De Aristotelis Politicorum libris dissertatio [microform] : quam...

발행: 1851년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

certe primum nobis investigalidum est consilium totius operis, deinde prioris partis consilium et id quomodo Aristoteles Sit persecutus Denique ad rem propius accedentes disputabimus de alterius partis i. e. de Politicorum consilio, et qua id ratione in eis quos hodie egimus Politicorum libris persecutus it.

22쪽

PARS PRIOR.

Quonam proposito aristo tolem ad ioliti eos disciplinam tractandam acco S Serit. M HAEDe consilio sotius operis, eum altera pars vocatur Ethica, auera Politica. g. 2. Aristoteles quum thica et Politica conscriberet, id sibi proposuit, ut de rebus humanis περὶ τα ανθρωπιναῖ

inquireret J. Quod quid significet, ut accirratius CognoScatur, paulo altius repetendum est. Quum bonum, propter quod alia expetenda sunt, maius Sit atqiae optabilius, quam ea quae propter illud expetuntur: Summum est, quod quidem homines consequi posSunt*J, vel extremum Vel ultimum bonorum omnium id, ad quod omnia reseruntur, ip8um autem nuSquam. Orum autem, quae non per Se Sed propter aliud appetuntur, bonorum aliud alia efficere Studet ars aut doctrina D: illud ero bonorum immanorum ultimum,

kenius in Eth. Nic. I. 1. om. III. p. 46. f. Eth. agn. I. I. Eud. I. . 3 doctrina idem declarat quod μεθοδος. f. uret. I. c. P. 39.

23쪽

ut non instilis tantum hominibus sed totis impertia rebus- publicis secundum Aristo elem quasi nem propositum habet η πολιτικη δυνα3 ις. Quae facultas i laudatur tanquam regina et architecta aliarum omnium facultatum γ κυριωτατο καὶ μαλιστα αρχιτεκτονική Εlla. io. I. i.J, quoniam non Solum

praecipit, quibus disciplinis in civitatibus opus sit, et quales

quibusque discendae et quousque, Sed etiam omnes alias facultates infra se positas tenet omnesque quae πρακτικαὶ

nominantur continet doctrinas M. De hac igitur πολιτικῆ cultate, cui quasi finis propositum estis ἀνθ ρωπινον ἀγα-

θ D i. e. universum bonum humanum, Scribere constituit Aristoteles πολιτικὴν πραγι ατεέαν ). Hoc enim nomine non Politica solum significantur, sed etiam Ethica . cf. Rhet. I. 2. ζ περι α νθ ζ τραγιι-εἱα, ' δέκαιον εστι προσαγορευειν πολιτικην. t ita quidem hanc πολιτικὴν conscribere Voluit, ut eam e tradentem cogitaret talibus discipulis, qui iam adulti et educati ita essent, ut voluptates repudiarent, quique iam modiocriter essent in vita Versati et in republica. Ita enim affectum discipulum horum librorum institution exstiturum putavit κατ ἀλήθειαν πολιτι- κον qui artem πολιτικὴν non cognitam haberet solum sed factitaret etiam adiuvaretque totam rempublicam, ut idem bonum adipisceretur Ac de totius peris consilio diximus.1 Verbum δυναμις idem significat, quod Latinum facuItas. f. Cic. dein v. I. o. seu Ioco Oratoria facultas idem VaΙet, quod Graeca δυναμις ἐπτορική. Ut δυναμιν Graeci, ita Latini ei facultatem alicuius rei esse dicunt, qui eam facere potest vel faculter facit. Eadem vis verbo utrique subest, quae nostris: Das Vermogen, die Fabigveit, das subiektive Eonnen, quibus opponitur die objektive ruunst, ut scientiae dem subjektive Wissen) doctrina, disci

24쪽

Da consilio partis prioris, quae Ethica vocatur. g. 3. Vere politicus, quem Aristoteles ad scientiam facultatemque civilem informare vult, certe nemo potest aut fieri aut SSe, quin accurate perspexerit, quis sit Aua artis finis, i. e. quid sit illud summum vel extremum bonorum omnium,

quod sibi totique roi publicae acquirere debet. Quomodo enim quae cogitet, ita velit, qua faciat, ad illud ultimum bonorum quod Graeci τελος nominant ) reserat, id si quid et quale sit nesciat Quemadmodum autem ei, qui vere politicen vult factitare, inprimis sciendum est, quid sit illud quod persequitur: ita et qui scribere vult notiτικὴν

πραγματειαν ad erudiendo adulescentes, ei primum quaerendum ac docendum St, quid Sit Sumnium unum, quod ut finem 7 πολιτικη δυναμις expetat. Ea enim quaestione

omissa, qui de politicis scribere institueret, idem faceret, ac si qui de medicorum arte accurate exponere vellet et totius quasi fundamentum disputationis investigationem de bona valetudine relinqueret. Quod quum Optime perspectum haberet Aristoteles, ante quam de ipsis politicis inquireres, non quidem ut qui legerent politicen Scirent, sed ut eam docti factitarent'), ne τῆς πολιτικῆς i. e. summum bonorum Omnium sane obscurum et a multis ignoratum illustrare studuit in Ethicis.

Annotatio. In Ethicis id fuisse Aristoteli propositum, ut expli

caret τῆς πολιτικῆς finem i. e. Summum bonorum humanorum, de

monstrat thicorum prooemium I. Ethicorum libri tota quaestio, in roIiquis libris disputandi ratio, demonstrat Ethicorum epilogus ac Politicorum libri II initium eiusque cap. XIII. eque Vero ignor aliam de Ethicorum consilio sententiam eamque ab illa valde discrepantem diu lateque esse diffusam. Definiunt enim con

25쪽

sillum hoc modo: In Ethicis propositum id habuisse phlIosophum, ut singuι homines qua ratione quibusque rebus boni evaderent omnibusque praediti virtutibus, exponeret. Deinde Ethicis opponunt Oeconomica et Politica In Oeconomicis enim id eum egisse, ut familia quo ni Od ad virtutem perduceretur, ostenderet. Otaautem civitas quibus legibus, qua via virtutem consequeretur vitamque beatam, eum explicasse in Politicis. Sed Ethicorum consilii definitionem istam quidem non esse rectam, vel eo videre de-hebant, quod bonus ex Aristotelis sententia nemo potest aut fieri aut esse, qui in civili vivat communitate. Id quoque eis dubitationem movere oportebat, quod ne II quidem Ioco, neque in Ethicorum X, neque in Politicorum VIII Iibris Aristoteles se signi ficavit in Ethicis monstrare aut monstrasse viam, qua Singuli dbeatitudinem virtutemque pervenire possent homines. At vero Ethicorum illud quod nox diximus consilium coui probatur gravissimis quae attulimus argumentis, ac verum id esse intelliget, quicunque nulla praeiudicata opinione, ad thica perlegenda accesserit. Sed unde error iste ortus est prope incredibilis Plilosophus ipse in culpa cerι non est, quum quid OIuerit, diserte elocutus Sit . uare alia quaerenda est erroris ansa Quum igitur οἰκονομικὴ domum, ν πολιτικὰ totam civitatem bene constitueret et ad virtutem coIendum adiuvaret, dilucidis verbis praetermissis, coniecerunt singuιos homines reddere bonos Aristotelem studuisse in Ethicis. ut error iam in eorum animos irrepsisse videtur, quibus Aristotelis doctrina tradita est C annis post eius mortem. JHagnorum enim Ethic scriptor, qui circiter C annis post Aristotelem vixisse putatur, magistri sententiam non secutus, id sibi Proposuit, ut explicaret, qua ratione ac via virtutem singuli homine consequerentur Argumento est ipsum initium μειδῆ προ

ad quem via sans lubrica fuit et prona. Hanc falsam de thic.

oonsiIio sententiam invenies apud Ioannem Dam. περι φιλοσοφίας,

apud Eustratium in Eth. I. I. i , Thomam Aquinatem, alios. 'e I MEustrati et aliorum insignium Peripatetic. comm. I. X rist. de moribus ad Nicom. Venet.

26쪽

cenuorum autem scriptorum animos lin occupavit, ut eam qui vitaverit, ne unum quidem nominare possim. Uuum autem quod Aristoteles sibi proposuisset Ethicorum consilium, non essent assecuti neque perspicere potuerunt eam, quae inter Ethie et Politica intercedit, rationem et coniunctionem. 0uam parum accurato intellexit Spengellus ), plane ignoraverunt Ritterus et leseus . .

secutus ait. I. De summo hono, quod quidem homines ossi ut acquirere.

g. 4. Aristotolos de summo hominis bono disputaturus, quod adipisci sibi proponit 7 π0λιτικὴ , primum, ut Solet , quod de eo alii dixerunt, diiudicat. Sunt igitur de summo hominis bono controversiae non nominum quidem Sed rerum ). Beatitudinem ευδαιμονίαν enim summum bonum appellant omneS, re ipsa autem inter se toto coelo dissident. iii tanquam extremum bonorum laudant atque consectantur

voluptates, alii divitias, gloriam alii . Sed primi pectidum

vitam ac bonum degere videntur, non hominum. Divitiae autem bonorum Summum nullo modo esse poSsunt, quum propter aliud expetantur; nequo gloria, quae nec Sit in homine ipso sed in aliis, nec satis firma stabilisque perma-

Spenge Ueber die unis dem amen des Arist. rhalienon eis. Schristen. 184l. p. 24. et p. 39.2 Rittar Geschichte de Philasophie M III p. 18.3 Bisse Dis Philosophie des Arist. II p. 290. s. 4 Eth. Nic. I. B. 5 Eth. Nic. I. . .

27쪽

- ' neat ). equo hominis bonum id quod nonnulli contenderunt positum esse potest in specie ut Ciceroniana ἰδέας interpretatione utar , quippe quae ab hominibus comparari non possit' . Fuerunt quoque, qui in virtut beatitudinem

positam esse existimarent aut in contemplatione δ). 0uibus aententiis dinum oratis, admonet Summum esse bonum, quod ipsum ad nullam aliam rem, ad id autem res referantur omnes, ita vero beatitudinem potiu comparatam esse, quam virtutem, quae non vi Sua Solum et propter o optetur, sed etiam beatitudini causa atque Summum bonum, Praeteret ultra quod desideretur nihil, sufficiens αυταρκες esse, nequo nobis quidem Solis Sed parentibus, liberis, amicis, civibus. Deinde pergit ad extremum humanorum bonorum quaerendum ac definiendum. Quum ubique in opere λευ ct bonum cernatur, in opero humano hominis bonum neceSSe os contineri. ominis autem pus ac munus vita practica Si rationem habentis πρακτική του λογον εχ0o0ς). Rutionis vero altera animi par ita particeps est, ut eam ipsam habeat eaque intelligat T si εν ως εχον καὶ διανοου/ιενον), altera, ut eam tantum percipiat eique obediat et δ' ς επιπειθε λογον ). Ea vero, quae habent homines, aut habent possident solum aut ei utuntur in gelido. Quoniam autem soli habitu usus anteponendus est atque ἐνεργεια, pus ac munus hominum animi νεργεια est Secundum rationem aut non in ratione κατα λογον ν ιιη νευ λογρυ' δ). Sed generis humani si definimus pus, o homine malo certo non cogitandum est, sed de praestanti et virtute praedito σπου-

δαέιρ), qui opus bene efficiat. Bene autem quodque opus

I Eth. Nic. I. 2 3. 2 I. c. 4. 3 I. c. 3. x mi interdum idem declarat, quod Latinum possessio ε Eth. ic. I. .magna I. 3. 5 Haec operis humani definitio ad omnes homines accommodata est, ad servos et liberos. Nam servi ita rationis participes Sunt, ut eius vocem percipere ex aliis eique possint obtemperare I. I.

28쪽

efficitur, si fit secundum unius euiusque virtutem. Et tale quidem opus bonum est. Bonum igitur humanum in opere humano cernitur bene perfecto . . in animi ἐνεργεέ secundum virtutem, et si Iures virtutes, secundum optimam et perfectissimam in sua perfecta cf. thic Nic. I. . . Quam ἐνεργειαν qui ibi Omparaverit, non externas deaiderabit voluptates; sed quoniam ea quiSque re maxime delectatur quam maxime adamaverit, ex illa ἐνεργεlg, quam summa dilectione complectitur, percipiet laetitiam quae Secundum naturam est veram ac probam ). Ad bona vero externa quod attinet, corpori et sanitas et pulchritudo necessaria videntur ad bene agendum beateque vivendum. Divitiae vero, opes, potentia civilis utile Sunt οργαν ως ). Quibus bonis qui destitutus est, etsi saepius impeditur, quominus Secundum virtutem agat nec tamen istis comparatis, vita redditur beata, ne Sola virtute; nec contra eis detractis, misera, sed vitio δ . Iam vero summo bono ita constituto, ut sit animi ἐνεργεια Secundum virtutem, et si plures virtutes, Secundum optimam et persectissimam invita perfecta, philosopho deinceps disserendum erat

g. 5. Disputatio enim de summo hominis bono sive do beatitudine ne frustra instituta esset, ita persequenda fuit, ut politicus edoceretur, quid esset Virtum, quomodo eam ipse consequeretur, ad eamque quomodo alio insormaret Ita-4. s. 13. Iiber ita, ut ea Ipsi ethice et theoretice tantur ibid. .

Servi suum quisque opus perficiunt, si herorum rationem sequentes non sine ratione agunt Quare opus servorum est animi ἐνεργεια non sine ratione, liberorum animi εργεα secundum rationem.

1 Eth. Nic. I. 9. 10. 2 ibid. I. 10. 3 ibid. I. I. IB.

29쪽

quo Aristoteles primum, qua logo virtutes dividantur exponit, deinde quomodo nascantur atque eisciantur, tum do- finit, quid sit virtus ηθική, post quae et quales et quot Rint virtutes morales, denique disputat o virtut διανο ικῆ.

Primum igitur quum partienda sint virtutes, rationem habeamu necosse est animi partium, quarum Suam quaeque habet virtutem. Animi autem pars prior rationis est par ticeps, posterior expers. Haec item dividitur in partes duas.

Quarum altera Si το θρεπιιm V. φυτικον, quod quum nobis commune ait eum plantis et poeudibus, virtutem quidem habet quandam, sed non eam quam quaerimus humanam altera ο ορεκτικον ), Cuius quaedam pars T επι - γ υ ιζTεκον, quamvis ration non numquam adversari et repugnare audeat, potest tamen et rationis vocem audire eique obtemperare. Ad hunc animi partem referuntur virtutes moratos, quas γ θικας Graeci vocant ex illa vero quae rationem habet parto HStunt virtutes διανοζTικαέ. Hae gignuntur augenturque doctrina, illa consuetudine. Morales enim virtutes agendo adipiscimur et exercendo. Νam similibus repetitis actionibus, nascuntur habitus. Itaque opera danda erit, ut ingulae actione rectae in h. e. Secundum rectam rationem. Quae tota res redit ad consuetudinem Eth. Nic. I. 13. o II. . . OStquam vero exposuit virtutem mediocritatem tetiere, quae S inter nimium et parum praesertim in fugiendis voluptatibus Auscipiendisquo doloribus'), efficere pergit, quid sit virtus moralis αθικη). Qua quidem ita constituta, ut sit habitus voluntarius, medium tenens non quodcunque, sed id quod nobis

rati eonveniens esse monstraverit ), unam quamque virtutem, ratione omnium habita animi perturbationem J, me-

Non ἐπιθυμοτικόν , quod putavit Spengelius I. c. p. 20. cf. Ethic.

2 Eth. Nic. l. s. 3 ibid. II. . . . 43 animi perturbationes , ita Iatine reddidi παθη his verbis uti maIoquam verbo affectiones , seeutus Cic. de in III. o. o. I.

30쪽

diocritatem sequi ostendit ). Ne tamen de volniitario habitu dubium ullum relinquatur, quid sponte agere dicamur, quid inviti, plane ac perspicue exponit quaeritque de deli- heratione, de optatione, de voluntate, de consili f. de proposito' . Quae inquisitio praeterquam quod divelli a

Virtute nequit, eam quoque ob causam politico utilis est Vel necessaria potius, quod in praemii poenisque constituendis semper spectandum est, quid sponte, Voluntate ac consulto cives quid inviti egerint δ). Iam ver enucleat, quae et quales sint, quibusque in rebus VerSentur singulae Virtutes, rartitudo, modestia A. temperantia, liberalitas etc. Eth. io ΙΙΙ. - . . De ultitia autem quae prae aliis omnibus civilis esset virtus, atque ad coniunctionem hominum societatemque quam maxime pertineret, Scripsit ο- tum librum V. Libro sexto transgreditur ad illustrandas virtutes διανοητικας, ut et quao Sit recta ratio Oiρ9ος λογος)perspicuum fiat, et quid inter virtute διανοζTικας Θεωρύ- τεκας intersit et inter διανοητικας πρακτικάς, et quaenam his coniunctio sit cum moralibuS. Reliquum est, ut de eis robus quaerat quae fugienda osunt, de vitio κακέα quod virtutibus moralibus contrarium ponit, de intemperantia ἀκρασfg cui Contraria est temperantia ἐγκρατεια et de immanitate θ γζριοι ι cui opponit

virtutem quandam divinam De vitiis antea disputatum Ri. De intemperantia vero uberius disseritur, quae a vitio differt eo, quod eam in So intemperans ἄκραινὶς uec polite aut consulto admittit, nec Se recte non agere ignorat ε .

Denique breviter do immanitate. Finita disputatione do virtutibus s. do honesto περὶ του καλου), quid est de quo deinceps dicturum Aristotelem exspectemus duum de bono humano quaesti Sit Suscepta, disputatum autem de honesto, ad finem perducta omnis di-I Eth. Nic. II. 7. 2 ibid. III. -S. B ibid. III. I. 4 ibid. VII. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION