Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ac nefando nimis aliquid Severitis statuisse wideamini. Primum reprehendit vereamini , tum censeo , deinde nefari S , postremo Nefando nimis , quod oportuisse nimis nefando.

Quae contra disputat Madvigius opusc. Acad.

II, p. 348) de Cereamini censeo , obscuritate laborant, sortasse ex operarum vitio. Puidquid Sit, satis apparere credo pravam illam loquendi formam scriptorem et a Salustio sumsisse Catilin. 52. 26), nec ipsum intellexisse verbum cen- Seo , ex perpetuo usu Ciceronis , non nisi cum Infinitivo suturi, aut cum Gerundio iungi posse eius verbi, quo actio quaedam indicetur, non animi quidam motus, ut in vereri et in misereri. Τum , si ironiae locus esset, dixisset bonus auctor Latinitatis et erendum est, credo :ut statim post recte subiicit, multo magis est verendum. 4diectivum nefandus recte ut Ciceronianum tuetur Madvigius : sed ex illo loco

Milon. 3 72 si nefandum adulterium) conficere eum oportebat , non dici nisi in eo flagitio, quo

naturae ius et sanctitas violetur , nec convenire

coniuratorum illorum audaciae: post Ciceronis aetatem abusi sunt illo nomine et poetae et scriptores. Nimis nefando , quod Λhrensius malebat, sane propemodum ridiculum est; rectiusque Madvigius sensit nimis interpretamenti

22쪽

loco ad seυerius ascriptum esse: poterat quoque corrigi severe , si operae pretium eSSet. Qui tam attente ista consideraVerunt, mirum

est eosdem nihil in quo offenderent reperisse in his, quae illis statim subiiciuntur: multo masis

est verendum , ne remiSyione poenae crudeles in patriam , quam ne Seυeritate anima versionis vehementes - videamur. Rectissime remissum esse , et Vel Severum, vel υehementem , vel nimis diligentem, inter se opponuntur; sed in eandem oppositionis sormam non erant includenda Synonyma , poen , et anima ersio. Praeterea neutrum per Serecte dicitur, nec remissio poenαe , nec SE-

veritas αnimadversionis. Remissio obiecti Genitivum si habet , is est eius nominis quo indicetur actio quam quis in sua potestate habeat, quamque. prout lubet , vel contendere, vel remittere possit, quemadmodum in Oratore vocis et contentiones et remissiones laudantur: sed nec poena, nec plaga, nee ictus admittit remissionem , quam perperam Ernestus in Clavi ex hoc loco interpretatur lenitatem. Tum seυeritas non est ipsius poenae aut an

mα ersionis , sed animi eius qui iudicat: itaque recte 0rat. ΙΙ. S 72, de iudice, tum adseveritatem, tum ad remissionem animi

23쪽

contorquendus est. Cons. Brut. S 322 : eodenique modo severitas iudiciorum accipienda.

Nihil attinet monere a Vatinio, in Ep. ad Div. V. 10. 2 , longe aliter dici animadversionem αο εν licium remitto tibi. De alio loco eiusdem IV '' Orationis S 24 disputat Madvigius sepusc. Acad. I. p. 156 sqq.

Verba haec sunt: 'quod si meam spem vigi roborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum ilium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad Salutem, verum etiam ad dignitatem , si eius, qui Λαec Omnia suo solius periculo conservαrit , illum ilium esse memineritis. Qua propter de summa salute ves να populique Romani, i patres conscripti l de vestris coniugibus ac liberis , de aris ac focis, deonis ac templis , de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio et libertate, de salute Baliae, de universa re publica decernite diligenter, ut institu stis , et fortiter. να-belis enim consulem , qui et parere ve3tris decretis non dubitet, et ea, quae statueriatis , quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit. Nihil est in his quod Madvigium offendat, praeter postremum Verbum P033it, quod ei, post Heumannum , delendiun

24쪽

videtur: itaque ut parere , ita praestare suSpendit ab illis qui non dubitele tum recte interpretatur quid ex Ciceronis Latinitate sit prαestare. Sed oportebat virum praestantissimum cognitum habere ex assiduo usu orationis Tullianae neque enim de Nepote , aut Livio. aut Curtio loquor) , illud non dubito non alium adsciscere In sinitivum, qui eiusdem subiecti sit, nisi Praesentis, et eiusmodi verbi quo una et simplex actio indicetur , Futuri Infinitivum non nisi si is ad aliud subicctum reseratur. Nihil eius generis monetur neque in Zumptii Gram

matica S 541 , neque in Madvigii S 416. Quid

h. l. orator enuntiare voluit 7 Nihil nisi hoo , quidquid et Os statue Ψtis , parebo , et Pros- stabo: hoc autem neque illo modo ornare licebat, non dubito parere: neque hoc, non dubito me pariturum esse: poterat per grammaticam , squamquam ipsa sententia inepta esset) , non dubito frmare, polliceri, me pariturum esse, aut non dubitabo parere , si tamen eiusmodi amrmatio serri ullo modo poterat. Non dubito parere non nisi is dicit, cui certum quid statim perficiendum imponitur. Omitto parere decretis , quod improprie de Consule dicitur. Sed , quamquam concedo Madvigio, DpraeStare plus esse quam defendere

25쪽

prorsus mirifice addi puto ab eo , D augeturque Dadiecto per se ipstim. V Non sensit, primum , illud praestare neque augeri, neque minui posse; tum , si per se ip3um praestare quis dicatur, cogitandum quoque esse de eo, qui per alium praestat, quo nihil magis absurdum. In eo quoque erravit Mad illius , quod idem verbum eodem modo positum affirmat in Pison. 3 80, ubi explicantur quae Pompeius Ciceronis causa suscepisset , in quibus defendit hanc lectionem, quum - senatus sententiam praestaret. Sed nihil erat prαestandum eo sensu , quo Madvigius defendit. Iteratur quod S 35 dictum erat, de me senatus ita

decretiit Cn. Pompeio auctore et eius sententiae principe -: itaque servandum est quum senatui sententiam praestaret, suam scilicet quam Senatus amplecteretur. Ut alia complura omittamus , hoc tamen notandum est , perperam , inani quodam variandi consilio , decernendi et statuendi verba promiscue usurpari. Statuere enim sui censere et iudicare) de singulorum sententia dici solet, de senatusconsultis non nisi decernere: cons. Sest. S 128 sq.

Philipp. IV. 3 8.

Non dimittenda sine animadversione sunt reliqua eiusdem loci. Puid attinebat parvum

26쪽

fmιm commendare patribus conscriptis, quitum vix unum annum expleverat 3 Cons. ad Att. I. 2. 1. Novimus talis commendationis exempla in causarum capitalium defensionibus:

cons. Orat. I. S 228. Sest. 3 144. Verr. I. S 151. Coel. sin. Qui ista scripsit meminerat fortasse horum , Sest. S 54, liberi ad necem

quaerebantur. Τum , etiamsi probentur salis erit ei praesidii ad salutem , non serendum est alterum, ad dignitatem, quippe dignitatem nemo praesidio consequitur , et nemo eandem cogitabat in parvulo. Maiorem etiam inscitiam Latinitatis produnt haec , quae praecedunt, si meam spem vis improborum fefellerit atques superαυerit. Necessario enim talis inde conficienda est sententia, si vis improborum non id,

aut etiam si plus quam quod spero perfecerit :perquam ridicule. Quo modo istud fallere ponatur, docent innumerabiles loci, veluti verr.

In iis quae sequuntur orator adhortatur Senatum ut sortiter decernat: quae tamen quum inchoat a coniunctione quapropter , non apparet huius coniunctionis ratio. Sed in ipsa adhortatione ea forma oratoria desideratur, quam et ratio postulabat , et Cicero usurpare solet, ex qua, Verbi causa , hoc direndum suerat ,

27쪽

D sortiter decernite de coniuratorum animadver-nsione . nam non tantum de illis, sed de salu- D te pop. Romani decernetis. V Sic loquitur Cicero, ut alia exempla taceam, Verr. I. S 6,

De summa salute vestra quod dicitur , vitiosum est propter adiectivum Summa, quoniam salutis nomen nullum admittit eiusmodi adiectivum ; nisi forte quis putet dici posse stimmum

interitum , aut Summam vitam , et summam mortem e summum bonum dicitur. Itaque Verr.

I. S 4 , ubi edi constanter solet , Neque enim salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest, tota istius exordii argumentatio sere demonstrat corrigendum esse laus ulla, cui multo melius quam saluti convenit illud rem publicam posse defendi. Nihil dicam de ambitiosa cumulatione eorum quae Sequuntur ; nec sane attinebat , quod Belerus fecit ad ostic. ΙΙ. S 33 sin. , ordinem enumerationis ex hoc auctore frmare: sed decernere de salute, deque reliquis illis omnibus, ita improprie dicitur, ut ne audacissima quidem figura defendi possit: decerni de coniuratis tantum poterat. Postremo , fortiter decernere ut recte dicitur , quo signiscatur animus eorum qui decernunt, et gravissime ornatissimeque decernere ad

28쪽

Att. I. 16.5 . quo decreti forma indicatur, ita quid sit diligenter decernere prorsus non intelligo.

In alio quoque loco, Catilin. III. S 26, quem

Madvigius non strictim et leviter, sed dedita opera tractat Opusc. Acad. I. p. 190 sqq. , acutissimi viri desideravi sentiendi et iudicandi prudentiam. Locus hic est, ex ipsius recensione quibus pro tantis rebus , Quirites , nullum Ῥο α υObis praemium virtutis , nullum imsigne honoris , nullum monumen iam latidia postulabo praeterquam huius diei memoriam

sempiternam. In animis ego vestris omneδfriumphos meos, Omnia ornamenta honoriS,

monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari Nolo. Nihil me mutuo potest δε- Iectare , nihil tacitum , nihil denique eiusmodi, quod etiam minus digni assequi po3- sint. Memoria Nes ra , Quirites , NOStrae

reS alentis , sermonibus crescent, literarum monumentis inveterascent et corroborabun-

fur e eandemque diem intelligo , quam spe ro aeternam fore , propagatam esse et Gd salutem urbis et ad memoriam consulatuβmei, unoque tempore in hac re publica duo civeS ex3titisse , quorum alter fines veεtr imperii non terrue , sed coeli regionibν

29쪽

terminaret, alter eiusdem imperii domicilium

sedemque Serbaret.

Haec dum iterum describo, mirari subit quomodo quis, etiamsi omnia recte Latine dicta essent , tam sutilem , tam inanem , tam ambitiosam verborum cumulationem, tam plenam iactantiae et vanitatis , sine fastidio devorare possit. In priore parte nihil offendisse videtur Madvigium, quaeque diversa ab illa lectione e Codd. asseruntur, nihili sunt : sed diligentius attendit vir praestantissimus ad reliqua, inde a verbis eandemque diem. Igitur nihil repugno quod auctoritate duorum librorum locum illum sic constituit, quum antea legeretur aeternam fore, et ad salutem umbis et ad memoriam consulatuS mei propagatam, unoque tempore cet. , in quibus nullam syntaxin agnoscere potuerat Ernestus: sed quum affirmat ita priore parte periodi rectam sententiam Contineri , quam scilicet Muretus iam et Garatonius exposuissent, id nullo modo probare possum. Quo modo enim ipse interpretatur 7 DUOcDdicit, quum longam diem , sua quidem spe γγ aeternam , urbis saluti propagaverit , eandem

D se aeternitatem memoriae consulatus sui conci-Dliasse, non interiturae, dum stet urbs. V In hac paraphrasi eadem verborum obscuritate uti-2

30쪽

tur, propter quam ea ipsa quae interpretatur reprehendenda erant. Quid enim est diem propagare Z Nies, inquit Muretus, hic idem valet , quod te us: sit ita: sed quid est lempus propagare 8 Siquidem propagare, illo figurato sensu , est ellicere ut diutius , per longum tempus , duret, ut StirF m , vitam propagare sed tempuS ipsum propagare, quis cogitare potest, praeter illum orationum illarum scriptorem, qui Catilin. II. S li scripse

garit rei pusiacae 8 Cicero ipse , Sest. 8102,

haec nempe facta clarissimorum civiEm , eorumque memoria in fama celebrantur , monumen is annalium mandantur, POSferitati prπας n-tur: in quibus apte Bativus iungitur cum illo verbo , inepte contra in illis locis , ut propagare valeret idem quod conciliare. Si tamen quis concedere velit Madvigio eam interpretationum quam commendat, quid ineptius quam haec , spero eam diem Sempiternam fore, e intelligo eam propagatam esse Z quod autem additur, ad salutem urbis Cicero saltem dixisset linius urbis, ut Sull. 3 23 , in eo salus ita ponitur, quasi diceretur de continuato otio et prosperitate , contra perpetuum Latinitalis usuin, per quem Salus in cuiusvis peri-

SEARCH

MENU NAVIGATION