장음표시 사용
112쪽
ri Calaperi Epistolis pag. Ist. a t. Venetiis I 3ῖs. 8'
Irifieo hercule gaudio sui assectus simul atque ex epiata tua una cum carmine ad me data, amari plurimum inteule i; esto etsi iampridem tuae doc rinae celeberrimo nomine allectus, ad te diligendum animum applicuerim, posthae tamen adeo vehementer amabo , ut cariorem sim profecto neminem habiturus . Idque tibi de me non obscure pollicearis . Quid enim suavius p quid honorificentius p quid
utilius tandem quam eum doctis benevolentiae vicissitudinem inivisse ξ Quorum vel indissolubiliter amicitiam ample- andam optimus quisque, nili sensu plane communi caruerit, semper existimavit; utpote a plebeiorum gregariorumque ingenio penitus abhorrentium , qui a scortorum nonnunquam consuetudine , a crapulis plerumque sese vulgaria
ter diligentes , ex usu , atque ut ita dixerim ) ex farina
similiaritatem metiuntur οῦ castumque vitiant amicitiae nomen , & mercenarium habent, atque venale . IIos si cum amicis Fortunam crudeliter se gerere, sibique novercari semel evenerit, more hirundinum, exacta aestate, confestim abiisse conspicies; proinde amicitiam ipsam virtutibus omnibus sententia mea longe commodiorem , nulla umquam la-becula polluendam, qua nihil humano generi conducibilius religiosiusque divinitus datum est , foedissiliis sordibu& ma culant , atque deturpant. Idcirco mihi ipsi gratulor maximo opere tam do hi viri benevolentiam mutuam acquisivisse . Imbrem auream Tragoediam proximioribus mensibus editam, nunc primitus visam , mihi tam comiter, tam benigne
113쪽
nigne dono missam hilariter aecepi, agoque gratias. Cuius perlegendae tanta statim cupido animum incessit, ut omissis seriis , atque nequaquam mihi crede , posthabendis negotiis , Hlam ad caleem ulaue studiosissime lectitaverim. Vtisque carissimi Viri , carissimique monimentum diligenter aia servo. Opus sane multiplex . Varium , luculentum , atque omni ex parte affabre perpolitum, opus, inquam, dignum
quod ab ossicina Thylesii litterati sane classici, primariique,
ubi cedro digna cuduntur, publicum acciperet. Ibi, quem admodum re in ceteris a te compositis poematibus, ingenium felix atque huberrimum , summaque doctrina liquido cognoscitur. Ita ut vel grandi deposito contenderem, Medeam illam Ovidianam, quae Quintiliano ostendere videtur, quantum vir ille praestare potuisset, si ingenio suo temperare , quam indulgere maluisset, & sententiarum pondere, splendoreque orationis longe inferiorem extitisse . Omnia adeo concinne, adeo decenter, ut nihil ad tragicam illam gravitatem possit desiderari ἔ adeo momos omnes atque livoris oblatrationes effugit, seque a maledicentiae mors busvindicavit ; ut nihil ibi ingeniosus lector idem & curiosus quod carperet, inveniret. Opinor equidem Octaviam Cla dii Danae tuae felix infortunium invidere , eui tam illustrem fata scriptorem indulserint. Stude igitur, mi doctissime, atque eloquentissime Thylesi , novi quodpiam in dies emittere, unde tibi ipsi sis immortalem apud mortales o riam pariturus , posteritasque sentiat lucrisecisse ; quippe
quae sapientissimis operum tuorum institutis admonita , vel e bona melior evasisset, vel voluptati, nequitiaeque deditae libidinibus emersisset, atque ad frugem bonam, ut aiunt, se recepisset , proptereaque manibus tuis quotannis si sedulo iusta persolutura . Et quia, sicut scripsisti , me cernere mecum atque loqui desiderio moveris , te certiorem iacto , licet ex quo Romae magno theatro profitebaris , istud ipsum desiderium contraxerim, simul atque tamen litteratas literas tuas benevolentiae plenas accepi, ardore se
ventissimo stagravi , ac prope despui videndi tui, salutandique studio. Et nis Syla Cosentina densissimis undique nivibus obsessa, seisti do Deeembri proficiscentem impediret,
utrique nostrum obsecundarem . Atqui, inquies, recta via iter
114쪽
iter tuum alia eonseere potes p Non abnuo. Sed vitae periculum quamsaepissime immineret ; quum tot fluvii sint necessario plerumque maximo cum discrimine viatoribus transeundi. Tu quando me amare coepisti , saluti meaa modis omnibus esse contuitum optare deberes; a me tamen detrectati laboris suspitionem omnem abdicaveris. Sed quum tutus istue dabitur accessus, nisi me longinquas terras tune temporis inhabitare contigerit, siquidem hine proficisci proximo Ianuario decretum est , Ccientiam veniam , nimirum alloquendi te tantum gratia. Interea cura valetudinem; me que reculisque meis arbitrio tuo utere; offendes etenim ubique gentium quamlibentissime paratum.
Psychro XII. Calendas Ianuarias CIPI DXXX.
115쪽
M Iraris fortasse , mi Thylesi, cur praeter expectationem
tuam , atque etiam meam Neapoli tam subita prosectione decesserim , nec tibi saltem nunciaverim . Deos testor, atque amicitiam nostram , nequaquam su isse mihi animum discedendi, nisi te salutato ut decebat ; atque prius tibi consiliis de abitu communicatis . Sed audi. Quum ad Martyriani aedes ,. atque ad tuam peculiariter aulam me contuli siem , inveni obserata omnia , introeundique potestatem abnegantia puero in vestibulo duntaxat reperto , a quo accepi,. te equum conscendisse , nec ideo quo destinaveras me potuit edocere . Itaque inveniundi tui spe destitutus Scis enim Neapolim esse pene silvam proceris abietibus circumseptam , urgente avunculo, cui aeque ac patri sumimmortaliter devinctus, tum ob sanguinis necessitudinem, tum Ob innumera in me collocata heneficia , urbem istam tantopere exoptatam non. sine gemitu derelinquere sum coactus Et quaereres. rationem p Non licet per epistolam , quae intercipi posset, aperirer utut rex habuerit, scire debes ex usa suisse in patriam repedasse . Non abnuo, in quies , & ta rebus. tuis didicisti probe consisere. Sed patieris ignobilem , atque inglorium in tenebria diutius delitescerer Abdiea segnitiem omnem Theseu , teque assere. Sunt & aliae urbes Neapoli quod novi, sorsan celebri
res , atque ad studia literaria ociotiores , ubi ingenium tuum poterit elucescere. Circumvenisti me, ita ut expurgare ceclationem atque veternum nisi hibernae intemperiei causatione non satis queam ὐ Enimvero si vere novo Patavium contendero, nihil erit profecto quod in Theseo tuo debeas desiderare Vale , es Coriolano Praesuli , necnon fratri a Secretis Regis, iuveni hercule provinciae nostrae ornamento atque praesidio unico me sedulo commendabis.
116쪽
Si Cio ex meis epistolis multas tibi iamdiu redditas esse ;idque cum vere stiam, non possiim non graViter angi, te, quo . cum pater mihi supereuet, ab eoque discederem , cariorem haberem neminem ; cumque ille nuper fato mihi adversissimo ereptus sit, in eius locum positum ea charit
te diligam, & observem , ut secundum Deum nihil mihi
pluris sit iaciendum, te, inquam, aut a me abalienato animo esse, aut superbum ita factum, ut nihil mihi rescripseris. Quod cum alterum a tua natura remotissimum sit, alterum vero nulla mea culpa accidere potuisse sciam , non intelligo , cur toto biennio ne cui mearum litterarum re sponderis. Quamobrem est quidem certe. cur ego maxime doleam , orbatus optimis duobus parentibus , quorum a eioritate, consiliisque fidelibus nixus, magna mihi quaedam proponebam, quae in ipso primo cursu fracta sunt, ae penitus dissipata. IIorum quae mihi non una cum patre meo interiere Quam ego iacturam non siet non omni ciuidem
tempore compensandam λ qui mihi posthac laetus illucebit dies λ aut quibus potius in tenebris , rerumque fluctibus versabor Θ O sortem importunam, mihique miseram l Noe satis illi Sc super quidem potuisset esse, nisi etiam te mihi,
utroque nostrum vivente, praeripere voluisset, praecisa spe consuetudinis fruendae tuae, utilitatisque ex te, fructusque capiendi. At illud quoque unum, quod reliquum videbatur , eripuit ; quod icilicet in scribendis ultro ci troque litteris erat; nam neque tu scribis, neque scribenti mihi respondes . Quare per obse antiam meam erga te perpetuam, ungularemque benevolentiam tuam in me ne patiare, ut ad maximas meas, incredibilesque aegritudines hoc etiam incommodi per te addatur. Nam mihi iuranti credas
117쪽
lim , cum nihil habeam ego , pensius rebus omnibus , in Quo acquiescam , in tuis litteris posita est quassi aberratio doloris mei . itaque te oro , re obsecro , ne mihi desis; sed potius consilio iuves ; & quo miserias meas seram tolerabilius , nos longissimis tuis , creberrimisque litteris a pelles . De Rapili auo negotio aliquid in praesentia scriberem , nisi plane cognoscerem , te superiores litteras meas , quibus omnia perscripseram , accepisse . Nunc tamen pro certo habeas velim , me nusquZm , tacente etiam Ie , honori , ac dignitati tuae delaturum . Etenim eae mihi sunt impositae partes a tuis erga me meritis , meque in te o servantia , & pietate , ut quaecumque ad tuendam amplitudinem tuam , augendamque pertinent , non solum anima contentione , sed etiam quibuscumque corporis laboribus perficere debeam . Vale.
Ex schedis Bartholomaei Chiocearellii.
JHAtiutius noster, vir certe nulli secundus, meas opel
las ut typis committam heri ad me amieissimas sane litteras benevolentiae amorisque plenissimas misit. Sed ineptissimae meae nugae quod publicae lucis usuram accipiant minime censeo. Eas tibi viro mira sinceritate & sapientia praedito cistula in elusas mitto; iudiciumque tuum cupidissime expecto. Vale.
118쪽
QUAE HOC VOLUMINE CONTINENTvR Pistola nuncupatoria
G. Virorum Disolae de Neapolitana AΝTOMITHYLESII editione
119쪽
IMPRIMI . DESIIT . IDIBUS. IVNIIS ANNO . A . PARTU. VIRGINIS