Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

exquisitis suppliciis assiciuntur, ut ceteri eorum eXemplo deterreantur. Spicula etiam& missilia omnia, fontesque Ec aquas veneno inficere i) illicitum, tum quod minimo quo possis aggressoris aut iniuste tibi obsistentis damno vis repellenda, tum quod in insontes, qui intra fines hostiles sunt,

nulla vis licita; quos enim vulneratione Rhellando avertere potes, hos morte assicere vetitum, & quem necare licitum, hunc lento mortis genere & veneni torquere eruciatibus vetitum est: venenatis autem aquis non tantum ii qui arma gerunt occumbunt , sed ii etiam qui a bello abstinent,

quibus parcendum diximus. Licet tamen Ec fontis venas intercipere, & flumen avertere , di aquas sine Veneno corrumpere ut

obsessi ad deditionem cogantur; sine caede enim re sanguine hostis pertinaciam retundere non tantum humanum est sed pene divinum asi 2 Ut olim apud multas Gentes in mors positum fuit O nunc etiam apud nonnullos arbaros popuIoa usurpatur. Vid. Grol. Dc. t. f. Io.

262쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello. 259 f. q. De Hosium captura o de iure inlicaptivos. Quamvis tamen hostium vitae multoties parcendum Natura iubeat, omnes tamen

sine discrimine capi dc detineri possunt i);

ea enim omnia , quae vires hostium imminuere vel ad pacem componendam compellere citius possunt, licita sunt in bello. Ex capturae licitae obieqo dc consilio sequitur nullum aliud ius esse victori in Captos, nisi ut eos vel libera vel coacta re violenta custodia asservet a . Quod olim pud Romanos, ceterasque Gentes in per fectam servitutem capti in bello redigerentur Sc barbarum dc inhumanum fuit: mos istiusmodi exinde ortum duxit, quod captos in bello interficere licitum esse exist marent Veteres, quapropter servi a ser-

1' Nisi aliter inter se bellantes pepi

gerint , ut aliquando inter Europae Gentes facium est. Σὰ Non igitur vi feminas captas scelerata victores comprimant libidine, aut alio pacto nefariam vim inferant, id enim neque ad securitatem pertinet, neque ad defensionem.

263쪽

vando r) apud Romanos dicebantur, quant quidem sententiam supra absurdam dc iniustam ostendimus. Iure igitur meritoque barbarus eiusmodi naturalis Legis abusus , ut captivi ab hominum ordine ad brutorum conditionem quodammodo delicerentur, a nostris moribus eκulare iussus est, quae quidem mansuetudo Zc Religionis Christianae lenitati, re sincerioris sapientiae praeceptis accepta referenda . Itaque apud Europae Gentes captivi, positis armis Zc patecomposita, utrimque ut plurimum restituuntur, vel in victoris transeunt civile Imperium .

Ius tamen in captos victor si velit remittere vel absolute, vel sub conditione captivis potest, dc data ab eis vi flori fides servanda; quamvis enim per vim detineantur, non tamen per vim promittunt, cum

de propria dimissione Paciscuntur. Quippe 12 Insit. Ti. de Iur. Persen. l. I 3. Florentin. in Leg. q. f. a. F. De satu honi.

,, Servi ex eo appellati sunt quod Imperatores captivos vendere, ac per hoc servare nec occidere soleat is,

264쪽

Cap. XIII. De Iure Genti in Bello. 16r victor in captorum libertatem ius perfectum acquirit durante bello , de quo cum eis pacisci ex sententia potest veluti de re pro QPria , atque adeo eiusmodi pactio a ceteris contractibus non dissert, in quibus regulam generalem ut fides servetur tradidimus. Dissert autem promissio victori facta ab ea

quam metu dc vi praedo vel latro eXtor' que , ut a vi vel corpori vel libertati in .serenda abstineat, praedonis enim vis omnis iniusta, victoris autem ius legitimum Rhello partum, cui ut renunciet si exigat ut quid retribuat captivus , iure suo utitur.

Inde liquet cur supra i) docuerimus promissiones metu Ec vi extortas invalidas esse. ει cur firma esse debeant pacta inter Gentes hellantes; nam publica vis 3c metus iustus Plurimum a privata vi & iniusta differt 1 . Licebit etiam victori si velit captivos dimittere pretio, cuius quantitas consensa

fi 2 P. 1. Cap. 9. F. 9. zy Vid. Grol. Lib. 3. Cap. I9. ubi late Hisputat de fide inter hostes, quam quidem, non νiolandiam conlatis, ut siet , undiquotesimoniis ostendit.

265쪽

χ62. Iur. Pub. Univers. P. III. mutuo, ut in emptione venditione diXimus, definitur ab; dummodo nec dolus nec error intersit. Cum libertas cum pretio redem- Ptionis permutetur, pretium debetur statim ac libertate donatus suerit captivus: itaques accepta de pretio fide dimittitur domum captivus, Ac in libertate moritur, debetur pretium, si in hostis potestate secus. Item debetur pretium si eo constituto captivus liber factus se captori obsidem dederit in solutionis securitatem, re interea temporis moriatur , libertatem enim quamvis obses obtinuerat, ob quam redemptionis pretium est debitum . s. s. De lare in res hositis. Quae regulae hostis iura in hostium corpus & libertatem moderantur eaedem eius iura in res hostiles dimetiuntur, quae capi & vastari eatenus possunt, quatenusti J Nisi aliter statutum sit in eo con

Iractu quem vocant Cartello, in quo utrique Bellantes declarant qui in captivitatem ad

Auci possint, O quo facto redimendi , quod quidem factum es inter Gallos O Anglos

bellantes Ig. Iul. 1743.

266쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello. 263

necessitas iuris tui vel tuendi, vel reparandi eκ poscit, dummodo nil admittas ira re odio magis compulsus, quam prudenti ductus

ratione, nam res quamvis hostiles perdere, corrumpere, Vel vastare, quae vastatae aut perditae nec vires hosti adimunt, nec per denti emolumentum aliquod afferunt, insanientis est potius, & prae ira furibundi hominis, quam publicum bellum adversus hostem gerentis; atque adeo direptiones, incendia, devastationes ab hoste in hostis terris admissae ultra iuris tui exsequendi vel

reparandi necessitatem Iure Naturae vetitae. Ceterum si necessitas urgeat re urbes incendere, re fruges Corrumpere , dc diruere tecta , re arces Bc munimenta solo aequare , N. terras hostium populari & vastare licet in bello, non quod urbe capta victor dominium acquirat, ut nonnulli diactitant, quo uti re abuti possit, nec enitri domino res suas perdere licitum esse dixi mus , sed quod necessariae defensionis iuro id omne liceat, sine quo aut illata iniuria

Teparari, aut impendens averti non possit. Res autem hostiles capere in infinitum

licet etiam ultra debiti modum, ut Pecu-

267쪽

164 Iur. Pub. Unisers P. III.

euniarum frugumque penuria minuatur bellum , N. hostium animi fracti ad pacem concilientur . Sed si ultra debiti modum res capiantur Ec acquirantur ad minuendas hostium vires, positis armis restituatur oportet quod supra debitum est: debiti autem nomine hic venit non tantum primarium, unde bellum ortum duxit, sed subnascens

etiam eri belli impensis, α damni ab hoste dati reparatione. Quia autem minimo quo fieri potest alterius detrimento iura sua eXsequi naturalis Lex iubet, urbe capta, a direptione si Ec depraedatione abstinendum , Sc hostes potius cogendi ut victrici militiae necessaria suppeditent, re ad ceteras belli impensas pro rata, dc patrimonii modo contribuant. Si exigitur ultra licitum , quam causa subest debendi in hoste ea consilio, ut eius mi fi 2 Multoties legimus pos praelium, umbisve oppugnationem, direptionem militi concessam, ut dato signo discurreretur, O hosium spolia capientium essent. Vid. Grol. Lib. 3. cap. 6. F. I 8.

268쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello. 16snuAntur vires, cessante periculo restitutioni fit locus, ut supra monuimus.

g. 6. De Praedatoribus O dominio praedae. Quamvis tamen ad quosdam essectus hostis subditi omnes hostibus adnumerentur, non tamen cuique privato hostis subdito praedas agere dc diripere res hostiles licet, sed iis tantum, quibus a summa Potestate bellum gerente mandatum est , ut de Repreoliis diximus; ad Maiestatis enim iura ius belli pertinet, cuius est quantitatem dc modum vis inferendae statuere, N actus bellicos decernere: nullus igitur praedator legitimus nisi expresso aut tacito si) Principis consensu . Itaque cum nemo qui res

hostiles diripit agat iure proprio, sed iure M nomine bellum gerentis, cuius qui acta. id in ecce: si unus vel plures Principis bellum gerentis subditi momentaneam hostis aggressionam repellerε cogantur, O eo fugato

capra diripiant, vel Navis Oneraria aut νectoria in praedatoriam Navem hostilem incidat , O pugna conserta hosilem secundo Marte capiat, tacitus Principis consensua

praesumitur .

269쪽

166 Iur. Pub. Misers P. III.

arma gerunt Zc militant, quasi instrumenta sunt, vel potius operarum locatores publicis impensis conducti, ad summam Potestatem, vel ad Populum cuius bellum est praeda Pertinet, non ad privatos milites, sive bellantis sint subditi , sive exteri & auxiliares ti); nisi secus belli Leges a Principe

r 2 Vix conciliare poteris Leges Romanas circa dominium rerum captarum in bello; alicubi enim res hostiles singularum capientium sunt, alicubi Fisio cedunt. Videntur Romani disinxisse res quae publice ab iis quaeiprivatim capiuntur, O primas Fisco addici, alteras singulis cedere docuisse. Vid. L. I 3. E. Ad Leg. Iul. pecvl. L. S. I. T. L. 7. O s I. I. I. F. De acquir. rer. Gm. Grotius Lib. 3. Cap. 8. f. 6. disinguit praeaam in res immobiles O mobiles, primas Esco addici ait, alteras si miniserio Publico capiuntur item Fisco, si extra ministerium publicum singulorum capientium feri. Grotii

doctrina vera, dummodo addatur quod si quando fit in bello ut privatis praeda acquἶ-ratur id sat tacito aut expresso Principis consensu . Non videtur Grotius censuisse actus hostiles a summa Potesate pendere , nec Pri-νato licitum aliquid eo inconsulto tentare in hostem, saluta enim Lib. 3. Cap. I 8. Privatis omnibus licere Iure Naturae etiam μο

270쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello. 26 dictae sint r), ut vel praeda in milites &socios helli certo modo distribuatur, vel eius dispensandae arbitrium Imperatoribus relictum sit. Quapropter si quis privatus Principe vel Populo invito aliquid ex praeda ab hostibus capta surripiat, peculatus tenetur quasi publicam rem interverterit. Quod autem res captae intra modum debiti re futurae securitatis in captoris do- Principis imperio omnia experiri in hostem, quod falsum esse liquido consat, bellum enim iacius publicus es, qui nonnisi a publica auctoritate dirigitur. Liberi ieitur O iniussi excursus nulli βιnt legitimi in bello , O dimicationes singulares Principe non permittante non licitae.

12 Varias eiusmodi Leges Mide apud

Real. I. c. Cap. a. secf. s. n. a. Pag. 62 I. Huc referendas nonnullarum Europae Gentium mos, ut sua faciant quae capiunt siubditi, qui sine stipendis , suo sumptu, suoque

Periculo navem praedatoriam adornant, OBellum in hostem gerunt, qui si adnuente Oiubente Principe navigent, O mare excurrant Armatori, si eo inconsulto capta belli occasione navigantes adoriantur Corsari dicuntur . Alicubi tamen ii etiam qui privatis sumptibus navem instruunt Partem praedae publico Aebent, aut ei qui ex publieo ius habet.

SEARCH

MENU NAVIGATION