Antonii Thylesii Consentini qui saeculo 16. claruit Carmina et epistolae quae ab editione neapolitana exulant praefigitur auctoris vita a Francisco Daniele conscripta

발행: 1808년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

44 re nis quid obstiterit , veris diebus accingar.

Quod autem scribis , Decemviros , quoium audioritas apud me semper fuit, eritque maximi,

de nostro discessu subqueri , quia illis abierim insciis, quod peccatum fuisset haud leve, quid ΤOro te , nonne Dedus Scribarum maximus veniam dederat, consultis ante Decemviris 3 quo mortuo Andreas Franciscius eius succestar factus fuit a me certior ; quamvis vir ille optimus , ac prudentissimus nunquam dellitit me de sei tentia depellere. Theupulus quoque Decemvir,

ut tu ipse saepissime detulisti , cum videret , me ut discederem constituisse , non semel vir humanissimus doluit. Sed quid in singulis eom.

memorandis immoror Z Nomo vestri ordinis, i venis nemo , qui modo litteris esset imbutus , rem nesciebat ; praesertim cum adversa tempestate detentus , impositis iampridom in navim scriniolis , multos dies fuissem ad iter accinctus, Venetiis stomachans quodam modo, cum mecum Nonnunquam esses tu, non posse proficisci. Quod si nihil aliud praeterea me isthuc repelleret, Vclhoc unum ad reditum ageret , ut praesens me Purgarem; quamvis querela illa non tam mihi mole ita est ; praesertim cum facile possem apud Viros aequissimos me excusare, quam suavis, ubi

meam

102쪽

meam ipse cogito, sidem, industriamque nostram ab illis , quorum doctrina, & prudentia su nima est , desiderari. Quanti autem ordo ille summus,& reliqui cives tui a me sant, ex hoc potes m-telligere; cum enim ventis delatus apud Ragusium menses tres essem, urbemque fama celebrem inviserem, ac Ragusici ultimo ducentos aurcos solutos in publici magisterii mercedem quotannis ofkrrent, summum etiam inter Scribas locum ,

unde centenos praeterea accepissem, conditionem pro temporum iniquitate non malignam, ne VOS,

quos equidem pro vestris in me meritis usquequaque Venerabor , ossenderem , statim repudia-vi . Ad extremum, ut sinem scribendi faciam, eertum eli , brevi apud vos esse , atque una vobiscum tantae urbis magnificentia , & tra quillitate , quamdiu vixero , frui. Valete interea Thylesii vestri memores. Salutem omnibus , seorsum tamen, & egregiam, honorificisque ve his nunciato iis, quibus scis, me plurimum debere, etiam Mario adolescenti clarissimo, omniubiisque Academicis. Haec exaravi, cum adhuc non plane essem confirmatus, sed languidus de

via. Cosentiae xxv. Νovembris CIDIDXXIX.

Has , si tibi videtur, solus lege ; scriptae sunt

enim non diligenter. Et DI H

103쪽

Ex eodem Codice Patavino

c Lausa iam epistola, cum hominem , cui dam

retur , expectarem , ecce litterae tuae superveniunt plenae querelarum . Satisfaciam tibi, mi Rhamberto , &, ut mandas , hodie scribam accurate . Sed quid hoc 3 non licet hominibus laborare Z Vtinam hoc mihi fuisset concestum, ut neque etiam valetudine fuissem retentus. Causatum me aliqui suspicantur , cur potius ad eos, qui pro libertate acriter semper pugnarunt, libere non scripsissem; velle me apud meos qui scere , vel Mediolani , ubi plerumque aetatis consumpsi , vel hic ; quis mihi hoc non permisiit et 2 Sed quando sperabam posse mei cupidos revisere , repente aliqua oboriebantur , quae me , quominus quod promiseram , essicerem, prohibebant; nec unquam deposui redeundi propositum , magis ut vobis consulerem , quam mihi ; nam ego iam animum despondi ;& victus partim rebus adversis, partim aetate, Sc valetudine non firma , statui non sustinere

quas diu sustinui aerumnas. Quod si possem nunc adduci , ut profiterer , quum Ragusaei

aureis

104쪽

aureis ducontis me publico decreto sponte vocaverint , & Mediolanenses summopere cupiant, ad se longo intervallo redeam ; non iis tamen,

sed huic florentissimae urbi, & patriae ipsi Venetias virtutum omnium domicilium antehaberem . Sed certum est neque tam procul vitam agere, neque usquam posthac docendi onus suscipere. Cur igitur non ita aperte, inquis, mecum per litteras egisti Z Sperabam , me posse brevi ad vos reverti: multa deinde nata sunt, quae me , ut sententiam mutarem , impulerunt;& tamen scripsi; aliquem substituerent, quoad redirem . Tragoediam nullam praeterea conseci: 'institui orpheum; sed ne absolverem, eaedem, quae mihi ad vos reditum eripuerunt, Curae , & molestiae fuerunt in causa. Lusi tamen aliqua , in primis Pompeianum, idest Pompeii Columnae nemus carminae celebravi . Impressum ubi fuerit , fiet autem brevi , ad te mittam . Neapoli xvii. Cal. Ianuar. CIDIOXXXI. EIDEM

105쪽

Ex eodem Codice Patavino

I , It orno tuae quo sunt frequentiores , atque

etiam longiores , eo mihi maiorem asserunt voluptatem . Quamvis cum mecum ipse cogito , qui tam suaviter scribit, tam copiose , tam amanter , eo me iuvene caruisse , atque esse cariturum non possum non angi , & cruciari .

Quod desiderium augent querelae, & moerores tui . quibus acerbe fero te plus nimio consci. Quorsum afflictio ista 3 Pater , inquis , obiit. I ibino soli id accidit Z absenti mihi : hoc , quia oculis non aspexilli, minus dolendum : at omnibus carus ; id vero debet consolari ; nam quod de matris valetudine scribis , video , te animo esse admodum levi. Age, mi Bhamberte, te obfirma, quo filii optimi reditu possit illa, si quam tempus adhuc non delevit, aegritudinem funditus tollere. Ego, ut ad me redeam, vitam ago sine Musis , hoc est sine voluptate; quas animi delicias scelus mihi eripuit, famulum dico , qui , ut alias scripsi , ita me compilavit , ut pene nudum reliquerit; quas poenas fateor , me iure ac merito dedisse; cur enim

is tuis

106쪽

49 tuis optimis eonsiliis non parui 3 aut agello se l-tem meo contentus civos nostri amantissimos deserui 3 Nunc omnis spes in uno est Pompeio Columna, Antistite amplissimo , litterarum sir- millimo patrocinio . Spero , necessitatibus nostris opitulabitur. Sed heust vigentne isthic in aula Caesaris oratoria , ac poetica studia r An negotiorum aestus non Permittunt, quemquam in otio quiescere 3 Scribe omnia, & vale. Et tibi persuade, Rhamberto meo nihil in rebus hum nis esse, ac fore iucundius; quem si quis Deus restitueret , non permitterem rursus sic temere eius humanitate privari. Μario suavissimo, atque oratori clarissimo salutem verbis honorificis pronuntiato . Iterum vale . Neapoli xu. A

pril. CI 2IDXXXII.

107쪽

ri eodem Codice Patavinoe

1 Εnet me non quidem illud recens , sed V

iustum patriae tuae desiderium ; cur non dicam nostrum 3 ubi ego diutius , quam alibi , vixi vobiscum iucundissime amore summo , ac mutuo , adeo ut quicquid honoris, aut commodi percepit interim illa , aeque ac vos ipsi , semper fuerim gavisus contra quicquid accidit m li ; accidit autem plurimum , & acerbissimum , nihilo dolui minus , quam quivis civis aman tilsimus. Sed ut ad animi assectum redeam, etsi ex quo , tempestati cedens, vos ego invitii simus reliqui, semper tantae urbis imaginem animo quasi impressam mecum habui ubi ubi locorum ; non enim ipse furentibus isthic procellis , in portu , ut dicitur , naVigaVi; tamen cum audivi litterarum studia , saevitia temporum i termortua , Principis nostri liberalitate , atque etiam pietate iam reviviscere , coepi flagrantius quodam modo desiderio aestuare. Itaque statim ad Saulum virum maximae & cruditionis , &doctrinae epistolam exaravi, ageret, ut Medio- Ianum honesta conditione revocarer . Et quia

108쪽

1 Isodalitatis nostrae memoria nullo umquam tempore poterit deleri, putavi, illam gr4viter violatum iri , nisi te quoque consilii mei vellem

esse participem; praesertim cum huic rei multu de causis mihi possis magno esse adiumento . Accinge te igitur, atque una cum Corvisa nostro, ad quem epistolam mitto , Saulo te socium adiunge, ac negotium confice. Sed quicquid futurum est, celeritatem vellem adhiberes, quo possim , si vacuum est , quod nunciatum fuit, alio me conferre ; certum est enim non pati , per inertiam ingenium torpescere ; nam& Veneti me revocant, & Neapolitani cupiunt

hic retinere ; quin Sc Illyrici obsignatas publice litteras ultimo miserunt, ut ad se transierim , quotannis ducentos aureos polliciti. Sed tanti iuvenis docui. Quare si multi per me non tenuiter profecerunt; si amicitia non deest ; si

aetas non per ignaviam acta ad hoe munus ob-- eundum est quam aptissima ; si denique nihil

est urbe illa magnificentius, essice, ut trecentis aureis reducar. Equidem spero, desideratis omnibus, qui Mediolani docebant, litterarum professoribus, quod ipsum aegre fero, non ab re forsitan Deorum benignitate me pene unum reservatum , ut, ubi ingenium doctrina excolui, G a ibu

109쪽

ibidem , quod diu seci, iuventutem quoque imstituerem. Tu vero, mi Capella, utcunque res successerit, rogo statim rescribas, meque ames. Neapoli xII. Kal. Septemb. CIDlDXXXII.

110쪽

EPISTOLAE ADOPTIVAE

SEARCH

MENU NAVIGATION