oculo, duos circulos flammam coronantes

apparuisse, colore tam acri dc florido, quam unquam in arcu caelesti se vidisse meminerit; quodque, Oculo dextro postea clauso , notaverit laas coronas evanescere; dc contra, illo aperto, de sinistro clauso permanserint. Unde certo se cognovisse ait, illas non aliunde oriri, quam ex nOVa conformatione vel qualitate, quam de xter oculus acquisiverat, dum ipsum ita clausum tenue rat, &C. Quis non Videt ratiocinationem hanc esse te

gitimam Z Attamen tibi non placet. Si hoc, inquis, Verum esset, jam semper, dc ubique oculo similiter asse

cto tales apparerent coronae ; atqui tamen illae non Videntur , nisi in aere valde hunaido ; unde sit, ut a navigantibus potissimum conspiciantur , aut quando amari

flant venti , item in balneis. Respondeo, oculo similiter affecto semper circa flammas videri; falsiimque esse, quod non nisi in aere valde humido conspiciantur: cujus rei indicium est, quod oculo dextro clauso coronae eVanuerint; cum , si causa petenda esset ab aere humido, aeque sinistro ac dextro vita fuissent oculo. Saepissime

quoque contingere docet eXperientia, ut in eadem camera e pluribus praesentibus unus modo circa candelam appositam Coronas cernat, reliqui autem non Videant. Ulterius is qui coronas jam videt, non solet Casnisi ad breve videre tempus, donec pristinam dispositio- Η Σ nem

68쪽

so EPIST. JOAN. DEB RHYN DENAT. nem iterum acquisiverit oculus. Deinde nemo negare potest, quin etiam aliter generentur coronae; hoc enim

huc nihil facere potest. Interim ubicunque generantur, semper adest causa , quae essiciat , ut luminis modificatio requisita, S jam explicata, locum habere debeat; quod a Cartesio hic quoque ostensum est; atque a te intactu in est relictum, nedum ut refutatum sit. LX X II. Haec cum ita sint, manifestum est causim Coronarum a te traditam, quaeque non intelligibilibus, imo falsis nititur fundamentis, uti probatum est, nullam esse. Errasque etiam graviter contra omnem CXperientiam , ut ex dictis patet, quod velis duas Circa Cand iam coronas non nisi duobus videri posse oculis. Sed ita fieri solet, ut, ubi errandi viam semel ingressi sumus, in

omnibus errare pergamus.

L X XIII. Cap. 3o, relictis longe praeci is, quae

Cartesius cap. 6 Dioptr. de modo visionis tradit, paucula quaedam excerpis, quae impugnes. Et quidem Cartesius inquisiturus, cur sol &luna plerumque majores videantur horiZonti proximi, quam ab eo remoti, Causam ejus non esse petendam ait ex eo , quod modo sub majori, modo sitb minori videantur angulo; quia Astrono mi, suis instrumentis siderum horum magnitudinem dimetientes, utrobiqtie ea sub eodem conspici angulo deprehendunt; adeoque causam ejus in nobis ipsis esse quaerendam , quae alia esse non potest, quam imaginatio majoris distantiae, cum stini horizonti propiora; ubi inter ipsa S oculos nostros diversa objecta occurrentia judicium de distantia melius informare possitnt. At vero corpora sub eodem angulo Visa, quae remotiora imaginamur, eadem caeteris paribus majora

judicari mille experimentis comprobari potest. Ubi

turrim

69쪽

turrim e longinquo Videmus, illa sub minori apparet angulo, quam digitus manus prope Visus, cum inter turrim dc oculum positus Uus conspectum nobis adimit: attamen multo majorem apparere turrim , quam digitum quilibet novit. Ubi casu contingit muscam oculum praeter volare , cum quandoque non attendentibus incidit imataginatio magnae distantiae, judicamus este magnam avem e longinquo praetervolantem; quae alias, cum propinquam imaginamur , non nisi exigua judicatur musca. Hisce dc mille aliis experimentis, omnibus obviis, Cartesius motus concludit, non omnino verum esse opticae veterum axioma, quo magnitudines corporum apparentes visionis angulis statuuntur proportionales. Verum utut haec non nisi evidentissimam contineant veritatem , tuam tamen mentem non potuere illustrare sufficienter, ut eam Videres: quin potius graviter Cartesium errare judicas. Ponamus enim, inquis, latitudinem solis humilis & sublimis sub aequali fere angulo dc

mensi ira colligi, si quis instrumentis utatur, longe tamen alia hujus rei est ratio, quam ipse existimet. Atque IV Cartesii rationem resutaturus, ais, si id contingeret ex phantasia , non semper; dc non omnium oculi simi liter assicerentur. Respondeo , quamdiu omnibus eadem majoris vel minoris distantiae imaginatio adest, idem quoque majoris vel minoris magnitudinis judicium sequi. Verum cum vix magnam aliquam distantiam possimus imaginari, ubi nulla vel pauca Corpora videntur interjecta, hinc plerumque sidera dicta, Cum sublimia sunt , minora apparent, quam cum sunt humilia. LXXIV.. a. . Veram traditurus rationem, dicis id contingere e eo, quod solis lunaeque species in majori

H 3 aeris

70쪽

aeris portione latius se explicent. Sed respondeo, superius quidem similia quoque a te asserta, sed ostensium esse ea omni sundamento destitui, neque veritati esse

consona.

LXX V. Porro Cartesius ejusdem cap. g. 22, eXpli CaturuS cur corpora alba Vel lumino a , in universum omnia illa, quibus inest multum roboris ad movendum visionis sensum, semper paulo majora S propiora appareant, quam si minus virium haberent, statuit cautam, ob quam propiora Videntur, esse ; quod motus, quo pupillli arcendi vehementioris luminis gratia constringi

tur, tam arcte cum altero cohaereat, qui totum oculum

disponit ad subtilitis pervidenda objecta propinqua, eo

rumque distantiam dignoscendam , ut neuter ad effectum deduci queat, quin aliquantulum ex altero admisceatur. Eodem fere modo , quo anteriores duos digitos contrahere nequimus, quin simul tertius paululum cum illis incurvetur. Rationem vero ob quam majora appareant , statuit non tantum in eo consistere, quod judicium magnitudinis ex distantiae aestimatione pendeat, sed etiam in eo quod imagines eorum majores in oculi fundo formentur. Pro cujus CXplicatione notandum ait, extremitates Capillamentorum nervi optici, quamVis minimas, tamen alicujus csse crassitiei, adeo

ut singulae ex illis in una sui parte ab uno objecto , dc in alia ab alio attingi possint: quum autem unico tantummodo singulis vicibus moveri queant ; quoties aliqua, quantumvis exigua, ex illis partibus a corpore aliquo valde lucido impellitur, dum interim aliae non nisi a minus illustribus tanguntur, totum capillamentum ejuSobjecti, quod lucidissimum est, motum seqtsi, Sc solam ejus imaginem ad cerebrum transferre. Ut si sint extre

SEARCH

MENU NAVIGATION