Bernardini Gomesii Miedis ... Commentariorum de sale libri quattuor. Ad Philippum 2. Hispaniarum, atque Indiarum regem catholicum

발행: 1572년

분량: 427페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

1a a Commentariorum Ib

sanis quidem omnibus abunde salubriterque impertire. Quod si reclament Anthalistae, iamque obsjciant, inueniri homines neque Docien . tes, neque curantes Salem, sed ab eo perpetuo abstinentesi id plane neque omnino monstrum est neque imbecillam illorum opinionem

confirmat. Nam Scisti, qui Salem negligunt, sibi ipla sunt Mi: siqui dem salsiore redundantes pituita, nulla duci possunt appetentia Salis, quem intus habent. Omne enim quod recipit, debet esse denudatum a materia recepti. Si ergo fallustis humor ex pituita palato semper se rei salsum , quod intus habent, qui quaelo poterunt e tru sucus ap- A

Ceterum, cum hactenusSalis vires, quantum in conseruandarai

tura integra, Mab omni corruptione vindicanda praecellant, explica uerimus: quodeius munus multo excellentius est, quam omnes mor-t bos depellere quemadmodum praestantius existimatur corruentem retinere, quam lain collaptum erigere tamen ne hoc alterum eius omcium pratermisiile videamur , quantum etiam ad morbos profligandos valeat, deinceps demonstreinus. Quare a capite primum, morbos virtute & faculi ate Salis depelli, indicare oportet; quo facilius re- Bliqua corporis membra sanari etiam a Sale probemus. Siquidem in- ter alia morborum genera , Eterocraneas. quas vocant dolores capitis inaequaliter dolentis, tumentisque, cum inter piloa rotun & humida surgundiulcuscula, id pus mali odoris, cum adipe vitulino permixtus Sal curat. Et vulneri recenti admotus sanguinem littit omni no*cne putrescat, absumit: exsiccans, ac erodens putrestentia omnia. Subuenit etiam dentibus, necorrumpantur; M semicorruptos insta rat eorumque dolorem leuat si quis mane ieiunus illum contineat lublingua, donec liquescat: ac neque ulla quidem ad eos detergendos confecia medicamenta tam prosunt, quam quibus Saladmilcetur. Item oculorum remedijs, maxime verb contra eorum suffusiones: ad ex crescentesque in illis carunculas, seu tubercula succidenda, adeo fit uti lis & salutaris, ut nulla oculorum teneritate impediatur, quominus ilimmo sit eis medicamento. Vnde collyriis,&emplastris fere omri bus ad litui: necnon purgandis iumentorum oculis inspuitur . & tam ad oculorum, quam ad reliquos totius corporis morbos depellendo IVIT

142쪽

de Sale liber secundus. Iaθ

datur illis lingendus. Adde proprium cuiusque lotium,quod cum sit, quo dictum est modo, subsalsum, summa est unicuique ad plures quidem aegrotationes medela. Nam rusticis, de pauperibus ad permultos tam intus, quam in cute exterendos morbos frequenter adhiberi solet: ac quos inedia profligare nequeunt, lotio saepe eluunt. Hoc ipsum, ut saltum, confert calculosis. qui ob vitandos intolerabiles dolores &cruciatus, qui ab excrescente calculo eueniunt, in perinaeo ferro, aut igne te scindi patiuntur, ut e vesica extrahatur calculus. Cui vulneri nihil aliud salubrius adhibuit natura quam ipsiusmet calculosi lotium

interluens, atque subinde exsiccans, vulnus astringens. Praeterea acuto,repentinoque inuadenti morbo quem Medici d etanum vocat, qui oppressis, omnium corporis musculorum&neruorum contractione, profundam ec stasim, saepe etia mortem inopinatam solet an

ferre. Romae Sale mederi vidi. si ustrulis ipsius, sub plantis pedum continuata frictione, qua sensim irritati, quasi a morte ad vitam reuocabantur. Accedit temulentia insaniae cognata, qua laborantes olim Salebe oleo inungebantur,sicque a deformi morbo liberabantur. Vnde ortum prouerbium in temulentos, de quo postea, Sale dc oleo perunctus adiuvabitur. Refert etiam Diogenes Laertius Euripidem Plato ni comitem fuisse, cum Aegyptum adiret: ubi csim morbo suo comitiali corriperetur Plato, Sacerdotes Aegyptij marinae salsuginis vim aduersus hoc malum compertam habentes, mersione marina sanarunt hominem: a salsugine scilicet id effluere medicamen existimantes: propterea quod, auctore Plinio, pleraque comitialis morbi pha maca non nisi Sale addito fiant. Porro vomitiones, quae nauigantibus accidunt, instabili maris , huiusque salsuginosi prope aeris volutatione commotae, plurimis morbis capitis, oculorum, atque pectoris medentur: tum etiam bili, alijsque omnibus, propter qua 't vult Plinius helleborus bibitur. Quo fit, ut terras ultra mare adeuntes, quos tum caeli ,.perisque mutatio, tum insueti terrae halitus, & alimenta in morbos saepe adducunt, nulla salubriori medicina, quam hisce vomitionibus sibi praecauere possint. Adhaec ad purganda corpora, bilemque atram, &sanguinem concretum alterutra, ut idem ait, parte reddendum, epota maris aqua perutilis est, quamuis non sine aliquax C LI stomachi

143쪽

ia 4 Commentariorum

stomachi iniuria. Fuere quoque Medici, qui in quartanis febribus eam ebibendam dedere. Clysteribus etiam alij tepefactam ad tormina, de choleram morbum sananda essedere. Quem usum ab Ibi ave Aegyptia prosectum scribunt: haec enim collo tanquam clysteris utre mariana de Nili aqua impleto, rostri aduncitate per eam partem se proluit, qua recrementa ei jci solent. Quin de marinam testium tumori fouendo cunctis pharmacis praetulerunt. Ad ictus et iam,dc morsus venenatos calida sumpta salutaris intelligitur. Hodie item morsos a cane rabido, si novies mergantur in mare, fama est pluribus comprobata e perimentis a rabie liberari . virtute maris, quae inest ob salsuginem, vehementissimam adeoqi intestinam rabidae bilis adustionem temporante, extinguenteque. Atq; ut infinita pene sunt ad innumeros morbos ex mari adhiberi solita remedia; omnia tamen dc ex salsugine emanare, de ob salsuginem mari inesse, ipsumque mare salsugine se a com ruptione vendicare: ac neque aliunde, quam quod per Salem in eo salus sit inclusa, salum dictum fuisse, ex his, atque tam multis, quae sua pra ostendimus, facile credi potest. Sed ne mediterranei tanto mari nae aquae fructu, ac medicina carerent; cura atq; sblerti mortalium ex- B perimento inueta fuit ratio, qua sibi quisque a mari licet remotissimus, marinam conficeret Nam n sextarius Salis cum quattuor aquae sexta rijs permisceatur, persalii maris vim de saporem reserre , probatissima est Plinio de expertis. Vsqueadeo enim vis haec ab ea ratione, seu proportione effluit, ut si plus quam sextarius Salis cum quattuor sextarijs

aquae mergatur, aqua vincatur, cum Sal non liquetur.

xcviii Insuper salsa etiam potione, inter alia morbii regium curari, Asclepiades auctor est, atque eum sequutus Celsus. Paralytici 5c apopletici,

qui neruorum resolutione toto corpore, aut parte aliqua contrahun- Ctur, marina calida, vel si ea non est, aqua salsa commodissime fouem tur, paulatimque membris conualescunt. Neruorum etiam dolorem, maxime usurpanda obseruatione, ut ait Plinius, circa humeros Sc r nes, in saccis aqua feruenti crebrb madefactis Sal leuat. Quam ob vim colicum affectum, tormina, dc coxarum dolores potus mirifice mitigat. Sed hydropicos quosdam Sale curatosfuisse jemoresque febriu, oleo admisto,initigatos, ac tussim vetere huiusmodi linctu discussam,

fama

144쪽

de Sale liber secundus.

fama 3c experientia ferunt. Ac neque podagris, & lepris curandis,ne que ignibus lacris, ulceribusque, quae terpunt, sedandis: neque certis venenorum generibus,ut diximus compescendis inutilis est. Praeterea ipsi clysteres, qui maxime ad ventris leuationes, tanquam necessaria Medicinae vehicula,praemittuntur, ut intestina irritent ad sordium expulsionem, atque ut ipsa naturalis per secessum purgatio facilius adiuta promoueatur, nulli fere a Medicis sine Sale adhibetur: Id licet Hippocrati sit contrarium, qui Salem clysteribus nequaquam admouendum esse consilit, sed illius loco nitrum apponendu: proptereaquod Sal astrictione sua ventrem cogat, potius quam soluat; nitru vero non astringat ut Sal, sed abstergat sine astrictione. Sed communis etiam est Sali cum nitro abstergendi vis, fierique potest, ut haec in leuatione ventris, quae fit per clysteres astrictioni praecurrat. Deniq M edicis experimento comprobantibus, aut per se solus Sat,aut cum aceto, oleo& melle, aut cum horum unoquoque, aut cum omnibus, quibus commiscetur pharmacis coniunctus omnium pene tam simplicium,quam compositorum medicamentoru vim, & facultatem curatione si a conatur exaequare. Nec obstat quod asseritur, Salem tantummodo stomacho esse noxium. Id enim mero Sali ascribitur,qui si edatur ieiuno praesertim stomacho, huius oscia non modo impedit, verum exsiccato Stobstricto lyene, edaces colore escit mustellino. Prodest etiam senibus regiones frigidas incolentibus; si quis hyeme glebas Salis lateritias ad ignem calfaciat,& tannis inuolutas pedibus in lecto cubans

supponat: quod hae tum diutius calorem retineant, tum innatum alioqui retrusium reuocent ad extrema membra. Ita quippe eorum senile corpus fouetur, atque pituita in eisdem magna ex parte cohibetur, dca capite extrahitur.Estque approbatum experimento in locis,ubi sunt Salis tumuli, rusticos noctu ac sub dio cubantes, atque ex Sale lectos sibi sternentes, arcere a se cunctas agri bestiolas: ac non sollim quietius, prostadiusque dormire; verum frequentatione, redundantes in ipsis humores extenuari, ac melius habere. Sunt etiam qui lectos sibi domi ex tabulis Salis construxerunt, quales ex nonnullis Salinis, ut mox ostendemus, extrahi possunt: atq; in hunc modusordida quavis animalcula, quae in lignis cooriri solent, ab illis omnino fugarunt.

145쪽

ra , Commentariorum

Quamobrem non solum corpori in uniuersum, verum singulis eius mcmbris sanandis, ab eisdemque, & simplicibus, de compositis mombis depellendis Sal mirabiliter adhibetur. Vt plane Salis non minor

sit facultas ad dimouenda mala e corporibus, quam eisdem etiam admouenda bona. Cuius praecellens utique ac benigna natura adeo semper est in communem omnium salutem propensa, ut uniuersias suas ipse facultates, quibus praecipue eminet, ut sunt sapere, astringere, te gere, e purgare, diffundere, attenuare, penetrare, tum urere Sc siccare, aliaque innumera eius officia perpetuo nobis impertiat. Qualia exHippocrate, Galeno, Paulo, Aetio, Dioscoride, Celso, Plinio, Avicenna, Mesue, alijsque Medicorum,ti Physicorum principibus scriptoribus facile est colligere. Vnde tam multis, atque tam v rijs, tum vitae salutisque commoditatibus comparandis; tum momborum generibus depellendis Salem mortalibus utilem, ac necellarium esse deprehendimus ut merito ad id, unde summa propositi d

riuata est, oratio remigrare possit: Nihil esse Sale humanis corporibus salubrius. x Lix Veruenimueris nostri contubernales Anthalistae, dum haec omnia Bper summa capita eorum assertionibus opponebam; eo tandem confugiebant. vi subiicerent, nimio usu Salis, si minus uniuersum corpus laciatur, tamen pati nonnulla eius membra; in primisque oculorum aciem manifesto retundi, atque hebetari: idque experientia, & qua multis confirmari exemplis. Quapropter in re alioqui perspicua, totq;

comprobata experimentis, rationes de argumenta nequicquam proficere. Proinde aut silccumbendum nobis, aut illustrioribus exemplis probandum, nimio Sale vel centibus neq; obuenire lippitudinem neq; Oculorum aciem ulla ex parte perstringi. Sic enim liberis ab iniuria Sa lis commonstratis oculis, quod hi ceteris corporis partibus delicatiores sint, reliqua inde membra, ac totum corpus Sale optime conseruari posse, facile se consensuros esse dicebant. Quocirca clarissima nuciliorum oculis exempla subiiciamus, quae nos olim terra marique de saluberrimo usu Salis, quantu attinet ac aspectu, summo cum studio& animaduersione periclitati fuimus. Quamquam equidem apparet quod pace contubernalium dicam crassioris esse Mineruae, exemplis potius

146쪽

de Sale liber secundus. Ia I

potius, quae imperitum vulgus exquirit i quam philosophicis, atque apertissimis rei demonstrationibus velle pervinci: attamen mos gerundus est illis. Memini itaque me iam pridem, cum Antuerpia Germaniae inseurioris, opulentissimo totius Aquilonaris plagae emporio, in Hispania

nauigarem, nautas interim,eorumque quotidianum victum & alime ta venementer fuisse admiratum: quos noctu diuque vigilijs ac continuis laboribus intentissimos viderem, non alio uti cibo, quam caseo, butyro, carne suilla, piscibus muriaticis,& alijs esculentis usquea . deo salsis, ut ea ipse vix edere possem: at vero illos summa cu voluptate &gustu cuncta edentes, non modo firmissimo corporis robore, ac sanitate praestare; verum ad omne opus nauticum, & imperata facienda promptissime accedere. Vn de cum in altum ageremus,ac concuria

sentibus ventis, nauimq; hinc inde vi tempestatis distrahentibus, prorsus neq: qua caeli partem teneremus, neq; quoto iam gradu a destinato portu distaremus, a quoquam discerni posset: de repentὸ nautae fastigium nauis ascedentes, atq; hucia illuc circunspectantes, tantu ocul rum acie pollebant, ut terrarum cacumina ad centum. alias vero naues

aliorsum tendentes ad decem miliaria prospectas designarent. Nos pueroaeeterique vectores, quos tum insuetus Sal, tum maxime, imminente naufragio, incredibilis visendae terrae cupiditas sacere debuisset perspicatiores nautis assidentes, illorum obtutu non modo superari, sed prae ipsis quidem nobis caecutire videbamur. Praeterea occurrunt Scoti Britanici ad axem prope Aquilonarem sub densissimo, frigidissimoq; aere viventes: qui,dici non potest,quantopere persalsis esculentis indulgeant. Siquidem ad excitandum frape gustum, & ventriculi calorem , salitam pernam omni sere cibationi praemittunt: Vt interim praetereamus eorum aliquos, ut fama Cest, tanto eius esculenti gustu, atque appetitu duci, ut illud in crumenaserant. Verum eos, utcunque sit, saliis assuetos, tam strenuis corporis de animi viribus, praesertim lacertoso, firmissimoque mebrorum robore ceteris Aquilonaribus praestare vidimus: ut in bello, & quidem adsint animosiores,& ad irrumpendum in hostes longe fiant omnibus terribiliores. Nam eas ipsi partes suscipiunt ad praeliandum, qua in bello

147쪽

118 Commentariorum

bello primae esse solentat cataphractorum equitum,in quibus tota huclinantis, ac prope decumbentis exercitus salus, de instauratio sita est. Ad quam rem fortiter, & strenue gerendam, non corporis, Sc animi viribus solummodo, sed perspicacissima opus est oculorum acie.Quae tamen sub tam denso, ac nubiloso aere, usqueadeo illis integra,& acuta conseruatur; ut illic luscos, aut caecos inuenias perpaucos: contra volo in regionibus calidioribus, ut in Australi Hispania, permultos vudeas, saliorum fastidio, praedulcibus assuetos, aut caecutire penitus, aut pupillae tanta laborare debilitate, ut dissipatam oculorum aciem pertu Acidis quibusdam specillis cogantur colligere. Lii Adde quod in Gallia Celtica insignis est Burgundiae comitatus in Sequanis, que Carolus V. olim, nunc vero Philippus Hispaniam Rex

eius successor obtinet. In quo Salinae sunt copia, de suauitate celeberrimae: quibus sustentatur bona Helvetiorum pars illis finitima. Gens quidem bellatrix admodum, Sc indomita, atque a teneris annis armis assueta: & quae vicino Gallorum Regi autorari, sub eoque militare, ac stipendia mereri solita fuit. Quamobrem Franciscus eius nominis primus , Gallorum Rex agebam tum ipse Lutetiae , atque in B philosophicis philosophorum nostri temporis longe primo F. VLcomercatio praeceptori operam dabam insigne gerens sub pectore stratagema, modis omnibus contendebat eiusmodi Burgundi nes armis, atque eX insperato occupare. Idque non tam ut Caesari

iniuriam inferret, aut Regni fines longius , latiusque propagaret, quam uti plos Helvetios indomitos;&Salis appetentissimos pr reptis balinis, magis in sua potestate habere: At illi, re intellecta,ac prae Sale quidem, Regio spreto stipen dio, palam Francisco denunciarunt, se non solum Burgundiones ab eo defensuros, verum a Regia omnino camicitia discessuros ni coepto desisteret. Vnde factum est,ut Burgum diones, ab Helvetijs dc protecti, & conseruati suerint gratia de beneficio Salis; tantus ijs inest eius gustus, & appetitio . Nam saepe tosto p ne, eoque Sale. aqua astatim delibuto, assiduo familiarissimoque vescuntur cibo,& condimento. Quod si nimius Salis usus non solum

hos sed Germanos etiam, ac Scotos, ut diximus, caecos, luscosue, aut lippos efiiceret, qui possent hi homines, obsecro, tam valido corporis, atque

148쪽

LIII

de Sale it ber secunduS.

atque animi robore, tum ad sit cipiendum bellum proptisiimi, expeditissimique euadere, tum ad sustinendum praelium, gentium, quae in

Europa sunt fere primas tenereὸ praesertim cum ad dimicandum siue cominus, siue eminus, omnium telorum maximum, idemque tuti sit mum sit oculorum aciesperspicacissima: utpote qua & collimare, da hostem certo configere, & aduersa tela declinare, milleque alia ingruetia pericula certantes oculis prospicere ,ac praecauere possunt. nisi torte velimus noctuarum oculos aquilinis, qui aduersus solem intentiores sunt, praeferre: atque in hunc modum caecos appellare agiles, se

tissimosque, quod hi tametsi pericula non praeuideant, baculis tame Avltro citroque feriant circunstantes, ipsi interim in foveam perridicule

decidentes.

Q ijd pluraὶ conuertere obsecro ab Aquilone ad Austrum; perlustrato regiones calidas ; iam sub Solstitiali sis orbe; iam medium caeli, ubi fit aquinoctium, attingas, sub quora perpendiculis aut maximus

viget aestus, aut caeli temperies media est, neque frigore, neque calore superatur. Inde vero , conspecto Australi vertice, letua dertraque ad alterius di diati ac nuper inueti orbis hemisphqrium delabere ibi quotam multas eius regiones praeteriens, redolentium aromatum asiluen- Btiam , quibus insigniter ea loca redundant, cum suauissimo, excellentissimoque conclimento Salis conferas. Illinc paululum ad orientem plagam concede, quo ubi perueneris , nobilissimum Salem interpretiosis ima quaeque tam auri, quam gemmarum, aliarum que Indi carum opum expende. Tum aequora exin omnia petito, Insulares portus inuisito, per medios licet transeas Antipodas, donec uniuerso peragrato orbe, in nostram eStremam Europae oram, Herculeum nempe fretum emergas nullam profecto gentem,nullam tam efferamnationem, ac neque ulla denique animantium genera inueneris, quae Caut Salis omnino expertia sint, aut prorsus non appetentia: immo vero qui non 3c Salem cunctis escis pr ponant, & ob ipsam quam optime valeant, minimeque, vel nimio eius usu ac familiaritate c cutiant

sed agri potius, sed belli laboribus perserendis, ob Salem, egregie sufficiant. cara genitrice rerumque parente natura Salem ubique terrarulargissime est usissimeque proferente ac communicante.

149쪽

ὶ OCommentariorum

LIIII

Iam vero si ex his, quae in uniuersum percurrimus, celebriora loca, quae Salis feracitate redundant, sigillatim enumeremus. ac vel ex fama, dc nomiae, vel ob copiam, vel ob peculiarem Salis praestantiam, quantus, icquam necessarius, nullo non loco, aut tempore eius sit vitis, aperiamus: profecto nomodo Physicis. sed Medicis etiam, praecipue Empiricis, a nobis factum iam satis fuisse putabimus. Neque enim Physi ci dum curiosius loca Salis delcribunt; neque item Medici dum Salem pharmacis adhibendum curant, Salem a Sale discernerent, atq; proprias , potioresque illius qualitates , dc differentias tanta cum obterua tione distinguerent, nisi ab ipsis mei locis, in quibus Sal nascitur, alias ei vires ad gustandum alias ad medicinam,alias ad utrumque a natura inditas fui uecolligerent ideoque illius species siue gradus, non aliunde quam ab ipsis terris, fontibus, siue lacubus, unde exportatur, appellant, atque discernunt. Cum igitur omnis Sal ne a superiore diuisione discedamus) aut a natura generetur, aut ab arte proferatur:

tum a natura genitus, aut reperiatur in terra, aut extra terram: praeterea in terra inuentus, aut c datur in montibus, aut effodiatur e campis, aut ex eisdem arenis, quibus tegitur, prius remotis eximatur roper

pretium erit quae illustriora, qti que celebriora sunt per orbem fossilis Salis loca recensere, ex eisque, quantus ille sit ad quoscunque usus colligere. LV In primis igitur, inter alios totius Asiae montes Salis, pr stantissimus est Oromenus in India, ut refert Plinius. Suntque ibidem pleriu ue alij natiui Salis montes, ex quibus tanquam ex lapidicinis Salcaeitur continuo renascens maiusque ex eo, ut fertur, est Regum vectigal, quam ex auro & margaritis. Cyrenaici etiam tractus, ut ide Phanius, in sitientibus Africe locis, Sale dicto Ammoniaco sub arenis reperto nobilitantur : quem Dioscorides ad medicinam ceteris omni bus anteponit. Est enimvsqueadeo prςstans ad salutem, ut mire carus

habeatur Medicis, ob idque saepissime Cyprio, & Cocanico,qui in Sicilia; quin & factitio, valde similibus, alicubi adulterari solet. Sed qui

verus est, atque a subditicio alienus, habet quidem crustas oblongas instar lapidis specularis.& in igne crepitat, & ab eo exilit. A dde quod in mediterraneis Asticae Occidentem versus,supercilium montis est.

150쪽

de Sale liber secundus. Ur

ut testatur Herodotus lib. quarto itinere quide dierum decem procurrens per medios Atlantes in mare: apud quos variae sunt Salium, perinde ac metallorum effosiones: ac non modo fossilium, sed etiam aquatilium frequens est ibi usus: ideoque incolae vocamur Atlantes, id est, Sales. Neque enim eorum lingua Atlantes aliud plane sonant quam Sales. haec ille. Porro ut relictua Africae loca, quae Sale redundae percurramus, a Cyrenaicis non longe est sinus Gerraicus, ubi oppidu m,qu od G erra vocatur turres habet, ac muros etia m eX Salis quadratis molibus aqua conglutinatis sufficienti ad inhabitandum altitudine di amplitudine erectas. Quam aedificandi opportunitatem fa- Acilius est inuenire apud Ammanientes Gerraicis finitimos: qui domos Sale montibus suis excisso, ceu lapide,cokstruunt. Quarum fortissima ac inexpugnabiles in Arabia, ut supra notauimus, ab incolis condebantur . Nam Jc Salis acerui iuxta Vticam eiusdem orae Africae tam alti construuntur, ut collium speciem habeanti; quique Solis calore usqueadeo obdurescunt, ut imbribus non liquet cant, ferro difficulter c dantur. Ex quibus tam candidus, atque solidus concrescit Sal, ut de edolari quidem, & aedificationi aptari , 5c animalium simu lacra, Sc vasa alabastris, seu Pario marmori similia ex eo fieri poL 1 Asint. Uriam inde Sal, cui tam multa de uniuersa humani corporis sa lute, ac conseruatione debemus,sic aptetur aedificationi, ut nobis protecto quoq; ,δc muro sit, ac ab externa etiam iniuria utpote caeli pluuia Solisque ardoresetque a bestiarum excursionibus subma ipse nos umbra defendat. Iam etiam effoditur e campis in ea Sarmatiae parte, quae hodie Polonia maior dicitur, non longe a regia, florentissimaque urbe Caro-duno, nunc Cracottia, ubi ex profundis specubus instar magnorum lapidum, perlucentes Salis glebae excinduntur, qua ad omnes eas cir- cicum circa regiones abunde condiendas sussciunt . Vnde Regijs etra.

rijs pergrandis , locupletissimaque fili census accessio . . Is quippe Sal apud Aquilonares, ob copiam, obsiuauitatem, M saliendi vim, omnium fossilium celeberrimus, ad vulgatissimus habetur. Quem item ob perspicuitatem, bc soliditatem, quibus veram refert crysis,lum, Salem gemma appellant. Ac deniuat attigissὸ susciat,per medi

SEARCH

MENU NAVIGATION