Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

116.135. 173

12쪽

Murena 304. Diuitigod by Corale

13쪽

obserυaliones de Orationibus CatilinaritS. Quum in Academia Scientiarum demonstra bam Madvigium, quamvis acutis observationibus, nihil prorsus obtinere in dirimenda controversia de Orationibus Catilinariis , utrum Verae essent, an mentirentur Ciceronis nomen , et quum alia laustra ab eo defendi, tum in primis in eo labi virum praestantissimum , quum doceret e diligentiore Codicum collatione ita emendari textum posse, ut Omnia laciem et speciem vere Τullianam prae se ferrent; hoc contendebam ,

fracta et exclusa , quaecumque asserretur, eX- terna auctoritate , totius rei iudicium pendere 1

14쪽

ex accurata exploratione ipsius orationis, tam in singulis verbis loquendique formis , quam in sententiarum comprehensione. Itaque non nisi methodum disputandi, quae in hoc quaestionis genere serVanda esset, tum attingebam, quo mihi aditum pararem ad eam demonstrationem , quam absolvere destinabam, in ipsa quoquo Prima Catilinaria , de qua nemo hucusque palam dubitasset, ne unam quidem periodum indicari posse in qua non vel linguae ingenium verborumque proprietas iugularetur , Vel perpetua Tulliani sermonis consuetudo turpiter negligeretur. Sed in illa, quae mihi cum Madvigio contentio erat, quem ne opportunis quidem Mureti aut Ernestit - at quam admirabilis sagacitatis virorum i - dubitationibus de pertinacia deiectum esse miror vetustae et antiquae sententiae defendendae) , locis tum nonnullis usus sum e tribus postremis Catilinariis, in quorum interpretatione prorsus caecutiisse milii illo videretur. Νοlo totam illam Commentationem , quam patrio sermone a me conscriptam ante biennium edidit Academia , iterum proferre, nec nisi praecipua capita inde excerpere operae pretium duco, quo melius reliqua intelligantur.

15쪽

s l.

Bis Madvigius acerrime impugnavit eorum Sententiam , qui contenderent et demonstrarent tres postrema Catilinarias non eSse Ciceronis, primum in opusculis Academ. I. p. 192 sqq. a. 183 4), tum in fine Praelationis ante 2 irum Editionem Orationum Selectarum. Reliquis omissis nunc ea tantum asserere lubet, quae ad singulorum quorumdam locorum interpretationem pertinent. Ciceroni vindicari tres postremas Catilinarias ipsius oratoris auctoritate, propter notissimum locum ad Att. II. 1. 3, contendit Madvigius contra Drellium , qui in Volumine Selectarum Orationum a. i 836) non sane ineptis argumentis , sed tamen latis audacter, coniecerat totum illum locum , qui continetur S 3 , ab eodem salsario inculcatum esse qui tres Catilinarias composuisset. Fac autem Ciceronem ista ad Atticum scripsisse: nihil tamen aliud obtinebitur, nisi et scripsisse eum et edidisse tum quas in Catilinam habuisset orationes, nullo modo eas esse quibus nunc utamur. Sed praeter ea quae Drellium movebant ut ita coniiceret, sunt alia, quae minime tollant dubitationem. Verbi causa, in illa enumeratione orationum cons.

16쪽

larium duae omittuntur, pro C. Pisone, et pro Murena: tamen utrumque iudicium a Cicerone commemoratur Flacc. 3 98. Accedit, quod nemo quidquam desideraturus est , si S 4 statim subiicitur verbis te etiam delectant. Sed in illis ipsis verbis, quum dicitur ea, quae NOS scribimus adolescentulorum sitariis excitati, te etiam delectant, molestum est pron. NOS , quum opponantur inter se adolescentulι et tu pcorrigendumque videtur quae conScribimus. In postrema autem parte totius loci videbatur mihi corrigendum esse, et quoniam te tam pro quum) acrip α, quam pro tum) res meae delectant. Nunc Otiosam esse correctionem existimo propter ea his adiecta , quae putida et paene puerilia sunt, perspicies guαe ςeεεerim , quasi biennio post Ciceronis consulatum ea incognita essent Attico ; et, ne POPOSCiSSes , esto enim me tibi non osterebam, in quibus osterre se in re alienissima dicitur.

In conserendo loco Philipp. II. 8119, subi haec

exstant: etenim si αbhinc annOS prope Niginti hoc ipso in templo negavi FOSSe mortem immaturam esse conSulari, quαnto Nerius nunc negabo seni f) cum his ex Catilin. IV. 33: nam

primum debeo verare , omnes deos , qui huic urbi praesident, pro eo mihi ac mereor re-

17쪽

laturos esse stratiam: deinde, si quid ob. tigerit, aequo animo paruisque moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest accidere , Nequo immatura conSulari, nec misera

sapiensi e - in his igitur inter se conserendis quum Wri docti soliti essent ita interpretari , ut , quod ad Antonium dixisset Cicero, vindicaret alterum ab eo in Catilinaria causa dictum esse , dcmonstraretque illam orationem vere Ciceronis esse , occurrebat Ahrensius , si a Consule Cicerone ea dicta fuissent, in Philippica ΙΙ non debuisse dici annos prope viginti, sed annos viginti. Non assentitur Madvigius , qui alteram computandi annorum intervalli rationem defendit. Equidem non necessario utendum esse illo argumento existimo : quodque Dio Cassius Ciceronem dicentem facit, se hoc consulem dixisse, vel si ex incerta fama fluxisse potest, tamen damnat illud consulari. Hoc tamen ita mordicus retinet Madvigius, ut dicat, D Cicero-Μnem et illo, et aliis locis illa pericula signifi-ncare , quae sibi post consulatum proposita es-nsent: igitur rectissime eum consularis virin mortem commemorare. V Sed qui reputaverit, id quod historia illorum temporum abunde docet , per illum consulatus annum Ciceronem aliquoties insidiis petitum esse , e quibus vix

18쪽

evaserit, tum in ipso initio IV ' Catilinariao non de suturo , sed de praesenti vitae periculo agi, neque aliud agi potuisse, is necessario confitebitur in primis absurde isto loco consularis viri mortem appellari. Sed ne in reliquis quidem quidquam sincerum aut prudenter cogitatum prodit. Iam ipsa quae praecedunt, mihi

parcere - desinite, nullo modo reserunt id quod quis exspectet, nolite de me sollici ieSSer quis umquam parcere cur ita dixit Z Tum prorsus absonum est debeo sperare. Quid au- tem sperat Z Primum , pro eo αc meretur deos sibi gratiam relaturos. Quam gratiam 3

Ex oppositione deinde , si quid obtigerit

efficiendum, deos ita gratiam relaturos, ut eum incolumem servent: sic enim probabitur ,

Ciceronem cogitasse de gratia quae sibi post mortem reserenda esset. Ita id quod subiicitur, sdeinde - explicandum erit quasi dicat, si tamen dii gratiam mini non referant ,

aequo animo moriar , i. e. patiar interitum meum. Nescio quid aliis, mihi ista supra omnem modum ridicula videntur. Praeterea qui ista composuit, caudam satis inficetam adiecit. Quum enim in Philippica opportune immatura mors appellata esset, eo non contentus amplificare studuit: sed non attendit , quamquam recte

19쪽

l ursis vita honestae morti opponi soleat , ipsam mortem dici non posse neque turpem, neque miser αm, multumque diversum esse quum

in disputatione dicitur ut in Tusc. I) mors et

malum et ideo miserum eSt: quodque in generali disputatione probandum esset, dedecet Consulem, ut sin et fortem virum, et sapientem esse profiteatur. In eadem sententia enuntianda non incidit, tredeclin annis ante, Cicero in tam ineptam arrogantiam, quum in Sestianas 48 dicit, mortem - ego vir conSularia , tantis rebus gestis, timerem Z Madvigium monere poterant prudentes Mureti de hoc loco dubitationes. Qui Catilinariam spuriam esse iudicant, utuntur loco luculento ad Att. XII. al, ex quo demonstrant Ciceronem nullam in illo senatu sententiam dixisse post Silanum et Caesarem. Verba haec sunt: Brutus) Catonem primum

sententiam putαι de anima ersione dixisse : quam omnes ante dixerant praeter Caesarem. - ergo in sententiam Culonis factum est Senatus consultum 7ὶ quia verbia tactilensioribus et pluribus rem eandem comis

prehenderat. Me autem his Brutus laudat quod retulerim, non quod pαtefecerim, quod cohortatus sim , quod denique rente , quam

20쪽

consulerem , ipae iudicaverim: quae omnire quia Cato laudibus extulerat in coetam perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. Haec ita interpretatur Madvigius , ut illa quod patefecerim , quod cohortatus sim reserat ad orationem hanc , quae post Silani et Caesaris orationes dicta esset, quod ipse iudicaverim den animi sententia ipso relationis genere declara -ntaV accipiat. Non admittenda est haec interpretatio, quae divellit ea quae arctissime a Cicerone iunguntur: ipsumque illud denique, i. e. nno verbo ut dicam , ostendit eum simul omnia illa secisse quum reserret ad Senatum, pate-saciendo , cohortando, iudicando i. e. sua Sententia explicanda, antequam consuleret, i. e. Senatorum sententias rogaret. Atque haec

erant illa omnia quae Cato laudibus extulerat in coelum perscribendaque censuerat, id quod Salustius Catilin. 52. 36 commemorare neglexit. Tum quis putet quidquam ad Senatorum animos confirmandos post illam Catonis sententiam adissici potuisse per illam quartam Orationem, in qua nulla certa Sententia explicctur 7 Cf. 324. In eadem oratione S 13 quatuor vitiose dicta

notabantur ab Αhrensio , in his verbis: vereamini, cenSeO, Ne in hoc scelere tam immani

SEARCH

MENU NAVIGATION