Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ot concedi potest furor tuos in D Catilin. init. et S 15. - Porro non dicam nunc ridiculo omnes istos , quos Catilina socios sceleris Romae reliquisset , belli duces appellari , sed acerrimos duces appellari non patitur Latinitas. Neque

imperator, neque dux, neque auctor , neque

princeps cons. Catilin. Ι. 3 27) cuiuscumquerci acer appellari potest , propterea quod istud adiectivum non nisi iis tribui solet, in quibus

vis quaedam et intentio ad agendum inesse cogitari possit: igitur et acre ingenium, et acres oculi dicuntur et acer hostis, aut inimicus , et acris pugna, non item ii acres dicuntur

qui designantur dignitatis vocabulis, ut Consul, ut imperator, ut belli dux. Hinc defendi potest id , quod sortasse miretur quis, Sull. 52 , noctem acerrimam dici non tantum acerbissiamam , ut ad Att. X. 8. 7), si quidem noctis vocabulo istic consilia et decreta intelliguntur de

quibus convenisset inter coniurationis socios ad rem publicam evertendam , quorum ea nocte animi certe acerrimi suissent.

Ex Ciceronis consuetudine perpetua dici poterit quis providere quid , aut alicui rei , aut vi et ne quid fiat ; non item quemadmodum , quod apte domum coniungitur cum verbis videndi, intelligendi , consulendi, deliberan-

42쪽

di, sintilibusque. - Nec probari posse puto in insidiis salvum esse. Dici poterat ex insidiis sa tim evadere , quoniam salvus in ipso eventu dicitur: sed requiritur inter insidias tutum eSse. - Postremo , ut aliquando sinem quaerendi faciamus, quis umquam aut tantas, aut tam absconditas insidias dici audivit 7 Tot insidias novimus, non tantas , quoniam non cernuntur magnitudine. N eque absconditae ut dicantur probari potest, quasi insidiator non per Se operam det ne appareant, ne emineant insidiae. Disit sane Cicero de Bulli consilio , Leg. Λgrar. II. S 49 , patefacio vobis ,

quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompeii dignitatem. Sed lex ipsa patebat, nec abscondebatur : interpretando tantum eo pervenerat Drator , ut ostenderet, quod Artasse plerosque latuisset , quodque propterea abstruSum appellat , id lege contineri, quo isti tamquam insidiari Ρompeii dignitati dicendi essent. Sequitur , nam tum , quum ex urbe int linam eiiciebam s/ron enim iam Nereor huiuεωerbi invidiam , quom illa magis sit timenda , quod vivus exierit,) sed tum , qui m illum

exterminari volebam , aut reliquam coniura rorum manum simul exituram, aut eOS, qui

43쪽

restitissent , ins 'mos sine illo ac debiles fore putabam. De eiiciendi verbo modo vidimus : sed error notundus est quum id permutatur cum verbo exterminandi, quod in abusu potestatis usurpari solet, sicut cognita exempla evincunt ; ne dicam inepte in hoc quoque variari, quod exterminari et Olebam ponitur pro exterminabam. Utrumque autem quum, facto constet , quid est hoc, quod dicit se non vereri ferbi invidiam 8 quae nulla alia esse potest praeter eam , quam quis Verbo pronun-eiando concitet: cons. Planc. 875. Pison. 372: contra , rei gestae invidiam timere poterat, sicut harum orationum scriptor ipse significat Catilin. I. S 28 , quam istic tamen inscite invidiam potestatis appellat. Sed magis etiam ridicula illa invidia , quod vivus exierit quasi invidia cui nasci posset ex eo, quod alius

laciat : debuisset saltem dicere , se inde invidiam timere , quod vivum exire passus esset , qualem Catilin. Ι. 3 29. et nertiae inυidiam appellat. Νeutrum tamen recte nec verbi ingenio convenienter. 0mnium sane iactorum et vitiorum reprehensio est: sed invidia non nisi in nimia potestate eiusque abusu ponitur , tum in superbia et audacia et severitate, quod servare videtur scriptor in Catilin. I. 3 23 ; con-

44쪽

tra , aliena est ab inertia aut modestia aut lenitate aut negligentia. Tum , reliqua coniuratorum manus in primis improprie dicitur de reliquis coniuratis qui in urbe manserant, quoniam manus non nisi de copiis comparatis ad vim et ad impetum faciendum usurpari solet,

quo nomine Sest. 3 42 , de illis temporibus

recte dicitur , coniuratorum veteres copiaS , et fusam illam Catilinae mantim importu-Nam - eSSe TeuOCatam , nempe quae proelio

illo lasa et exstincta suerat: recteque ibid. 379 manus Clodiana appellatur. 0mitto reprehendere , quod reliquam manum dicit: et con cedendum Suetonio , qui Dctavian. 3. Scripsit residuam Spartaci et Catilinae manum. Sed damnanda certe Lamhini correctio est in Sest. S 11 , ut legatur reliquaeque coniurationis impetus et conatus, pro reliquique. Quorsum deinde pertinet illa disiunctio , ut a reliqua manu distinguantur ii qui restitissent flquos quum dicit infirmos fore se tum putavisse , quid attinebat , quod statiin subiicit , in eo Omnes dies n-tesque consumere, ut quid agerent - sentiret 8 Sed in his ipsis verbis est, quod iure quis reprehendat. Nolo hoc urgere , in tam exiguo temporis intervallo inde a Catilinae discessu usque ad suspicionem dc Λl-

45쪽

lobrogum legatis, aliquanto liberius commemorari omnes dies noctesque: sed ipsum istud omnes et usui et rationi repugnat, et de continuo vel labore , vel molestia, non nisi dies atque noctes perserri eam dicitur: exempla attulit Madvigius ad Fin. I. 51. p. 102: quique locus ab eo omissus est, Planc. 3 99, quod huc

non pertinebat, multum diversam rationem habet , quoniam istic de certo numero dierum noctiumque sermo est , quibus Plancius Ciceronem Dyrrhachio Τhessalonicam perduxerat, igitur commemorato die, quo primum Ρlancius in eum inciderat, recte subiicit, o reliquos omnes

dies nocteSyue.

Notabilis porro error hic est, quod ista, Omnes dies noctesque consumpsi, subiicit his, ut vidi : quoniam , ut constare arbitror , post eiusmodi loquendi sormam , unius aut facti aut capti consilii mentio requiritur , non eiusmodi actionis quae non statim absolvatur. Sed taedet continuo in illo luto volutari :quamquam hoc etiam notemus, iugulari Latini-

istiem quum dicat, coniuratos nobiscum esse I i quidem esse cum aliquo constanter apud Ciceronem usurpatur in sententiarum consiliorumque communione et societate , aut in qua-eunque necessitudine animorum, quemadmo-

46쪽

dum, ut uno eXemplo defungar, Rabir. Perii. S 24 oram Saturnino , cum bonis , cum consulibus esse: et alio modo , Brut. S 309 , eram cum Stoico Diodoto , i. e. utebar eius disciplina.

Maneo in ea sententia quam supra explicui, puram et elegantem Latinitatem Tullianam, omninoque orationis indolem non divinando constitui opus esse, sed accurate perspici cognosci- quo posse ab eo qui animum attendat. Et profecto sic se res habet, qui illam iure celebratam orationis virtutem non sentiat ipse et animo complectatur, is non tantum ab istarum rerum iudicio et arbitrio excludendus est, sed inanem etiam operam posuisse censendus erit in cognoscendis praestantissimis veterum literarum monumentis, si praesertim in praecipuis illorum studiorum emolumentis hoc numerandum est, ut nostrum ipsi sensum istius venustatis excolamus , et in omni sermonis genere, tam in Verbis quam in sententiis, id sequi discamus, quod

rectum et verum sit, omnino quod deceat, sugere contra quae ab erudito et casto sermonis usu deflectant verborium lite tum deligendorum

47쪽

tum componendorum turpem inscitiam prodant. Hinc factum est ut, complures alios omittens, advigium , virum in paucis doctum et acutum et praeclarissimum Ciceronis interpretem, deligerem , quem demonStrarem PerVersa argumentatione contrariam sententiam defendere. Non poenitet me eius disputationis, quam qui cognorint concedent mihi, ut spero, frustra conatum esse Madvigium vel ut proba et recta tueri, vel codicum aut ingenii ope emendare quae in illis orationibus legerentur.

Iam , quum dixissem in hac ipsa Prima Catilinaria , de qua nemo , quod scirem , adhuc

dubitavisset essetne Ciceronis an minus, ne tria quidem verba iuncta exstare, in quibus non pos- 'set notari linguae ignorantia et barbaries quaedam , simulatque cum ipsius Ciceronis constanti

consuetudine compararentur , nolui frustra a me

sagitari, ut hoc ipsum dedita opera explicarem, ideoque sumsi duo priora capita eius Orationis in quibus singula explorarem ita , ut stulti et inepti et indocti declamatoris vitia denudarem :et confido , qui mihi de hac particula concesserint , reliqua facile largituros esse. uod si id , quod ηοlo, quodque in hac an

notatione perficere conatus sum obtinuero, nihil opus erit alia persequi, quae rite enucleata ad

48쪽

eiusdem iudicii necessitatem perducerent. Vidi enim qui, praeter orationis ipsius indolem, oratoriam quoque virtutem insignem in his declamationibus cerni contenderent, tum nescio quam prudentiam rei publicae a Consule in Senatu et apud populum gerendae. Ad illa quidem si respondendum esset, perficere liceret ea , quae in priore commentatione adversus Quinctilianum disserui: nec poenitet me tantum , quantum satis erat, significasse, adeo nihil esse in sententiis , e quibus consarcinata esset illa declamatio, quod sani et sinceri et prudentis ingenii nota agnosceretur, ut mirarer si quisquam serio contenderet quidquam se deprehendisse quod operae pretium esset memoriae commendari: in quam sententiam, ut audio, Morstadtius disputavit in quodam Programmate quod hucusque usurpare mihi non licuit. Sed plane amplector

id , quod in Bruto S 258. Pomponio tribuit

Cicero, solum et quasi fundamentum oratoris esse locutionem emendatam et Latinam: nullaque Oratoria Ornamenta decebunt nisi,

ut ait idem Pomponius de Caesare S 261ὶ, ad

elegantiam verborum adiungentur. Si tamen istarum rerum iudicium dissicile est certis finibus circumscribere , certamque notam excogitare qua quae sic ut decet ornata sint distinguan-

49쪽

tur ab iis quae vel insulsa vel tamquam cala mistris inusta videantur, quod Omnis eius generis existimatio a cuiusque sensu et eruditione pendet, quid dicendum est de eo, quod postremum commemoravi 7 Sunt enim qui serio contendant eum animum spirare in illis declamationibus , in tanto discrimine rerum eam consilii capiendi sortitudinem, eam sollertiam in concitando Senatu et populo ad summam rem publicam defendendam splendere , ut insanum sit ista a rhetore quodam ficta esse existimare, qui ne minimam quidem partem illorum periculorum attigisset. Equidem non aggrediar illius sententiae diiudicationem , quam lubens relinquo iis qui historiam illorum temporum tractantes non tantum eventus ipsos, sed causas quoque persequuntur eorumque qui agunt artes et consilia investigant. Fieri potest ut nec Drumannus ab ea consideratione recesserit, nee Ommsenius: nihil hoc ad me, qui contendam e comparatione tot voluminum Τullianorum, unde constantem speciem emcere liceat illius castae et elegantis Orationis , cuius inventor et princeps Cicero suit, fieri non posse ut is harum Catilinariarum scriptor et editor fuerit. Aliquanto minus pertinaces suturos suisse opinor contrariae sententiae propugnatores, nisi

50쪽

38 Salustium auctorem habuissent, qui Catilin. XXXI. 6) tradat, quam Cicero habuisset orationem luculentam, postea scriptam edidisse.

Fuerunt viri docti qui postrema illa verba subdititia haberent, propterea quod nihil novi hoc

esset Ciceronem edidisse Orationem , quod idem alii multi sacere soliti essent, Ut non necesse esset hoc monere. Νeque ipse video quid ea mentio ad illorum temporum gravitatem explicandam quidquam pertineat. Nihilominus relinquendum hoc esse Salustio censeo, aptum inprimis totius loci consorinationi. Et sane aliquantum ponderis ea traditio haberet, nisi conis staret Salustium inconsiderate et negligenter multa miscuisse et turbasse et falso tradidisse. Prudenter ea de re monuerat iam Muretus in Praelatione Commentarii in Catilinarias, et probandus est Τheod. Mommsenius, qui in Historia

responsum Catilinae , si quod esset in suas fortunas incendium excitαtum , id Se non αννα ,

sed ruina restincturum , Cicero Muren. S 5 l)non reiecerit in illum Senatum, in quo consul adortus erat Catilinam , sicut Salustius ibid. XXXI. 9 tradit. Sed , quod qui illis temporibus historiam scribebant potius oratorium opus se aggredi putabant, quam diligentissima rerum ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION