Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

218 Iur. Pub. misers P. III. f. q. An Bellum licitum ob metum crescentis

Potentiae.

Hisce principiis constitutis facile patet iniustum omnino esse bellum ad imminuendam crescentem I Potentiam quae nimis aucta nocere posset; cum enim propriae securitati consulere cuique Populo sit ius perfectum, si quis populus virtute & Ω-Pientia duce, commercio & industria opes auget, & Fortuna comite imperii fines amplificat, atque adeo arma, milites, classem Comparat, munimenta dc arces in finibus extruit, instrumenta bellica congerit, re adversus hostiles impetus se tutum praestat, nemini iniuriam facit, quippe qui ius suum persectum exsequitur; itaque nulla in eum iusta causa Belli esse potest . Nec quod te impune laedere auctis viribus possit, ideo eum aggredi iure potes, ut vires Zc potentiam quam times imminuas; nam quamvis imminens futurae iniuriae periculum adhibita vi etiam praecavere possis, id tamen erum est cum periculum N. impendens est

232쪽

cap. XII. De Iure Belli. 21

N agenti libero extrinsece imputabile. At si rerum ordo naturalis sit, ut quis ad eam auctus sit potentiam ut me impune laedat si velit, laedere tamen velle nullo pacto constet, vis in eum illicita, tum quod nulla lege prohibebatur ne eatenus Cresceret, atque adeo nullius iura perfecta laeserit, tum quod incertum periculum re intrinsece tantum possibile necessitatem vis

adhibendae non parit, quae quidem iustati pia arma praecedat semper oportet ti). At si populus de quo agῖtur consilia agitet ambitiosa , χὶ di nocendi voluntatem manifestis ostenderit indiciis, quae adeo ad eκ-

ternos actus processerit, ut de eius animo morali certitudine constet, iam periculum futurae iniuriae Imminet, N. in eius causam

i 2 Nam si ex eo quod alienam vim pati possm ad vim inferendam ius habeo,

nsn video cur non liceat in naturali satu hominem occidere, aut mutila e saltem ob id quod ei Natura membra tribuerit Frmiora , O animi, O corporis viribus ceteris praeseι. 12 Grol. Lab. 2. Cap. 22. f. s. cap. I.

233쪽

a 3o Iur. Pub. Univers. P. III.

moralem, si nulla mitior via supersit, vis licita, qua populus cogendus non ut facultatem nocendi , sed ut consilium ponat, dc de noxa caveat futura: quod quidem di supra si monuimus cum de iure in minas N insidias ageremus, Zc cum de aequilibrio potentiae inter Gentes diXimus. s. s. An Bellum utrimque iustum esse possis. Cum iniuria aut illata aut certo inserenda una sit iusta belli causa , manifeste liquet alterutrum heliantem iniuria agere , N. bellum utrimque per se iustum esse non poste, idem enim simul esse N. non esse per rei naturam non potest , atque adeo facultas moralis ad contraria, nempe ad agendum N impediendum non datur, ita ut si quis iuste inserat bellum, alter iniuste resistat dc vice versa. Attamen fieri potest ut neuter bellan. tium iniustus sit, si nempe uterque bona fide agat N. opinione iuris sui. Cum enim quisque debeat in naturali statu de iure dc iniuria ex interiori animi iudicio statuere

234쪽

Cap. XII. De Iure Bessi. 23rcum subobscura multoties sit veritas, aut in ambiguo sit 8c delitescat, uterque potest altertim contradictionis Partem tamquam veram assumere, di alteruter errore laborare in vincibili. Fieri igitur potest ut pars aggrediens se necessitate coactam ad vim inferendam putet, altera vero se iniuria lacessitam hona fide arbitretur, di illatam vim vi repellat, atque adeo bellum eX alterutra parte iniustum sit, & tamen hel lantes iuste agant saltem eXterne , cum in naturali statu , ut innuebam, cuiusque iudicio permissum sit de iure & iniuria sententiam ferre, propriaeque potius, quam alienae conscientiae sequi dictamina . Exinde fit ut utrimque bellum eXterne iustum praesumendum, N. utriusque bellantis eadem sint in bello iura , quod quidem non ab iure Gentium voluntario , ut nonnulli

dictitant i , sed a naturali ortum ducit, quo cautum est, ut Gentes inter se liberae snt . atque adeo de causa belli, eiusque i2 Grol. Lib. 3. Cap. q. f. a. O GP. Io f. s. n. I. Lιb. 2. CV. 9, t. 4.

235쪽

Σ32 Iur. Pub. Univers. P. III. iustitia liberum iudicium ferant nemine contradicente, & si culpam aut dolum admiserint unum habeant cognitorem Deum eorum iniustitiam quamvis eXterne impunem etiam post cineres Vindicaturum . Licet tamen eXterne saltem utriusque

bellantis arma legitima habenda sint, ceterae tamen Gentes, si bello se immisceant, proprium sequantur iudicium oportet, eique suppetias ferant, cuius pia & iusta esse

arma arbitrantur, contra enim interius animi

iudicium nulla actio licita esse potest. g. 6. De Foederibus bellicis. Fxinde Foedera bellica derivantur, quae vel amicitiae re benevolentiae causa , vel ad mutuam ineuntur tutelam, & quibus vel subsidia Sc auxilia praestantur in continenti belli.

gerantium alterutri, vel in futurum utrim. que promittuntur, ut vel facta vindicetur iniuria, vel impendens praecaveatur. Itaque

Foederati Populi in bellicam quasi societa. tem coivisse intelliguntur, eorumque iura re Obligationes ex iis regulis quas supra circa Foedera in genere dc societatem tradidimus, atque en utriusque consensu facile deducuntur.

236쪽

Cap. XII. De Iure Belli. 233s. 7. De tacita conditione quae Foederibus bellicis apposita semper intelligitur. Quaesitum tamen illud est an societatis hellicae, in qua socii convenerunt de mutuis praestandis auxiliis ad quodvis bellum, ea sit vis, ut fides servari debeat etiamsi belli causa evidenter iniusta . Sunt qui si

servandam docent eo dum argumento, quo supra docuimus eXterne saltem utrimque hellum iustum iudicandum, quod quidem verum est donec quis se hello non immisceat, Foederati autem non tantum pro alio

bellum suscipiunt, sed simul sumpti hostem

ipsum seu personam belligerantem repraesentant quodammodo , atque adeo si uni ex Foederatis hellum quodvis nullo causae discrimine suscipere illicitum, nec omnibus smul sumptis id licere dicendum est . Cum igitur nemo promittere possit ultra facultatem moralem, re societas ad iniustum hellum illicita iure Naturae sit, se- IJ Cocceius Iun. ad Grol. lib. 2. CAEP. IS. g. 13. cap. 2 s. f. 4. O 9. O Lilsert. 12. s. - .

237쪽

2 34 Iur. Pub. Univers. P. III.

quitur appositam intelligi in quovis Foe. dere conditionem de fide tantum servanda in bello iusto , nullo enim alio pacto fidem quis valide obligare poterat Ne tamen Foedera omnia bellica sub specie iniustae causae frustiatoria & irrita Omnino sint, a promissa societate atque adeo ab. auxilis praestandis recedere nefas, nisi bellum , in cuius societatem vi foederis quis vocatur, evidenter iniustum sit: in causa autem dubia bellantis iudicio foederato standum esse arbitror, N promissa subsidia praestanda ; nam quamvis Iure Naturae vetitum sit id agere quod dubites aequum sitan iniquum, attamen si ad agendum morali adigeris necessitate , in legum collisione qua vel hostem vel foederatum laedere dubitas foederato parcendum puto, qui de iustitia causae recte iudicasse praesumitur donec contrarium evidenter appareat. Ni igitur possis te medium interponere N. dinsidentes Populos conciliare sancte fidem datam servabis.

f. 8. De his qui in Bello medii funt ,

O de Neutralitate.

Nemo tamen quia liber foedera bellica

238쪽

Cap. XII. De Iure Belli. 23 sinire cogitur, quamvis enim indigentibus opem ferre LeX iubeat, in collisione sibi potius consulendum esse IJ quam alteridiXimus, atque adeo nemo ut bello se immisceat cogendus sine naturalis libertatis laesione.

Qui igitur Populi a bello abstinent

Matri vocantur eorumque Territorium vel Pacatum vel neutrum dicitur . Quia ramen

12 Egregie Seneca De Benef. Lib. 2.

CaP. I s. Succurram perituro, sed ut ipse non peream . Sallust. in Hisor. Fragment. Lib. q. Cap. I. Omnes qu secundis rebus suis ad belli societatem orantur confiderare debent liceatne tum pacem agere, dein quod quaeritur satisne pium , tutum , gloriosum an indecorum sit . Exinde patet quid sentiendum sit de iis Populis, quibus in more positum ut militarem operam praesent petenti mercede conducii sine ullo causae bellandi respectu, ibique fas esse ducunt, ubi pIurima merces . Nescio equidem an avaritia vel fame comptis rem miserandam O improbam apgrediantur , qui ut victum vel aurum habeant se auctorant neci, O hosi se obiiciunt occidendos alieno.

239쪽

2 36 Iur. Pub. misers P. III. ab eo statu recedere , & si publicae utilitati,

aut aequitati consentaneum sit in alterutrius partem moveri cuique licitum, saepissime fit ut qui bellum gerunt cum finitimis praecipue populis foedus ineant Neutralitatis, in quo praeter generalem Neutralitatis proinmissionem speciales etiam constituuntur Leges quae sancte utrimque servandae . Neutralitas autem in genere in eo potissi inum sita est, ne quid neuter Populus faciat, quo alteruter validior fiat in bello, aut alterutrius motus impediantur, qui immediate ad bellum referuntur, nec uni neget quod alteri permittit. f. 9. Consectaria . T. Neutralitas igitur sive generalis, sive Particularis per pactum inita non impedit quominus bellum gerentibus ossicia humanitatis omnia Neuter Populus praestet, dummodo se utrique aequum praebeat, nec Blterum alteri praeserat tr), nisi forte ossicias i 2 Quaeropter I Portus in territorio Neutro sit mi impediit ut utri ue bellantibus tiber concedatur de accessus O rcceptus a

240쪽

Cap. XII. de Iure Belli. an

erga se ipsum cum officiis erga alterum collidantur . Itaque si uni frumentum quo non indiget aequo pretio vendiderit, quod superest, N. usui publico necesiarium est, alteri vendere non tenetur. a. Quia tamen officia humanitatis imis perfecte debita sunt, per vim a bellantibus non eκigenda , Prasertim ea , quae in pacati Populi perniciem verterentur, ut ecce transitus militum per territorium, vel sugatieXercitus receptus.

3. Poterit tamen milites inermes, quam. vis transfugae sint, veluti peregrinos recipere , iisque asylum praebere, nec Legem Neutralitatis, aut ius pacis amisisse dicetur nisi speciali pacto id vetitum fuerit. q. Et quia neutrius partis esse debet Sea hello omnino abstinere neutri etiam suppeditabit quae directe ad bellum referuntur; dummodo aeque utrisque loci Princeps sa-νeat : atque adeo νIm intusam intulisse Iamrtensibus Midetur Matthews Anglus Classi Anglicae in Mediterraneo Praefectus , qui passus non est ut Hispani hostes in Ianuae portu tuti essent. Vid. MD. ann. III 3. II. DI.

SEARCH

MENU NAVIGATION