Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1o a Commentariorum

Quos eiusmodi procul visa sal gaetus, planae ac stabilis insulae prospectum praeleferens, vana elusit spe.Nam partim viridis est, partim crocea, quae pingui humore maris alitur; nec nisi ubi salsuginosum est smium enascitur. Rubrum item mare, ac totus orientis Oceanus reli

tus est sylvis. Etenim, ut testatur Plinius lib. I . Alexandri milites, qui nauigarunt in Indos frondem marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam Sole protinus in Salem arescentem. Eodem quoque tractu Insularum sylvas altiores platanis populisque astu maris opertas, ab eisdem etiam suisse visas: ita ut ad maximarum

earundem arborum cacumina naues religarentur; recedete vero aestu,

ad radices: easdem mari adueniente fluctibus pulsatas resistere immobiles quin de pleno aestu operiri totas. Vnde apparet rerum argumenatis, tam asperitate aquarum, quam pingui salsugin e arbores tum ali tum indurescere. Nostrum quoque mare mollissimam herbam profert Algam vocatam, haud equidem omnino rerum omnium, ut est, in prouerbi o, vilissimam. Cuius copia dc mollitudo caussa sunt,ut Venetijsilc serendis vrceis,& vitreis vasis in varias mudi partes tuto trans, mittendis fiat aptissima. Quin de se etiam magnopere admirabilem Bin eo exhibet, quod ex solo & pabulo salso nascitur,& nutritur: atque ut veram agat stirpem, Sc vere pullulat, dc aestate viret,& hyeme etiam moritur. Tum ad sugandos cimices eadem culcitris supposita inuenta fuit commodissima. Porro est herba quaedam Anthyllis dictaDio scoridi, quae toto fere Valentino Regno, maxime ad oram maritimam oritur. Cuius duae sunt species, ut quidam Medici doctissimi censent: altera, quae Valentinis sosa borda; altera, quae multo praestan tior, multisque usibus accommodatior , Barrilla vocatur utraque sapore salso cum quadam astrictione praedita. Quam solent pastores, Salis inopia urgente, ad Solem torrere, ac exsiccare; eaque in puluerem redacta pro Sale vii. Hanc autem, siue constatum eius cinerem Chali vocant Arabes; Salem vero ex decoctione eius herbae resultantem Salem Alchali nominant; cinerem autem iam induratum,

Alumen catinum. Quamquam Sc ipsum alumen, quid aliud esse seu haberi potest, quam quaedam fere hebescente sapore jalsugo terrae Ex quibus constat, non omnes stirpium succos insulsos prorsus a natura sui C.

122쪽

de Sale liber secundu S.

ra suisse probatos minusque audiendam Plinij sententiam, qui falsunt saporem non nasci affirmat, hunc sblummodo ab omnibus stirpium succis excludens. Cui lententiae satis, ni fallor , ijs, quae adducta sunt, obuiam est itum, atque ab illa quidem ad consentaneum rerum iudicem experimentum, ratione duce, appellatum. Quis enim dubitat pleraque alia, quam quae recensuimus herbarum genera esse, neque nota nobis adhuc, neque gustui dissentanea, quae praeter usitatos sanores, salsos etiam referant ξ et quae non modo salsum sapere, sed salso ex solo gigni, & ali possint Cum non tantum salsissed amaris etiam Aalimentis stirpes nutriri, ut docuimus, auctor sit Hippocrates. Quid enim prohibet in itirpibus, quemadmodum in animalibus, δc inani mis, aut monstrum, aut inusitatum quid euenire Veruntamen quicquid illud sit, excellentiae, atque benignitati Sadlis est datum ut stirpibus,quibus sapori pabuloque, aut alimento esse non potest, sit aut medicamento, aut ornamento, aut maioris tacunditatis occasioni. Nam, eodem referente Plinio, pleraeque arbores, atque herbarum genera sunt, quae salsis aquis partim reficiuntur, partim si in sterilitatem, aut alios morbos incidant, emendantur, ac reui rescunt, ut lentiscus,& palma. Hae namque fallum solum diligunt, parque ubi tale non est, Sale aspergi, non radicibus, sed paulo remotius desiderant. Nam leui, sabulosaque terra, ac maiori parto nitrosa gugnuntur . Atque inter alias, ciceris natura est gigni, dc occari cum salsugine, quemadmodum & magni Ciceronis fuit cum summis animi salibus nasci, & adolescere. Quin & Apij radix, ut Aristoteles inquit. salsa irrigari vult. Sunt & aliae stirpes, quibus peculiaris medicina in salsis aquis est sita: ut raphanus, beta, ruta, & cunila, quam Dioscorides origanum Eracleoticum vocat . quarum suauitati, sertilitatio ue Caugendae admota salsugo confert summopere. Insuper Jc vitium ra dicibus , si lacrymosae lint, aqua salsa atanditur, qua eiusmodi supe fluens humor combibitur. Pleraque etiam arbores, quae nulla extemna caussa languescunt, ac siccantur, salso irrigatae humore radicitus, reuiuiscunt&conualescunt: propterea quod humor ille vermes erasiccationis caussas imis radicibus assixos extinguit. Adhaec neque stirpibus tantummodo, bc arboribus assula salsugo prodest, sed earum

H iiij etiam

123쪽

io 4 Commentariorum

etiam decerptis iam fructibus perficiendis Sc conservandis pernecessa.

ria adhibetur. Siquidem Graecorum usu ad excitadam vini lenitatem, Sale, aut mari solebant vina condiri. A quo etiam usu, dc condimen. to, neque solertissimi nostri temporis oenopolae abstinent. Nam qui . bus dictii est caussis, societate Salis augetur vini ardor, praesertim effervescenti adhibitus. Hodie itidem Sale Sc aqua, ut vulgo dicunt, Sal muria feruenti exceptura vinum dolia diligenter purgare eluereq; solemus: tum ut doliorum rimae astrictione balis constipentur ; tum

maxime ut quicquid in illis putridum fuerit eiusdem vi Salis absum Atur. Quin etiam cupae magnae vinariae quandiu vacuae manent, ne tam squallore, ac situ, quam aerugine contabescant: neue in eis prioris vini

cibus sequens acescat, quarta parte modioli Salis inclusa, conseruantur incolumes. Quρduis praeterea frumeti genus Sale quamaxime defenditur a putredine, atque in primis triticum. Nam hoc quidem diutius assematum, cum sit corruptioni obnoxium, maritimis praesertim in locis, vix ultra biennium retinetur; at vero in mediterraneis montanis, insperso Sale, ultra decentum vidimus seruari incorruptum. Hoc ipsum molitum, atque in farinam redactum , cum Sale, & lauri folijs Rcommistu conseruatur in annos: humore quidem eius a Sale ex parte exsiccato, quemadmodu experimento clare ostenditur. Nam si duos panes eius nem ponderis ex massa subigas,alterum Sale aspersum alterum minime, videbis priorem leuiorem esse, propterea quod quantulium oris in eo pane, qui erat insulsus remanet, tantundem Sal suxerata priore. Qua ite Salis admistione subactus panis salubrior,multoque suavior efficitur; ac neque sine foenore id sane. Nam quo plus Salis pani admiscetur sic enim subigi solet pastoribus, & in agro laborantibus eo minus panis comeditur; quod appetitus Sale degustato citius Cexpleatur, de saturetur. Vt scilicet cum summa gustus, atque appetitus expletione, per Salem, magnum sequatur mortalibus compendium. Quo fit ut panis, tametsi humanarum escarum habeatur praestantissimus, at grauior ille tamen, atque humidior, longeque insuauior remanet absque Sale subactus. ii Sed iam ad arbores Salis amicas reuertamur. Sacra quidem My thus olim in triumphis celeberrima Lauri qmula,maritimis,sive salsu-

124쪽

de Sale liber secundus. IOS

ginosis locis frequens innascitur; atque inter arbores mari proximas refertur. Qua caussa olim a Poetis Veneri, quae, ut dictum est e Saloorta fuit, dicabatur: aut ob foecunditatem i, oleum enim δc vinum succorum Icecundissimos,& ad voluptatem,Sc delitias aptissimos ex sese poteli elicere: aut propter redundantiam medicamentorum, quae ex. ea vi Glinienda, & a dolore leuanda corpora a Medicis componuntur. Adhaec stirpium, siue herbarum omnium longe dulcissima Glv-cyrrhiZa, sumpto a Graecis vocabulo, occurrit, racsce usqueadeo dulci, ut huius sapore acutius quam melle gustatus excitetur. Haec autem omnium, quae ad mare sunt, ultima fere habetur: iactu quippe lapi Adis a mari remota alicubi enaseitur: quam in Valentino agro mari finitimo, tribus millibus passuum ab urbe Valetia inuenire est prope oppidolum, ut vocant Grau, quod aperto ibi mari adiacet. ubi statio fit nauibus satis malefida: atque ideo illud Graus quasi gradus, imposito a nauigantibus nomine dicitur ; propterea quod arena ibi sub aquis . haud prominens aequabiliter,quasi per gradus, descensius effcit in profundum I indeque est ut commota procella ac tempestate quadoque fiant naufragia. Porro saccharum, quod ex mellitissimo, atq; omniutemperatissimo dulci constat, nonne calidioribus in regionibus, Aua ηstro praesertim eXpositis, ex mellitis, ut dicunt arundinibus exprimitur quae plane in modum mel sis in geniculatum culmum eriguntur, nec alibi felicius adolescunt, quam in agris maritimis, ubi aqua id fimo columbino, qui ob maximam siccitatem prope salsus est, repastinari, volunt: atque calidum, & pingue solum, quale est maritimum, desiderant, quo melius a rorifero, atque temperato marino aere foueri pos

sint. unde credibile est maritimos agros, ubi glycyrrhiZa nastitur,no ineptos esse ad proferendum succharum: ne demu sine Sale fiat, quod etiam stirpium nonnullae sint dulcissimχ. ' Cxxxv Insuper oleae ut uberiores fructus ferant, falso praecipue marino loco gaudent . pinguiore enim ex hoc reficiuntur humore. Nam de quae procul a mari, atq; in mediterraneis virescunt, in subsalso,sibulo soue solo oriri, ob idq; seruienti pingui abundare coperimus. Quod in Valentino Regno mirabiliter euenire solet agris Illicitano sinui pro Timis, qui innata prope, atque fertilissima salsugine imbuutur: ac non

125쪽

Commentariorum

solum olei exuperantia, sed omnium sere fructuum varietate, bd excellentia praestat. Ea enim salsuginoso illi toto insta est vis pinguis a natura; ut oleae singulis annis, modo adsit caeli pluuia, suo fructu exuberent. Quam olei ubertate Sali unice deberi, permiro, euidcntissimoq; experimento colligunt Illicitani, ab Illice oppido vetustissimo, vulgo Ε uge, dicti. Cum enim uberiorem fructum ex aliqua olea aut ex uniuuerso oliueto cupiunt percipere, tertiam modioli Salis Partem cuiusq; oleae radicibus iniiciunt, aut aqua salsa, qua abundant cum solam pluuialem dulcem bibant illud irrigant; agroque postea diligenter occato, ac pluuiali aqua irrigato, conduplicatus inde fructus prouenit. Quo etiam experimento ijdem uti solent in procreandis palmis, quibus idem ager refertissimus est,ac earum fructus copiosissimus. Com pertum enim fuit hisce proximis diebus, irriguo in horto cuiusdam oppidani, palmam antea fertilissimam per quinquennium a fructu

cessasse, atque omnino fere exaruisse: sed eam mox ad radices exca

uatam, iniectis simul tribus Salis modiolis, ac deinde irrigatam, in . pristinam fertilitatem fuisse restitutam. Ac neque olei solummodo, sed frumenti etiam incredibilis, ac nusquam alibi conspecta fertilitas B, cisdem Illicitanis prouenit per Salem. Etenim multorum fide dignorum attestatione accepimus, his proximis annis, eX unico grano ho

dei quinquaginta sex spicarum manipulum fuisse collectum; easque

confricatas, octingetorum supra mille granorum numerueXpleuisse. uinetiam ibidem satum frumentu quinquagenos, sexagenosue fructus plerunque attulisse; centenos vepo nonnunquam. Nec dubitandum estparem inueniri posse tacunditatem, ubicuque similis cali,Solique falsuginosi situs, atque temperies coniungentur. Ac neque prae tereunda est summa illa per Salem ubertas, quae apud Occidentales In rados comperta est in permagna regione illa Perura, in urbe Agua vite riori Oceano, qui det Sur dicitur, finitima, nonoque gradu ab aequinoctio remota. Quφ urbs cum uniuerso circuncirca agro sterilis est, ac neque oluuia, neque fluviatili aqua irrigatur :& quia maritima est, puteales duntaxat aquas habet salsiuginosas quodammodo, neque satis ad bibendum gratas. Vnde cum neque arbores,neq, stirpes sponte vllas terra ferat; neque cultura omnino sit apta, piscatoria omnes exer

cent,

126쪽

de Sale liber secundus. IOZ

cent, atque Icthiophagi sunt: de quoniam copiosisiimo abundant Sale captos certi generis pistaculos saliunt, quos magno sibi usui esse comperiunt ad sietendum & colligendum Maigium vulgo dictum, quo

unico aluntur terrae frumento. Cum enim terra ibi arida sit, atque omnino fabulosa, remotis prius arenis, latissimas in ea foueas effficiunt,

quousque humorem semen concipiat, ibique singula Maizij, grana singulis salitorum pisciculorum capitibus inclusa seminant. Quae occata, vi queadeo Salis tum impinguantis, tum maxime stercorantis vi fit, ut fructum afferat sepra millesimum ; ita ut si rursum nuda grana seueris, Anullus fere ex ipsis fructus enascatur.

Adllaec inter alias Apulia prouincia, quae maritima est, a salsuginoso solo habet, ut alendis pecoribus omnium Italiae sit longe foecun dissima. Est enim summa dignum admiratione, quod cum terra inibi leuis ac fabulosa sit, ideoque eius pascua haud frequenti, sed rara admodum, ac perpusilla herba virescant, tantopere propagando gregislassiciant. Ianta quippe herbulis illis inest vis,ut quavis tenui ex pastu, a salsugine tamen cum impinguato, tum ad excitandu pascendi appetitu optime condito, incredibilis ea pecudu multitudo crescat,quae nomodo Neapolitanis, sed Venetis, atque Illi ricis populis siustentandis 'suppetat. Ac neque valde mirandum est, quod Sal tam pascuis, quam pascentibus pecudibus tantam possit communicare crassitiem; cum de oleum, quod liquidorum habetur pinguissimum in se contineat: hoc enim facile est a Sale elicere, si bitumini admisceatur. Nam sunt, quiverissime asserant tempore tepido ex mari illud quasi sudorem manare, ut Aristoteles in problem. quod facile est mare intuentibus coniicere. QuIppe caeruleus ille color obscurus, speciemque liquidi bitumi tum&marina ipse infusa flammis exardescens; mani- Cfeste indicant,non modicam inesse mari per salsuginem olei naturam; quae cum Sale usqueadeo conuenit, ut oleo permistus Salillud adaugeat. Constat enim experimento satis manifesto, quod ego ipse huic nostro Sali incumbens, & ad multam noctem vigilas, ac Salem semper prae me habens, non semel periclitatus sum : utpote lucernae deficienti iniecto olei loco Sale, tantundem luminis viguisse, quantu proportione addito oleo. Adhete Arrianus in Indica historia refert apud

127쪽

118 Commentariorum

eos, qui piscibus aluntur, ad hos condiendos ex mari oleum elici sole ire: ne Sal, qui rebus omnibus tantae tacunditatis occasioni est, sibi ipse maneat sterilis Sc infoecundus. Nam proferens ex se oleum nullo ceriste iam poterit fertilitatis munere carere: siue luxum, & siuauitatem humanae vitae: siue omnem fere medicamentorum usum spectes. In quibus deSal, de oleum usqueadeo praestant, suntque mortalibus utilia,&necessaria;vt tanquam de praecipuis humani virius compendi js prouerbi j loco dici soleat. Salem dc oleum coemi oportere, de quo postea latius. . . ANXXvii Quare nec videri debet absurdu, quod alioqui sub inanis spei pro uerbio etia usurpari solet, Salem serere: cum rursum ex sato ipso suus Leitem fructus expectetur utcunque. Nam inter alias Salis species, halini trum, de quo i upra, quo d in caementis vetustis oritur, si detractum e terra, atque dissolutum aqua, in cumulos terrae spargatur, non sectis ac sato tritico,post quinquenniu copiosior ex eo fructus redditur. Qua , quam quoci attinet ad prouerbium, non tam equidem dictum putarem, ex eo quod vana atque inutilis sit cuiusque rei,prasertim Salis sa tio, ex qua nullus omnino fructus est oriturus: quam quod valde sua B peruacaneum & inane sit, ubi tam frequens, atque perampla, terra marique Salis sponte nascentis copia, ac redundantia a natura luggeritur,illum serere. Praeterea neque decet loca mari finitima propter lat- susinosam viciniam, ut dici solet, alpernari, neque Salem accusare, quod is caulli sit ut illa, varietate & frequentia stirpium minime abundent: cum haec sterilitas non ex Sale felicissimo stirpium adiutore, sed aliunde contingat. Mare enim non solum tacunditatem agris sibi vicinis impertire solet, verum eorum etiam feracitatem adaugere: dum illos primum humore suo impinguat : deinde astrictione, qua multu Cvalet, humorem cogit, maioremque hunc in eis reddit, dum vi sua re- pr it aquas, quae subtus terras, ex montibus ac locis mediterraneis in maritima derivantur. Quo fit, ut agri maritimi,paululum tamen a mari distantes, multo ampliore , generosioreque fructuum varietate, quam mediterranei circunfluant. Sed licet haec ipsa loca mari propinqua nihil aliud ubertatis afferant, quamiscundissimi Salis esse ser cia, nulla profecto fertilitate vacare censenda sunt: quandoquide prae-- L stantis

128쪽

de Sale liber securiclUS. IO9

stantissima ille sui copia mortalibus e necessaria,longe qui dem superat stirpium omnium dc usum, & utilitatem. Nam si rerum necessitatem. haud exquisitum luxum spectes, multis plane salubrius, atque c6 modius Sale, siue salsis, quam multiplici stirpium fructu mortales sit. stentari posse comperies. Quin&ijdem ipsi fructio, atque expressi succi Salem usqueadeo expetunt, ut plerique nullo suaviore, neque la- lubriore condimento,quam Sale gustui, M stomacho placere soleant. Nullum enim est genus herbarum, siue pomorum, aut bellariorum, praesertim quae sapiunt acidum, quod tam crudum, quam subcoctum' Sale admisto nobis non sit mult5 gratius, multoque salubrius, quam 'insulsium: propterea quod acida Sade eapurgari solent, ne acerbitate

ac immaturitate sua,quam ex terrea nutritione concipiunt,cruditatem

ventriculo inserant. 1 unt etiam plerique fructus ad conseruandii praecerpti vi cappares,utque olivae, & eiusmodi, qui ob acerbitatem sic in grati fiunt, atque insuaues gustui, ut edi non possint: qui tamen Sale aceto conditi, & conseruantur incorrupti, de ad excitandum gustu nobis apponuntur gratissimi. Quia dc malacitrea, cidoneaque,&cucurbitae, aliaque id genus ex saccharo confecta bellaria, ne partium tenuitate putrescant, sed quamdiutissit me incorrupta maneant, B nouem diebus ante confectionem in Sale dc aqua retinentur sicque ad illam praeparantur. Quinimmo,ri praesto sint quouis anni tempore ad sui confectionem, in Sale etiam per annum conseruantur. Ea enim vis Sali inest in conservandis praedulcibus, ut vel ipsa quidem spumea sacchari recrementa, quae vulgo appellant mellacia, dum e Valentino Rea no, longissimo tractu maris exportatur in Anglos, & Belgas a quius magni habentur; non alijs imponuntur cadis, quam ijs, qui multa muria sunt illiti, atque muriaticos pisces diutius continuerunt. Non mergo audiendi sunt Anthalistae Sali falso i mponentes praedulcium hostem, ac consumptorem esse: cum eorum potius conseruator ille sit, atque omnium inter sese saporum grutissimus conciliator. Cum itaq

Sal, & gignendis, & propagandis, dc alendis, & sanandis,& a corri*tione seruandis stirpibus inuentus a natura fuerit aptis simus: cur non eisdem, & amiciore illu esse & longe etiam utiliore,quam ab Anthalistis forte, vel intellectum fuit hactenus, vel existimatu, pri dicabimus Quorum Digiti

129쪽

tio Commentariorum

Quorum hac in parte opinionem iccirco tam copiose refutauimus; vi cognoscant, ad summam Salis dignitatem , & nomen pertin re, uniuersas post se trahere animantes . Namque harum principatum obtinentes, utpote quae intelligunt, dc quae sentiunt, cum sibi ille adiunxerit ut socias, peraequum erat ut stirpes, &quae vegetantia sunt, tamquam omnium infimas, attraheret ut pedissequas. Ex quibus fit perspicuum uniuersis animantibus , diuino munere communicari Sale, quo se illae & a morbis vendicent, & a fame ac inopia asserat,& in foecunditate, perpetuaque propagatione constanti sanitate pera A' sistant . Hanc enim Sali magna ex parte deberi argumento est, quod nullum quidem sit animal, quod dum bene habet. ac sanum est, fugiat

Salem.

xxxviii Quod si ut reclamantibus interim Anthalistis obuiam eamus) mgrotis oraelertim febri ex bile laborantibus , Medicorum praescripto lalsis interdicitur ue ne videlicet incenso calore, Salisque acrimonia aucto, morbus adaugeatur: hoc quid ad Salem cum non morbosam, non lapsam, sed bene habentem, fanam, atque integram natura. in qua condita sunt om ita, quamq; fouet, actuetur Sal ipse respiciat B At quoniam dicebamus Salem tantummodo respicere integram, dc perfectam sanitatem: quam Anthalistae dari non posse ex illius magni Medici sentetia defendebant: iccirco Salem mundo superuacaneum eiusque incol is inutilem atque noxium csse concludebant. Oua caussa non solum nobis, sed uniuersis quidem mortalibus tanqua semi agris,' atque a persecta sani late deficientibus, Salem omnino vitandum fore censebant. Verumtamen cum Anthalistarum haec ipsa a quibusdam M edicis arrepta machina,non tam in Salem, quam in persectissimum humani corporis opificium de temperaturam fabricata sit, operae- Cpretium erit in v triuique gratiam,& defensionem paululum oratione. nec praeter rem, digredi. ut apertius demonstremus ipsam naturae integritatem, & perfectam sanitatem humanam non modo dari, ac conflare posse inter mortales; sed datam quidem fuisse, atque per Salem &retentam,& conseruatam. Id quod non solum physicis rationibus,

non humanis modo eXperimentis ostendere, verum&diuinis etiam attestari oraculis, & sacris demum exemplis confirmare nitemur. Si

quidem

130쪽

de Sale liber secundus. tu

quidem Anthalistae medicam in primis artem cum oratoria permiscentes, quorundam hac in parte Modicorum sententiam usqueadeo sequi videntur; ut summam, Sc perfectam s. nitatem, haud ali rer quam fiammin& perfectum oratorem,in quo neque desiderati neque quod oratoris intersit, eidem quicquam addi possit, qui nunquam talis in uentus sit, dari consentiant. Neque enim fieri posse putanti ut humanti corpus, quod tam cottauqelemetorum, eae quibus constat, pugnae ac diserepantiae subiectum est, non asininia illa teinperati e perpetuo deficiat: indeque fiat, ut aut continue illud aegrotet; aut tantisper sa Anum, ut dicunt, in medio sit ,neque ad summum illud perfectet sanitiatis, veluti ad infinitum peruenire positi. Constituunt etaim intersumme sinum, &2grum, medium quendam simitatis gradum, quem neutrum appellant: huncque licet a summe sano longissime disiungant. tamen vocant sanum. Ac propterea cum de sanitate agunt,quam po- tisiimum ex temperatura colligunt, eam ita distingunt. ut duplicem esse sentiant ex eo quod duplex sit etiam temperamentum unde illam deducunt. Alterum ut illorum expressis verbis utamur dictum ad pondus; alterum vero ad iustitiam. Prius constare dicunt econtrarijs Aelementis aequa prorsus inter se portione, dc mensiua coeuntibus: itari nulla qualitas alteri excellat, sed in ipsarum medio, optime atque

exquisite sit positum: quodque in similarium, ut dicunt, partium, de

instrumentorum debita ratione ac constitutione, utpote conformaiatione, numero, magnitudine,& compositione versetur. Posterius vero esse, in quo quattuor elementorum mixtio, licet inaequalis sit, talmen omnibus corporis sic temperati actionibus recte obeundis fiat

4donea. Ex quibus inserunt non posse dari tale temperametum adpondus, ac proinde neque perfectam sanitatem; propterea quod haec duo Cnon solum in elementorum conuenientia, *mmetria, de aequalitate consistant: sed etiam, ut optime volunt, in mensura, dc proportione similarium inter se partium, atque in debita, ut definitum est, instrumentorum ratione, quae cum mortali natura humana neque conuenire, neque in ea reperiri posse tuentur. A cnec iniuria id quidem,cum tam multis de caussis, quas ipsis damus, potius chaos, atq; perpetuam quandam humorum, aliarumque partium in sese repugnatram,quam Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION