Antonii Thylesii Consentini qui saeculo 16. claruit Carmina et epistolae quae ab editione neapolitana exulant praefigitur auctoris vita a Francisco Daniele conscripta

발행: 1808년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

91쪽

a Quanti Bernarii innin Thyis lesum secerint Capilla pii fra res perspemim habemus ab his, quae

eoniiuciato a strivere contra Ia licit

92쪽

ANTONII THYLESII

CONSENTINI

EPISTOLAE

94쪽

ANTONII THYLESII

EPISTOLAE

AMICO OPTIMO AC SUAVISSIMO Ex authographo in Bibliotheea Semiparii Patauini rmisit Iohannes Pi ratus Biblioth. eidem Praesectus V. Cl.

a X epistola , quam ad me proxime dedisti,

video te nonnihil sollicitari , ac vereri, ne noster ille permaneat in sententia , te non ultro' tantum discessisse , sed etiam id enixe pedibus

95쪽

38 manibusque sui se conatum , ut aliquo exires Quod tamen, etiamsi hominem offendisset, facile eius in te potes intelligere benevolentiam. Ea igitur, vel nobis quiescentibus, tibi illum reconciliabit. Quamvis ipse in hac re nihil non disquiram , ut brevi redeas in gratiam . Hoc

autem quia non coniicio , sed plane eius erga te animum Prorsus paternum perspicio , audeo assirmare, ac etiam polliceri, et recipere. Tu

igitur , mi Rhamberte , evelle funditus , si quid

molestiae inhaeret ; atque huic tuae causae in

utramque aurem indormi; meum enim hoc erit,

ubi redierit, abest enim hinc valetudinis recipi cndae gratia multos dies, virum reddere tibi integrum. Raudensis Tranquillum illibatum servat in reditum tuum ; de quo ne Verbum quia dem . Tempus video iam prorogari, quod sero peregre. Fabella nostra imprimetur brevi; eiunque exemplum mittam statim . Vale. Litterae tuae loquuntur pure : de proximis dico ; ceteris enim vernacule scriptis succensui; & tamen

nauseola commoto ignovi. Venetiis Non. Apr. CIDIOXXIX. . EIDEMDiqitigod by Coosl

96쪽

39 EIDEM RHAMBERTO

Ex Codice Ms qui olim suit Iacobi Faeciolati, nune in Biblioth. Seminarii Patavini: misit idem PiZZatus.

I u Itterarum tuarum sermo , quoquo modo su ris eo usus , semper futurus mihi est suavis . Quare, quamdiu abfueris, ne graveris , quaeso , frequenter scribere . Id erit mihi summae voluptati ; sed multo iucundius, si valetudini diligenter inservies, quoad tui amantissimos larcs revertaris . Hominem , de quo, cum discederes, mecum egisti, hodie sum allocutus; ac nihil praetermisi. Cetera velim cures. Hoc meum est . Animi commotiuncula , siqua est , facile , ubi redieris, sedabitur. Vale. Venetiis nono die ante kal. Maii. EIDEM

97쪽

EIDEM RE AMBERTO

Ex eodem Codice Patavino

Eo a vobig animo discessi, ut brevi, rebus

meis compositis , quas sciebam bello fere eversas, reverterem ante brumam eodem, quo huc pervectus sum, navigio. Sed ventis usus nunquam non iniquis , quasi profectionem ad meos mihi impedirent , vix tandem apud Rosianum Calabriae urbem exponor quadragesimo secundo, postquam conscendi, die; ubi cum me rebus omnibus paene consumptum aliquot dies c rassem, Cosentiam irrepsi una tantum de causa laetus , quod fratres , reliquosque domesticos , quibus nonnihil metuebam , sospites inveni; cetera totius patriae ita mutata conspexi; ut non

possem graviter non angi, milliesque dolerem, tibi , qui nihil prorsus praetermisisti , incommoda , laboresque, & pericula amice , ac Vere exponens , ut me de sententia deiiceres , non fuisse obsecutum. Quamvis non hic tantum Poenitet ; sed inter navigandum , quod iter sensi semper non incommodissimum modo , sed sormidinis , ac terroris plenissimum ; quibus malis eum Versarer , quando Rhamberti mei tristis,

98쪽

ae flebilis imago ob oculos non versabatur lΕt quoniam nescio quo modo suaves sunt , ut dicitur , acti labores, animusque aliqua voluptate assicitur , eos tibi per epistolam explicare , teque eundem existimo amicissimi hominis aerumnas , casusque iam praeteritos iucunde auditurum , breviter accipe , quam fui, dum rebus meis studui consulere , & desideriis, quae me huc adegerunt, satisfacere , perpessus . Nam cum mecum ipse constituissem conscendere, coeloque nubilo bene mane de navigio rogallem, quia certum mihi erat , atque Apollonio iter

ingredi, audio , illud iam ante lucem , atque adeo de nocte solutum passis velis multum fuisse progressum ; quod ubi praeter expectationem

nunciatum est, statim commotus, an discesserit Apollonius, percontor . Id cum aliqui assirmassent, etsi non possem non turbari, statueram tamen in melius , quod non datum erat , Venetiis abire , ut aiunt, accipere . Ecce navicula nescio quonam meo fato obiicitur, cuius cum mihi dominus polliceretur , antequam advesperasceret , navigium assequi , in eam confestim insilui ; atque diu errabundus ad quartam noctis horam per summam remigum indignationem ac stomachum ; unde solus cum en F sem

99쪽

sem inter nautas inhumanissimos , non semel animo cohorrui: quam quaerebam, vix tandemnavim applicui ; ac coepi , antequam anscendissem , adsum , Apolloni, non semel clamare ;qui cum nullus responderet , ingens repente invasit animum aegritudo , quae me plane con

fecisset , nisi postridie sub lucem quasi divini

tus adesset ille , cuius conspectus incredibile eliquantum me prorsus afflictum excitaverit . Ε-nimvero nisi comitem nactus essem civem meum summa praeditum humanitate , haud praeclare mecum fuisset actum . Quid quaeris 3 Unius tantum suavitate leniebatur quodam modo rerum omnium acerbitas , quia nunquam quicquam pertuli molestius ; nam ut hoc primum audias , quod me perterrefecit, primum , tanta Ventorum vis , postera quam Venetiis discessissem nocte, incubuit , ut nunquam aeque timuerimus quicquam ; cuius cum impetus esset ad lucem remissus , atque etiam sedatus , incerto cursu modo provecti , revecti modo erramus multos dies; duodecimoque apud Pare lium iactis anchoris constitimus ; qui sinus , ut nosti, noctis unius curriculo transmittitur. V rum ut incommoda , taediaque praeteream , quae

etsi erant perpessu dissicillima , iucunda sere via

100쪽

debantur prae formidine , quae ut umbra nos nunquam deseruit terribilis tamen apud Lycium Apuliae urbem exstitit ; ubi parum ah fuit , quin tempestate abrepti naufragio afflictaremur . Ora iam ubique proxima ventis furentibus exitium minari videbatur . Sed ne te diutius morer , ad ea respondebo , quae cupis intelligere. Ego , mi Rhamberte , si vestra omniuin in me studia , digna quidem non grata tantum memoria, sed quotidiana testificatione , sic in animo cohoererent, ut possent aliquo tempore abstrahi, prorsus me inhumanum faterer; verum ea ita penitus recondita , atque infixa reservo , ut mors tantum queat illa extirpare ; atque utina in non evenisset, ut necensitas , quam non est hic scribendi locus , in

patriam me retruderet , facile vobis animum bene memorem , atque etiam gratum , non sine

aliquo iuventutis beneficio, tuoque in primis, cuius in me amorem sensi egregium , omni ex parte comprobassem; quod spero futurum . Vbi enim ea , quorum gratia huc proporavi , ita disposuero , ut absens animi non pendeam , ad vos 1latim recurram ; hac vero hyeme , scio , me ad reditum nemo quamvis iniquus adhortaretur , itinere praesertim non tutissimo. Qua

SEARCH

MENU NAVIGATION