Petri Ioannis Nunnesii Valentini Oratio de causis obscuritatis Aristoteleae, & de illarum remedijs. Eiusdem liber De constitutionem artis dialecticae in quo exemplo Galeni docetur ex notione finis cur singula praecepta artis tradantur. Eiusdem commen

발행: 1554년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

enim cxistimare debetis, auditores philosaphiae studiosissimi, post hominum nostro

rum memoriam, imo uero post conditam VaIentinam Academiam, nullam oratio

nem de philosophia dc literis scholae utiliorem, magis a uobis omnibus expetendam, neq; eXcogitatam,nem susceptam,neq; uobis inspectantibus habitam tuisse. Agitur enim nihil aliud in nostra oratione, quam ut Aristotelis libri legantur,ut optimis artibus, optima ratione atq; uia non libri barbarorum, & sophistarum, sed Aristotelis, sed omniti liberalium artiti parentis intelligantur paruo labore, exiguo tempore a

ditores nostri dialecticae es utriusq; philosophiae scientiam re fructu consequantur. Quae cum ita sint, a Deo optimo maximo primum, quod duos iam perpetuos annos deprecatus sum, p9stremum in hac utilissiina oratione deprecor,ut inenti meae publicam salutem procuranti, ueritatis δc utilitatis publicae lumen praeferat,ut rem tantam tamq; grauem diligenter, accurate, fidelia ter explicare, Sc ante oculos uestros collo-c mdc penitus quanta est,tantam exprimere ua

12쪽

ORATIO. Sre ualeam. Te quom, Gymnasiarche integerrime,obtestor dc obsecro,quoitiam uno tempore dc mee eruditionis existimatio,&disc ς' publicae salus tuo iudicio permittitur, adhibeas in tantae rei cognitione auditione, diligentiam Sc sapientiam, in disceptatione & iudicatione,iustitia dc equitatem, quas Sc omnes in te hactenus experti sumus, A muneris ossicijl tui grauitas ac veligio postulat. Deinde, uos magistri doctissimi,precor &quario,ur quonia ossi xio iuuande scholae mecu coniuncti estis,in

hoc munere cognoscedo exequendoq; tantam contentione adhibeatis,ut oes nuc in

telligat, uobis nec sapietiam in hac re cognosceda defuisse,nec in prouideda consiliu nec in suscipienda uoluntatem, neq in conficienda probitatem dc constantiam: quae tanta runt in uobis,quanta in omnibus reliquis doctoribus quos aut uidimus,aut audiuimus,non fuerunt. Postremo,uos audit

res Aristotelis studiosissimi,rogo, e qui in hoc gymnasio corpore adestis, adsitis antimo, mentesm erigatis, dc me de uestris co

13쪽

benter audiatis. Dicendum est enim de causis o bscuritatis Aristotelear,&de illaru remedijs huius autem orationis difficilius est exi tum, quam principium inuenir . Nam cum tresfuerint rationes ante Aristotelem obscurandae philosophiae: una poetarum, ut Orphei dc Homeri,qui inuolucris fab Iarum obscuritatem S tenebras bonis artibus attulerunt altera P ythagoreorum,qui numeris Sc figuris Μathematicis obscurissimis homines ignaros ac stupidos a sua fa- milia reiecerunt: tertia Heracliti, qui quo niam de industria obscuritatem affectauit,. Sc σκ)rohόι appellatus, Sc ab omnibus improbatus est: Aristoteles uir praestanti ingenio non fabulis,non numeris,nem figuris,quae

ille magno studio labefactauerat, sed quod magnopere mirandum est, singulari uerborum proprietate adeo philosophiam dicendo obscurauit, ut facilius sit oraculi quam illius sententiam diuinare. Ιtaq; Graeci interpretas illum sphinga nominant: Themistius autem omnium praestantissimus testa. 'ur longe aliter omnia decreta Aristotelis

as esse edita ab illo, quam sint domi tras

14쪽

dita dementisq; simile esse,si quis legendis

libris ipsius speret se illius sententiam con secuturum. Sed quid interpretes Graecos commeinoro. ipse de se locupletissimus est testis se edidisse acroamatica,sed perinde tameia,ut nisi qui ab illo audierint, alij percia pere non possint: talatum fuit in Artitotelestiudium obscurande philosophie. Sed multo plures causae extrinsecus obscuritatis accesserunt: ut ex uersionum S interpretum negligentia, quae in 'tos errores in philosophia crearunt Ic ut rem om rem a principio ordine compra hendana, quemadmodum omnis oratio quatuor uirtutibus illi stratur rebus,inquam,& uerbis,rerum tractatione,atq; uerborum, eodem modo Obscuritatis easdem causas esse necesse est. Primum igitur de uerborii obscuritate dicendum est, quae linguarii est propria: tum de

uerborum explicatione Grammatica: post de rerum tractatione dialectica,& 'mum de rerum difficulm artium cognitim in uerbis mi

Prima in te

15쪽

nata est, ut Strabo 8c Plutarchus comemorant: Aristot. sui bibliothecam Theophrasto dedit, hic Neleo Scepsio tradidit, Neleus posteris suis hominibus imperitis reliquit:qui libros tineis Sc situ corruptos gradi pecunia Apelliconi Teio vendiderunt: Apellicon librorum,quam sapientiae cupidior, cum hos vellet emendare, mutilos Scinultis locis mendis plenos edidit. Deinde eXp ignatis Athenis bibliotheca Apelliconis Romam transia a Sylla,quam T yrannio Grammaticus i ordinem digessit, dc Andronicus Rhod G multa eiuS exemplaria in medium protulit,ied a librarii s ut vulgo fit,corrupta,& deprauata. Hinc uarietas exemplariu magnam attulit perturbationem essent ne hi libri Aristotelis, qui Illius nomine circumferuntur, an a sectatore aliquo ex illius libris cogesti ed de mul

is locis uarijs unum aut alterum citabo,ut v e lius intelligatur. Primo Posterio- - leaitur in quodam exempla- xliquid comu- a quales duo- ales quatuor

rectis

16쪽

ORATIO. Trectis: utraq; tamen lectio probari potest prior quide de ansulis iliternis , posterioru ro de externis. Extremo capite Posteriorum sic legit Philoponus: ex experimento aute ri, & ex eo omni quod quiescit in animo, uniuersalis unius praeter multa, intellige,fit cognitio. In alio exemplari lcgituraliter, ex experimento autem ex toto uniuerso,q d quiescit in animo, aut uno praeter multa, quod in omnibus unum fuerit idem artis principiti sit atq; scientiae. utra lectio probabilis est. Dices haec uarieta: nullam assert obscuritatem, cum utraq; l ctio cosentanea sit ueritati. Fateor illud quident: sunt tamen aliquando inter se repugnantes ut ultimo cap. - κ .as cum explicat Aristot. sextum argumetum, legitur de hac enunciatione non bonum n5 est bonum αλκ s γh uvet, . id est, siquidem haec dest at Alexader scribit legi ολ αλκ . , id est. neq; enim haec uera est: Oi bscuritas excogitari potest o 'ter se omnino repugnent 'uaria exemplaria Graec

ii a uiris doctis,& in

17쪽

uarii occurrerent textus uerior lectio approbaretur propositis argumentis dc coniecturis, caeterae notaretur tanquam minus

probabiles: omnes tame uno libello destri iaptae separatim,ut liberum esset cuiuis sequi lectionem quam probaret. Atq; haec obscuritas ex uarietate textuum nascitur: nec minor existit ex uarietate vocum,aut significa

ionum. In illa polyonyma continetur, inlaac homonyma. Ac ut ae polyonymis di cam, quid magis perturbatu, quam multis uocibus in eaclem re uti V quasi uidearis de proprio nomine rei dubitare,ut cum Arist. pro dissinitione dicit rationem, terminum, substantiam,rationem subitaliae,quod quid erat esse,uim dc naturam, proprium. Quae' singula uocabula, etsi non sine consilio accommodata sunt dissinitioni, tamen nisi racuiusque separatim explicetur, sensum telis obscurant: Quare edendus quo seorsum liber, in quo nomina quae pud Aristotelem explicare ris uero nominibus quam

'aia errores oriuntur: ut

opicae disputant in terprei

18쪽

erPretes , finem esse assirmat probabiliteriisserere: quoniam id scribit Aristoteles in Γ OPiciS,neque uident eo loco Aristotelemion cle tota arte disputare, sed de facultate aritum probabiliti, quam partem nominetorius Dialecticam nominat. nam ut docet

AI exader, quatuor sunt significationes dialecticae : una,methodi' dissiniendi Sc diuidendi,iudicio Platollas altera,iudiciu quod fit syllogismo tantum, de sententia Stoicorum: tertia,ars probabiliti, quam sequitur Aristo. in Topicis: quam,tota arS,qus cC- plectitur syllogismos necessarios,probabiles,& eos qui uerisimiles uidentur. Cogniata igitur distinctione Alexandri uides non esse fine totius dialecticae probabiliter disia

serere,sed partis alantu cuiusdam. Porro autem Aristo. multorum nominum ambiguitatem diligentissime explicauit. s. Μeω-

physico sed cum possit non poenitenda fieri accessio,conferendae sunt omnes homonymiae in unum librum, ut falsa quae in tio minum ambiguitate latent, declinetur. Verum in hac ambiguitate explicada illud desiderari uideo, ut certa methodo explic

19쪽

tur,quot modis quael uox significare pos sit, ut uel si sexcents sint uocis significatio

nes ad certa capita reuocetur. Sunt autem

quantum ego obseruare potui apud Phialosophos decem tantum genera significandi: unum proprium, S nouem impropria.

Nouem autem laec sunt aut usurpant ca sana pro essectu,ut A vristo. I . de animo ueriatatein pro philosophia contemplationis dicit, I .Topico quaestiones ueritatis, pro quaestionibus philosophiae Theoricae, fine pro instrumeto usurpat: Aut effectum pro causa, ut cum appellant Peripatetici solem calidum, Sc lunam frigidam, non quod sol calidus sit,aut luna frigida,sed quod ille calefaciat,haec uero refrigeret: Aut rem subiectam pro adiuncta,ut cum dicunt Philo sophi mutato tempore dc loco, hominum temperationem mutari: non quod tempus 3c locus aliquid efficiant, sed de accessu Screces Holis intelligendum est, qui fiunt in

tempore, & mutant hominum temperationes: aut de aere, qui est in loco cuius uariae qualitates uarie commutant homines: Aurres adiuncta transfertur ad subiectam, ut

20쪽

. - PRATIO. yP hilosophi morales nostras actiones ibuunt inrtutibus & viiijs. qua signita

.oriC quod propriu uoluntatis transfer ut A uirtutes dc uitia: quia in uoluntate tan- tuam in re subiecta uirtutes inesse eernun-Vt cum Aristo. s. Physico inoueri ac- identia fortuit j,quia insunt in substanti: friue simile nomen ponitur pro re simili, teurri uo cat Aristor. dissinitionem terminu,& Plato terram cubum,non quod eam formam ar bitretur,qui sphaericam esse demo- stravit, sed ut similitudine cubi statum te rae firmissimum declaret. Hoc fere tropo& Poetae,& Pythagorei,&Platonici multa dogmata sua explicarunt: Aut cum pars pro toto pollitur,ut iudiciu quod fit syllo gismo tantii pro tota dispositione, quae fit syllogistrio S methodo: A cum analytica

uocat Aristor. priora ab una tantum parte quae praestatitissima est,nempe a resolutio

ine: Aut totu pro parte,ut Philosoplata ponitur ab Aristo. a. Physico pro sola Meta physica,ut Iogica Sc dialectica quae ponuntur ab Arist.pro sola facultate probabiliue Aut genus pro specie, ut inuetio que com

SEARCH

MENU NAVIGATION