Excursus criticus in P. Papinii Statii Silvas [microform]

발행: 1885년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

, Nec tamen hi locus mendo vacat. Recte enim Hein-sius in voce alio offendit, quae et sententiarum tenori omnino adversatur neque habet, cui bene opponatur os IV 4 9 et 6. Heinsius igitur coniecit illo', quod a Baehrensio in textum est admissum. Attamen hac ratione importuna nascitur ambiguitas, utrum istud illo ad rura Tyrrhena saltusque Tagetis', quae petens Crispinus v. 1 inducitur, an ad ea, quae V. 30 Seqq. proseruntur, spectet. Accedit quod, quocunque hoc adverbium reserendum censemus, maius intervallum intercedit, quam quod istud illo possit amplecti. Harhlando autem placuit adeo', quod re vera passim apud poetas aeque ac particula graeca r vim addit vocabulis, quibus est adiectum. quidem illud, alio 'ex ablativo animo' aio depravatum esse Suspicor, quem sententiarum conexus et imprimis ea, quae sequuntur, nec deside passu Ire paras quodam modo desiderant. Dicendi enim genus iter moliri de homine iamiam proficiscente fere adhibetur, ut heb. VIAM; G95 XI 270; Verg. Aen. V 475 alii docent, cum loco nostro de profecturo potius ac consilium rationemque itineris animo volvente sit sermo. Sic etiam Veli Patero Π 4 dixit, bellum in animo moliri'; s. Silv. IV 6 46: ingentes animo versare colossos et innumera alia exempla.

2, 125.

, Ergo age nam magno ducis indulgentia pulsat Certaque dat votis hilaris vestigia fraten

Surge, animo et sortes astrorum concipe curas.'

Libri Sang. apogr. v. 125 exhibet magno', cod. Paris. autem magni', quam scripturam Baehrensius Domitio Vindicat. De d. r. vero memoria editores dissentiunt, nam alteri alteram ei sormam tribuunt. Ulut res se habet, emendatio magni non solum simplicissima est, sed etiam, ut ducem istum esse Domitianum intellegamus, necessaria;

62쪽

, magnus denique sollemnis epitheti imperatoris vico apud

Statium langitur, id quod docent Silv. UI 1, 62 III 3, 183;

II 5, 27; V 1, 164. Inde sequitur, ut Baehrensi comiectura magnum vel per se ipsa sit repudianda praete quam quod artissime cum altera coniectura praestat', qua Baehrensius traditum pulsat frustra temptarit, cohaeret. Nihilominus in codd. memoria pulsat non acquiescemus; immo Harhlando assentiemur, qui verbum pulsare, quod vim et violentiam denotet, propellendi significationem induere aut cum indulgentia iungi posse recte negat. Exemplis ab ipso allatis, quibus pulsandi verbum a loci nostri sententia prorsus abhorrere docemur,

adicere liceat mihi haec: VI, 69 et 5, 78 V 1, 22; heb. VI 228 Vm 618 XII 50 Achili. II 31.

Marhlandus vero ipse primum posuit' restituendum proposuit perperam: nam indulgentiae omnino nihil est cum postulandi munere. Idem vir doctus praeterea coniecit, pergit'. Quo verbo sine dubio sententiae egregie consulitur, quia constantia et perseverantia praecipue in indulgentiae laudem cadunt, id quod non solum ratione evincitur, sed etiam Statii ipsius locis duobus I 2, 174:, Huno et bis senos si indulgentia pergat Ρraesidis Ausonii cernes attollere asces; '

, At tu, si longi cursum dabit Atropos aevi Detque precori Latiique ducis si numina pergent, Forsitan Ausonias ibis frenare cohortes.'Verumtamen verbi pergit litterae iusto longius a codd. vestigiis recedunt. Itaque equidem perstat reponi iusserim. CL Ovid. ex Pont. Ι 4 44:, Ille domum redit nos his moriemur in arvis, Ρerstiterit laesi si gravis ira dei; 'ibid. IV 6, 7: Ρerstat enim Fortuna tenax; Verg. Aen. 812: Nunc quoque mens eadem perstat mihi. Lucan.

210 Ovid. ex Ponto IV 9, 2: Ille vetus solito perstat in ore pudor; Trist. Ι 1, 20 Metam. XV 177; Heroid. XVII 206.

63쪽

53 V 2, 145.

V. t 4 , Hic suetus dare iura parens, hoc espite turmas, Assari uit a)e speculas castellaque longe

Aspidis 3 ille dedit inxitque hae moenia Ossa.' v. 145 codd. uitae sive ut tu exhibent, in edd. autem vulgo nitidas invenitur praeter ed. arm. quae, vides praebet, unde N. Reinsius finxit: viden has speculas ' Marklandus vero speculis epitheton aliquod aptum deberi ratus, vigiles scribendum proposuit a Queckio aliisque probatus. Baehrensius contra protulit, uicis' sane haud ita male, sed vereor, ne hoc remedium non Verum sit, cum speculae castellaque in montibus collibusve potius, ut res seri, poni soleant. Equidem sine ulla sere mutatione restituo Iate , quod adverbium et alteri synonymo suo longe in fine versus collocato egregie respondet et alacritati ac vigori sermonis, qui sine dubio Caledonis istius manus gestu adiuVabatur, eximie est accommodatum Quod hae voeabula, quae vulgo artissime coniunguntur, hi dispesta sunt, eodem id referre non dubito. IV 4, 18 Verg. Georg. Π 474:,Τum sciat aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi Nunc quoque post tanto videat, desertaque regna Pastorum et longe saltus lateque vacantis.'

, Hostis equo pollens longeque Volante sagitta Vioinam late depopulatur humum.' Senec Phoeniss. 628:,Licet armaraonge miles a late explicet; '

3, 119.

V. 118: , etenim te divite ritu Ponere purpureos insantia legit amictus Stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.'

64쪽

V. 119 duobus mendis laborat, quorum alterum legit' Domitius coniectura sua adegit rectissime mihi videtur correxisse. Baehrensius vero errori incassum opem serre studuit verbo uidet in textum recepto. Restat autem altera loci difficultas adhuc expedienda. , Ponere' enim secundum poetarum usum sibi constantem nihil aliud significare potest nisi exuere', deponere', , dimittere' cf. V 1, 13η, cum verba divite ritu vim contrariam requirant. In his vero insistere debet, quisquis huic versui emendando operam est navaturus. Nam Ochii coniciendi ratio, qui pro divite ritu scribendum proposuit, limine primo' mihi nimis vilis ac levis videtur esse. Sed ne arklandianum quidem Sumere potest

probari immo verbo Ρο8cere me memoriae melius consulturum esse spero, utpote quo Verbis fortuna parentum Artior expensis argumentum et causa idonea asserantur.

Cf. Silv d 1, 213: hos bella, hos aequora poscunt'; videlicet poscendi vis in sumendi notionem abit: heb: IX 2I: Τela puer lacrimis et prima Voce poposcit'; XV 261 rogos hospes planctumque et funera posco';

.... vocat Obvia virtus Et poscit fortuna manuS.'

3, 127.

V. 126: Τ de gente suum Latiis adscita colonis Graia refert Selle Graius qua puppe magister Excidit et mediis miser vigilavit in undis.', Graium magistrum inepte dici alinurum neminem fugit Palinurum ero ipsum, Aeneae gubernatorem istum miserrimum, loco nostro esse intellegendum Harhlandus uberrime ad 4une versum disseruit argumentationemque

65쪽

suam his absolvit: Hoc igitur certissimum est, Graiam Sellen esse Veliam, magistrum hunc Palinurum V, et paulo insta: Recte autem Velia', qua PalinuruSpuppe excidit', quippe a linuri promunturium erat iuxta Veliam. Indo autem etiam sequitur loci illa significatione Palinurum a poeta satis superque denotatum minimeque gentis nomine ullo opus esse amplius, quod quidem viri docti huic versu inserre studebant, velut Avantius: Phrygius', Baehrensius: Τroius', Κ oest-linius: ) Parius.' Veram autem emendandi rationem inibimus, si ad primarium Papinii sontem eiusque insigne carminum componendorum exemplar, ad Vergilii Aeneida, nos retulerimus praecipueque locum, ubi Palinuri casus narratur, composuerimus. 3 5 seqq. enim legimus haec:

, Vix primos inopina quies laxaverat artus Et superincumbens cum puppis parte revolsa Cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas Praecipitem a socios nequiquam saepe vocantem; 'quorum versuum memorem Statium scripisse suspicor: , Te de gente suum Latiis adscita colonis Graia reser Selle, Pro in qua puppe magister Exoidit et mediis miser vigilavit in undis.'

, Unam, quae Lycios fidumque vehebat Orontem, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit , excutitur pronusque magister Volvitur in caput; '

. . . . furit Aesacus, inque prolandum Ρronus abit; '

66쪽

Si laudanda precor taedas inserte Omasque Eumenidum nullo sonet asper ianitor oret 'Antiquissima v. 27 memoria exhibet aetneaque '; novicii vero codd. doctorum talorum coniecturis insecti

tradunt aeternaque sive uternaque' Gro novi debemus Enneaque', quae coniectura per plurimas editiones est propagata. Codd. scripturam aetneaque 'indisceptationem vocare opus non est, nam roserpinae, umbrarum reginae, quae loco nostro Iunonis nomine a poeta compellatur, nihil cum Aetna monte esse liquet. Epitheton autem aeterna', cni ueckius indulget, cum per se ad roserpinam laudandam parum facit, tum nostro loco, ubi Iunonis cognomine Jovis uxori superorumque reginae proprio a peculiari, matur, omnino perversum ineptumque est iudicandum. Nimirum vocem aliquam desideramus, qua haec Iuno inferna a Iunone supera ac vera commode distinguatur,

quaque v. 27 inserorum Iunonem intellegendam esse quam clarissime moneamur. Quod seri non potest, nisi hac ratione, ut non quodlibet Proserpinae epitheton usquam obvium investigetur, sed ut orci significatio quaedam proponatur. Itaque rono vii coniecturam Enneaque 'repudiare non dubitabimus, quia non Hennae Proserpina erat Iuno, sed apud inferos. 3 Desideratam igitur orci significationem affectabant Kochius et rause,' quorum uterque infernaque scribendum proposuit. Quae coniectura, quanquam ad sententiam optime quadrat, tamen hoc vitio laborat, quod non tam ad antiquissimae memoriae similitudinem, quam quidem i. Sang. et collationis et apogr.

Suo iure e. r. roserpina apud Lucanum VI 40 Enno a' appellatur, quia ibi deae istius cultus, qui Hennae erat celeber

rimus, non ero, ut nostr loco, regnum infernum perstringitur.

' Cf. theses dissert. De . Statii comparationibus epicis.'Hallis 187I.

67쪽

scriptura aetneaque praebet, est consormata, quam ad huius ipsius depravationis, quae est aeternaque' rationem et speciem. Qua re factum est, ut etiam longius a verae memoriae vestigiis recesserit. Quam ipsam me assecutum esse spero voce Ietheaque', quod epitheton poetis est lamiliarissimum os Colum. De re rust. 271: Raptaque so Cereris proles Lethaei coniunx mox facta tyranni.'Lucan. VI 68b:

, Tuno vos, Lethaeos unctis pollentior herbis Excantare deos.'

Stat Silv m 2, 112: Lethaeus ianitor' ibid. 3, 24 , Lethaea ratis.' Claudian Gigantom. 46 Rapt. Proserp. II 18 De Beli. Gild. 213 14 Tibuli m 5, 24. morat. Carm. I 7, 37-38. Senec. Oedip. 230.

V. 66: Non ego mercatus Pharia de pube Ioquaces Delicias doctumque sui convicia Nili Insantem, lingua simium salibusque protervum Dilexi meus ille, meus.'Corruptela pessima, quae sine dubio in codd. v. 68 memoria simium latet, Viros doctos nimis sollicitavit.

Quorum commenta non percensebo, modo singulorum singulas coniecturas mihi assere liceat Domitius intellegebat animal istud, quod Graeci it qκo vocant, alii Samium' restitui malebant, Gro novius: simili', arklandus:, nimium', quod inventum, quamvis sit simplicissimum, adiectivo loquaces', simili notione praedito, prorsus repudiatur accedit, quod Verba, quae sequuntur, salibusque protervum aliquid lepidius et scitius videntur desiderare, id quod Baehrensius immoderata litterarum mutatione elicere conatus est; vafrum enim in textum recepit. ΡΟΙstero denique vox simum' , Stumplasischen' arrisit. Quod inventum, licet ingeniose sit excogitatum, in-

Quaest. Stat pari Dyag. 12.

68쪽

solitam dicendi rationem inseri pluribusque difficultatibus

Equidem . 68 si puto a Statio suisse compositum: , Insantem, lingua eximium salibusque protervum Dilaxi.'Qua emendandi ratione vocem loquaces iteratam esse ne arbitreris. Poeta enim delicati istius Aegyptii, quem suo ipsius puero in animo opponit, non solum loquacitatem conviciorumque studium arguit, sed etiam linguae facultatem et salium acumen effert, quippe quibus amni Aegyptii insam et pretio apud Veteres Romanos merito suerint. Emendationem sententiamque meam confirmat alter Silvarum locus simillimus Π 72 seqq:, Non te barbaricae versabat turbo catastae, Neo mixtus hariis venalis mercibus insana compositosque sales meditataque verba locutus.'Verg. Aen. XI 338:, Largus opum et lingua melior, sed frigida bello

Dexteris.

Usum autem vocis eximius docent et Silv. ΙΙ 6, 7:, Eximius licet ille animi meritusque doleri; 'et Verg. Georg. IV 538:, Quattuor eximios praestanti corpore tauros Delige; 'Lucan m 9 et lin. Ηist. nat VH 12 1R:,EXimios sorma pueros vendidit.'

69쪽

de vita SUR.

Natus sum a. d. II Non. Ian. MDCCCLα in vico regionis Bythomiensis Silesiae superioris, cui nomen .est leo hoWitz, ex parentibus aulo et RosaΙia gentis Bontge hianae, quos adhuc vivos esse gaudeo. Fidem profiteor catholicam. Postquam elementa in ludo publico didici, puer XII annorum gymnasium Bythomiens frequentare coepi, cui Dr phil. . . Rysertum praeerat. uno quosque habuit successores re phil. H. Wenige et C. Bruel ne minus C. FIOechner, theol. Dr et ros, et Dr phil. . Heuer, viros doctissimos, grata Pietate Prosecutus, postquam aestate a. h. s. LXXX maturitatis testimonium impetravi, hane tam matrem Madrinam adii, ut studiis operam darem philologicis Hermanno A. SohWanertrectore magnifico, Carolo We in hol philosophorum saevitatis

decano in civium academicorum numerum receptus per octo

semestria scholis intersui philologicis philosophicis, historicis,geographicis 6 ill Baeum her, caro, Di Ithey, o Ve, Hertz, Nie se, a righh, Reifferscheid, o sabach, Nebor, e inho Id. Seminarii regii philologie sodalis fui

per annum extraordinarius, per duo semestria ordinarius eorumque per unum sodalis maximi munere functus sum. Ρraeterea seminarii germanici exercitationes, quibus praeerat v. M. C. We in hold, per duo semestria frequentavi. Praeceptoribus omnibus, qui variis beneficiis me devinxerint, gratias ago quam maximas eorumque memoriam pio semper gratoque animo complectar.

70쪽

Tacit Annal. Ι20 legi malim: Quippe Rusus diu man, putaris . . . . antiquam duramque militiam revocabat, nimius intus cod. operis ac Iaboris et eo immitior, quia

toleraverat.'

Ibid. I 41: Quod tam triste seminas inlustres nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti pergere ad

Heveros et externae fidei; post nomen Treveros Vocem, socios insero.

SEARCH

MENU NAVIGATION