Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a48 Iur. Pub. Univers. P. III. iustitiae fines progrediaturi Facilius quidem est quid non liceat in res N personas hostiles, quam quid liceat statuere. Si enim huc revocentur quae supra diximus de sui defensione in naturali statu, N populis per

vim certantibus concinna methodo aptentur

praescriptae Regulae, quae necessariam Ecinculpatam tutelam moderantur, vix aliquid

supererit , quod hic loci addendum sit: attamen quia bellum publicum a privato habita ratione illud gerentium plurimum dissert, de eo quod licet in bello haec sint

principia generalia . r. Cum ius belli ad iura necessitatis referatur, nec vis adhibenda, atque adeo belligerendi causa iusta alia esse possit, quam aut illata iniuria, aut impendentis iniuriae periculum inevitabile, quam aut reparare, aut evitare nisi vi adhibita possis, sequitur eatenus vim licitam in hostem esse, quatenus vel ad illatam vindicandam iniuriam. vel ad impendentem praecavendam est ne

eessaria .

II. Et quia inter Gentes nullus est superior, nullus est etiam qui bellum gerenti modum vis adhibendae praescribere legitime

252쪽

C ap. XIII. De Iure Gent. in Bello. 249

possit; atque adeo violenta media, quae ad finem belli consequendum nece staria sunt, hellum gerentis iudicio, optioni, N. Conscien tiae sunt necessario relinquenda. Itaque deis fensionis offensionisque excessiis quamvis interno Naturae iure illicitus, tamen eXterne

saltem iustus haberi debet, non quod id iure voluntario Gentium sit constitutum si , sed quod quae Leκ naturalis homini libero ius dat alienam iniuriam aut etiam iniuriae

12 Ea fuit Dpothesiis Grotii Lib. 3.

Car. q. g. q. uti multoties notarimus; vir enim ceteroquin clarissimus O eruditissimus privatae Iustitiae regulas prae oculis habens, nec eas aptari Gentibus inter se in plerisque νitae conditionibus internoscens, ad mutuum populorum consensum provocavrt, qui tamen nec recta innititur ratione , nec ab ipsa Generis humani historia ullo pacto deducitur. Una est quidem Lex naturalis, quae tam privatam , quam publicam moderatur iustitiam, citamen mutata obiecit O subiecti stubsantia commutatur vicium, eademque Lex, quae virendi regulam generalem Praescripsit, eademo exceptionem iubet, quod quidem cum de iure Nec talis agebamus monuimus; O bellum enim ad iura Necessitatis refertur.

253쪽

aso Iur. Pub. Univers. P. III. periculum vi adhibita propulsandi, eadem eius iudicio permittat oportet de desensionis offensionisve quantitate statuere. III. Quidquid tamen detrimenti utrimisque affertur in bello ultra defensionis necessitatem illicitum, una enim necessitas

vim hostilem iustificat. His positis facile est quid non liceat in hostem in generalibus belli causis indicare. g. 2. De iure in Hosis subditos. Cum nulla vis licita nisi ob defensionis necessitatem, si qui fuerint inter hostis sub.

ditos , qui tibi iniuriam vindicanti aut per. sequenti ius tuum obsistere aut nequeant aut nolint, in eos vis omnis illicita , quia non necessaria i). Itaque senes, seminas,

i 2 Et feminis quidem , O senibus, O

infantibus bellando creatur periculum, extra mentem tamen O propositum bellantis , qui nullo alio pacto ius suum exsequi potes, iatque adeo imminens innoxiae turbae periculum anfortunis potius quam hosti imputandum. tire tamen Gentium voluntario satutum sisee

serit Grotius Lib. 3. c. v. q. f 9. O seqq. ut liceat in bello O seminas O pueros , O

254쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello . a si insantes, supplices, captos, deditos necare& atroκ & inhumanum; alteri enim aeta. tis vel seXus causa non possunt, alteri vero qui positis armis in tuam veniunt potestatem , N. misericordiam deprecantur, obsistere amplius nolle manifeste declarant: ergo ubi nulla defensionis necessitas ibi nec ius ullum in alienam vitam esse potest, quod nemini competit nisi in Legum collisione , . N iure necessitatis. Obiiciunt tamen nonnulli, quod quem. admodum licet in bello eos, qui actu arma gerunt, tibique iura tua vindicanti iniustam vim inserunt, interficere, eodem pacto eosdem necare licitum postquam armata vi eo redegeris ut arma ponant inviti, Sc captivi in tuam veniant potestatem . At falsum est fenes, O captos etiam, O obsides, O deditos Occidere , quam quidem laedendi licentiam non aliunde quam ab exemplis Populorum

deducit. Non quid fecerint Gentes, sed quid facere debuissent quaerunt Philosophi, O

pauca saevitiae, crudelitatis , O atrocitatis exempla pro Naturae legibus venditara

sullum o ridiculum est.

255쪽

χs1 Iur. Pub. Univers. P. III. necare fas esse in bello eos quorum vis mitiori via reprimi, & propulsari possit, ergo' falsum etiam captos necare iure Naturae Permissum, quibus nocendi resistendique facultatem captivitate tantum adimi potuisse Constat, atque adeo internecionem non fuisse necessariam, quam unam licitam esse diximus .

Quapropter simulac capti inermes intuBm venerunt potestatem, iam in eos ius . belli cessat, quod a defensionis necessitate ortum ducit. Nec poenae nomine captos licite interficies, quod nempe hostes fuerint , tibique damnum dederint; nam cum utrimque hellum iustum censeri debeat, qui tibi vel vim inserunt, vel vim a te illatam Propulsant, nec crimen , nec iniuriam admittunt , ob quam eos poenae Sc no Xae dedas. Finis autem belli non est hostium omnium interfectio, sed expletio iuris tui: eius explendi necessitate resistentes occidis, non repugnantes necare dc barbarum , dciniustum .

Quod si eaptivi e custodia victoris

evRdere conentur, aut aliquid hostile contra eum moliantur, quin morte eos assicere,

256쪽

cap. XIII. De Iure Gent. in Bello . 1s 3

si nulla alia eos continendi supersit via , licitum sit non dubito, non quod hostes fuerint, sed quod hostes sint adhuc, contra quos ius inculpatae tutelae quodammodo reviviscit simulac captivi hostilem animum N ad nocendum paratum indubiis citanderint indiciis. Ut igitur captivorum tumultus, & seditiones vitentur , di ne victor eorum fatigetur custodia si ad eum numerum eXcreverint, qui non sine trepidatione remetu custodiri, & facile victoris imperium detrectare possint, ne atroX eos necandi necessitas locum habeat , mos quidem impense laudandus inter Europae Gentes invaluit , ut captivi dimittantur sub conditione ne durante bello militare servitium praestent: fidem autem a captivis datam , ubi ad suos reversi fuerint sandis servandam esse non ambigitur I in eodem Pacto, quo in genere servanda dicimus ea omnia, quae , hostis hosti in bello promittit, ut inhadocebimus.

257쪽

Sunt etiam qui deditos interficere fas esse docent si praecipue nimio partium studio pertinaces fuerint in resistendo, aut sine conditione ulla in deditionem sint recepti,

quod quidem alienum esse a veritate nemo non videt; nam primum utrum pertinaciores fuerint in repugnando N. diutius restiterint quam par erat dissicile est iudicare ;quia autem constanter pugnaVerint poenam non merentur, tum quod in naturali statu Poenam proprie dictam non esse pluries monuimus, tum quod apud omnes Gentes

partes sibi a Natura assignatas, aut honesta ratione electas acriter tueri laude potiusquam supplicio dignum habitum est. Huc accedit quod cum hominem necBre non liceat nisi per legum collisionem & iure necessitatis, deditos interficiendi ius nullum , in quos per ipsum deditionis actum defensionis necessitas cessat, atque adeo ius belli. Secundo eX eo quod sine conditionibus se victori permiserint, dc armis positis ad Imperatorum fidem confugerint non sequitur in propriam necem consensisse. Quin potius videntur qui hosti dant marius victas

258쪽

Cap. XIII. De Iure Genti in Bello. 2ssde vita servanda pacisci, & in id consen-ssse victorem patet, qui vim suspendit, ut

eos in potestatem accipiat: qui autem te deprecantur ne facto impetu oppugnentur, dic ad tuam confugiunt fidem ne interficiantur, eos in fidem receptos, inermes , supplices , non amplius reparationi iuris tui obsistentes, necari a te licite posse, N. absurdum est, & inhumanum .

Uno verbo quamvis bellum gerentis subditi omnes in hostium numero sint, ad eos tantum ius interficiendi porrigitur, qui te actu armata vi aggrediuntur, aut iuris tui reparationi resistunt. Ceteris omnibus parcendum esse ex supra positis principiis manifeste liquet. Hostem igitur pugnantem

necessitas perimat non VoluntBs . ceteros insontes, qui arma non gerunt, qui a repugnando abstinent misericordiam merentur,

si quando cum sontibus armatis occidant infortunio potius , quam hostis iuri aut voluntati tribuendum est.

f. 3. Quibus armis uti liceat iam sem, tibi de veneno , O percussore. Si summum Naturae ius spectes, quem licite occidere potes, hunc gladio an ve-

259쪽

as6 Iur. Pub. Univers. P. III.

neno interimas nihil interesse videtur; attamen quod admiratione dignum censeo , si non apud omnes, saltem apud moratiores Gentes exsecrabile facinus habitum est aut veneno, aut armis veneno infectis uti con- tra hostem, de quos postes arce inclusos, actis subterraneis cuniculis, ignis ope quasi

terrae motu eXcitato uno impetu obruere, hos venenatis aquis e medio tollere infame Ac inhumanum a

Unde nam paradoXum istiusmodi, &haec perpetua cum communi hominum opinione Naturalis Legis dissensio p Id mecum sedulo consideranti visum est nostri Iuris Consultos in hunc incidisse dissicilem nodum , quod non bene originem iuris interficiendi hostem detexerint LI); non enim quod hostis quis sit, aut quod bellum publicum quis gerat, ideo eum quocumque pacto interficere licet, sed quod vel actute aggrediatur, vel tibi ius tuum reparanti actu resistat, necare potes Per modum ne cessitatis

12 Vid. Henr. Cocc. Disput. De armis illidit. Grol. Lib. 3. Cv. q. f. 15.

260쪽

Cap. XIII. De Iure Gent. in Bello. as

cessitatis inculpatae tutelae omni vinis dictae cupidine N. irarum acerbitate seposita. Quin si ad normam naturalis Legis agere hostis in hostem velit, dolebit quodammodo se eo redactum necessitate ut internecione vim illatam vel certo inserendam re- Pellere cogBtur. Non eo quidem consilio , non eo animo bellum gerere dicuntur qui eXtra conflictationem, eκtra pugnam non hostem actu repugnantem aut aggredientem , sed Imperatorem vel Regem adversum quiescentem dc imprudentem veneno aut percussore interficiunt, di Regum vel Ducum licitantur capita: eos igitur voluntas non necessitas necat, nec tam atrox consilium

suscipitur sine odio & vindicta , a quibus temperandum etiam in bello diκimus. Hinc Iure Gontium huiuscemodi infames insidiae etitae, atque adeo qui eas moliuntur Nexsecrabiles habiti sunt i), dc deprehensi Tom. III. R 12 Cic. de Off. Lib. a. Cap. 12. LiT. Lib. 42. Cap. I 8. Lucan. De bell. Gildon. νers. 273

SEARCH

MENU NAVIGATION