De exsudato tuberculoso : dissertatio inauguralis anatomico-pathologica ... in Alma Litterarum Universitate Friderica Guilelma ut summi in medicina et chirurgia honores rite sibi concedantur die XIX. M. Septembris a. MDCCCXLIV

발행: 1845년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

AVUNCULO DILECTISSIMO

3쪽

H A SAE ESTUDIORUM PIO MITIAS

AUCTOR.

4쪽

PROOEMIUM.

il certe magis oblectat, majoremque lier totam inedicinam lucem istundit atque utilitatem praebet, i iam accurata Orporis iumani contemplatio variarumque ejus mutationum observatio et indagatio. Ita enim ad cognitionem persectissimi operis a divina arte constructi nos evehunt nobisque diligenter hac re occupatis tam egregiam asserunt Voluptatem, ut ad totam vitam in tam pulchris tamque ingenuis studiis consumendam quasi alliciamur. Et equidem in scribendo hoc libello mo tantam ex rebus raptatis oblectation in ac voluptatem cepisse ingenuo sateor, ut hoc nonnullam mihi praebeat quasi consolationem, quod libellum scribere more coactus fuerim. Bene enim scio, medicinae tironem, dissertationem inauguralein scribentem, ipsum quidem haud quidquam praestare posse ad artem et doctrinam medicam aut ampli

sicandam, aut promovendam. Quare etiam libellus hic e meus certe non dignus habebitur, qui a viris rei medicae peritissimis evolvatur et legatur. Imo in immensa aliorum operum multitudine, quae apta sunt ad homines erudiendos et ad litteras amplificandas, opusculum hocce meum, quod ullum com -

5쪽

modum ibi vindicare nullo modo potest, praemature disparebit, a quoque neglectum. Sed si sorte huic illive libellus

meus fortuito offeratur, magnopere cupio, ut aliquam ex eo capiat voluptatem et praecipue auctorem haud invito animo Dum composuisse ani in advertat et intelligat. Attamen quaecunque os opusculi hujus sors ac satum, nihil est, quod malim, quam ut hocce libello nonnunquam X- itetur nomen meum meique memoria apud Vos omnes, quibus curae est fortuna mea et salus, nec minus apud Vos, amici carissiani, quorum dulcissima familiaritate usus sum et hucusque me uti laetor. Simul autem eum mei memoria laeta etiam temporis illius jucundissimi ac felicissimi, Bonnae peracti, recordatio provocetur semper apud Uos, qui una id transegimus; et omnino singularum juventutis jucunditatum, quibus, amicitiae vinculis conjuncti, parisque studii fortunaeque sodales, laeto serioque animo una fructi sumus, reminiscentia non e anescat nimis brevi, sed continuo ad senectutem usque inter nos conservetur.

6쪽

DE EX SUDATO TUBERCULOSO .

Inter frequentissimos generique humano infaustissimos quosque morbos, qui haud superandis artem medicam afficiunt difficultatibus omnesque ejus contentiones quasi ludificantur,

quorum vis ac natura nondum est Satis perspicua, tub rcu

losis dirum obtinet principatum, quem insatiabili erudelitate ac saevitia in hominibus exercet. Nam si verum est, id quod ab auctoribus fide dignissimis afficinatur, quintam universi generis humani partem hoc uno morbo perire, sane magno justoque dolore consteri obemus, hunc esse hominum cruciatum, quo terribilior existat nullus. Effrenato su- rore haec postis ac pernicies jam post hominum memoriam

per genus humanum grassatur et inexorabili severitate expo

scit victimas sine discrimine; nulli parcit aetati, nulli sexui, nulli ordini interdum totas exstinguit familias, in quibus mortiferum morbi istius semen dira profecto hereditas a parentibus per successionem liberis traditur; ad augendas suas formidines atrox hic morbus praecipue invadit utriusque sexus juventutem eamque in ipso aetatis ore speique asti-

7쪽

gi crudeliter abripit Quit multa morbus iste inauditis

genus humanum siligit calamitatibus atque aerumniS. Quae quum ita se habeant, merito quisque interrogabit, num nullum existat auxilium contra formidolosum morbi istius impetum, neque ullum remedium, quo possit sanari perieulumque imminens propulsari y Vol ingens est numerus remedio rum et Sanandi methodorum, quae contra tuberculOSin etiam atque etiam a medicis commendantur mirabilia narrantur de curationibus, quae adhibitis his arcanis sauste feliciterque exenerint gloriantur medici cert s firmisque indicationibus, tan-quani Si veram morbi naturam perspexerint specificorum abundantiam praedicant; quisque accuratissime Scire Se contendit, quomodo morbus iste possit prohiberi, qualis diaeta, qualis vivendi ratio, qualis coeli natura his aegrotis maxime conveniat. Utinam haec omnia consilia vera fidaque essent lutinam nos ea adhibentes tam perfide non desererent At integra experientia, impudentibus his scientiae venditationibus mendaci veritatis fideique specie detracta, vanam ac sallacem

eorum inanitatem praemature detegit veramque rei naturam nimis perspicue Stendit. Quotiescunque igitur sive verbis sive seriptis radicitus

sanatae tuberculoSi casus Commemoratos et remedia sanandique methodos, quae radicalem morbi istius curationem eri polliceantur, praedicata inventinus, toties jain ab initio de veritate hujusmodi relationum omni jure dubitare debemus. Nam astpissime partim aliorum morborum chronicorum fauste sanatorum X empla, ut ronebitidi chronicae bronchoruni dilatationis, in pyemati S aliorum, a medicis, Sive errore, sive ostentatione ductis, tuberculosi Sanatae Specimina narrantur; partim autem frequentes, quae in hoc morbo saepe paullatim

8쪽

et cum intervallis progrediente observantur, remissiones, quibus longe melior in tempus quoddam efficitur segroti conditio, persectae jam sanationes et habentur et praedicantur. Quare tum demum credere nobis licet talibus narrationibus, si indubitatis actis atque argumentis manifestis et diagnosin recte positam fuisse et adhibitis remediis nunc quodque morbi prioris vestigium radicitus deletum esse nobis persuasum est.

Quamvis qui deni infitiari nullo modo possimus, rarissimis aliquot casibus infaustissimam hujus morbi prognosin certis quibusdam symptomatibus converti posse in longe meliorem;

quam vi adeo verum sit, tuberculos in nonnunquam in decursu sponte sua subsistere et tendere ad sanationem, tamen ne faustissimis quidem auspiciis, ut magna speremus, induci nos oportet. Nam in omnibus illis spontaneae anationis exemplis adhuc observatis, morbus nonnisi erat incipiens, nec malun

jam ita multum progressum; et, quod bene notandum, haec sanatio semper prodibat e conditionibus sine dubio propriis nobisque plane obscuris, neque unquam essecta est rebus quibusdam apertis et arte sorSitan provocandis, minimeque ex medicaminibus quibusdani adhibitis. Itaque radicalis tuberculosis sanatio, arte nostra efficienda, proh dolor adhuc est pium desideri uni et exceptis illis perpaucis, quorum mi Seretur natura bene ola medicatri X, quotquot morbus iste gravissimus corripuit, ad unum omnes X inde moriuntur, inexorabili huic

tyranno Serius citi Succumbenses.

Ex hisce jam patet, quam imbecilla in hoc morbo adhuc

sint undamenta pathologica autorum dum ni in principalis morbi causa ac natura plane neglig tur, nec causae tu legitima inter se connexione traduntur, aliter fieri non potest,

quin et illegitima indicantia atque indicationes inde oriantur,

9쪽

et te, neglecto primario morbi sente, solum ex collectione Symplomatum tota nostra hujugeo morbi pathologia hactenus

eonsistat et cura igitur instituatur non rationalis, sed mere empiri P a Sane eum maximo segrotorum detriment ac morte certissima juxta hasce regulas artis.

Quae quum ita sint, proseeto nihil in medicina tanti

momenti tamque necessarium est, quam accuratissimum hujus morbi studium, ut tandem aliquando cognoscamus veram ejus naturam atque indolem ejusdem origines atque primordia, morbi scas ejus causas et proximas et remotas, ut perSpiciamus, quid sit id, quod in hoc morbo primum ad generationem au Sae proximae conserat, vel etiam ipsam corporis aliquam partem ad recipiendam hanc causam disponat tamque vehementer agat, ut hae et illae corporis actiones et organorum unctiones gravius laedantur, ut symptomata lethalia et tristissimus corporis interitus producantur. Quarum rerum, quum complura menti ac rationi nostrae adhuc sint abscondita, hic patet campus Sane dignissimus, in quo viri rei modicae peritissimi omni industria versentur, ut, quae in hoc morbo adhuc sint obscura atque tenebris involuta, integris accuratisque observationibus illustrent et ita vastas has pathologiae lacunas expleant.

Quod si contigerit, et fore ut contingat, haud dubitandum

est, etiam arte nostra efficer poterimus, ut infaustissimum illum morbum praecaveamus atque Vertamus prosperoque eventu sanemus, et ita miseros illos innumerabiles, qui nunc omnis auxilii expertes pereunt, maxima certe ex parte On

Hujusce autem voti compote siemus nunquam, si iit plurimum a tenus fieri solet, medici Vulgarem viam ingressi, praemissa aut illa aut perverSa morbi theoria, et primitivae

10쪽

ejus ausae morbi scae ratione habita plane nulla, statim tendunt ad therapiam, medicamenta eligunt ex omnibus materiae medicae lassibus, multimodis inter se mixta, tot specifica,

tot tineturas, tot balsama atque olea, a magnis viris mim Opere commendata, quae quidem saepe jam profecisse autorum observationes testentur. Alii autem medicorum, aliorum theorias, sanandique methodos et medicamina superbe contemnentes et vana novi aliquid inveniendi spe excitati, novas sormant indicationes, saepissime pravas, ad has autem efficiendas atque absolvendas commendant medicamenta, quae certe nisi ex occulta quadain qualitato p rationem et effectum suum exercere nequeunt. Periclitati igitur hoc modo, an orto hoc

vel illud aliquid proficiat, nimis adite semet ipsos saliunt domedicaminum suorum essectu; Ventum, quem quaeSi Verunt, omnibus numeris et partibus absoluti in expletumque esse contendunt; nunc gloriantur, nunc triumphant, nunc verbis ac

litteris curationes suas seque ipsos laudibus esserunt; at quod summe dolendum, nihil hac re officiunt, nisi eo majorem

omnium rerum verique nexus causalis confusionem. Quam

agendi rationem, quis est, qui probet Eamque hodierna artis nostrae conditione indignissimam esse, quis est, qui negetῖOmittentos igitur haec experimenta therapeutica etiam in illius de quo hic agitur, morbi studio, incipiamus potius ab ejus

pathologia, ita ut ante omnia acutissime indagemus et quasi Odoremur, qua in re consistat et quae et qualis sit vera tuberculosis natura atque indoles tum etiam longe melior theoria, atque indicationibus desumtis ex causis vere internis, postmodum utilior tura institui poterit. Quum auten omnis palliologiae firmissi inuin undamentum sit anatomia, is praecipue, quae nominatur pathologica do-

SEARCH

MENU NAVIGATION