Vera S. Thomae de gratia sufficiente et efficaci doctrina dilucide' exlanata. Autore Antonio Arnaldo doctore & socio Sorbonico

발행: 1656년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CCLE si AsTIC ae veritatis fons unus, Deus: unus alueus sacra & incorrupta Traditio ab Apostolis seu scripto, seu voce ad successores & discipulos, ab illis ad Patres, a Patribus ad nos propagata. Hoc unum Ecclesiae praesidium aduersus perduelles, quod qui vel in uno capite conuellit, totam ille Ecclesiani labefactat, ac fidem nudam & inermem hostibus praebet impune calcandam. Nihil ergo necesse videbatur propositionem ab Augustino & Chrysostomo traditam , a me tantum rela

tam, ac caeterorum Patrum consensione nemine reclamante

munitam, adiectis insuper scholae Doctorum calculis asserere. Pessime enim de Ecclesia mereatur, qui Patres satis ido neos veritatis testes non habeat, quam non habemus nisi per illos. Sed tamen quoniam S. Thomam numquam a Patrum autoritate distraximus, ipsiusque doctrinam praecipuo quodam studio secuti semper & venerati sumus, faciendum duximus, ut scholae principem Ecclesiae principibus adiungeremus, quo totius Ecclesiae una fides, unus sensus, una demum vox appareat. Simul nonnullis obsequendum fuit, apud quos parum tuta est antiqua veritas, nisi sub scholae nomine tamquam praesdio delitescat. Et aliis resistendum , qui cum S. Thomam vereri se fingant, eius doctrinam sub alieno nomine incessere, & tristioribus notis inurese nihil verentur. Id

igitur nobis hia in scriptione propositum est, Angelici Doctoris mentem ac sensum ipsius verbis expressum sincere Se explanate Theologorum proprio S scholastico Plane moro omnium oculis subiicere, quo simul illud dilucescat Epistola meae, propositionem tot calumniis vexatam . nihil omnin

3쪽

no ab illius doctrina esse disiunctam , neque damnari posse quin S. Thoma pariter damnato, tota ipsius Theologia funiaditus corruat. Caeterum si qua&Christiano,&Sacerdoti sita dos , sanctissime confirmo,non alio sensu hanc propositioneni aut scriptam umquam a me aut intellectam, quam eo quem omnibus S. Thomae principiis conscivire, perspicue ni fallor

iniam ostensurus sum.

4쪽

VER A SANCTI THOMAE

DE GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI

DOCTRINA DILUCIDE EXPLANATA. AR T I C V L V S I.

Duplex auxilium gratia: Halituale donum, orauxilium Dei moenitas. EX doctrin .Thomae duplex est auxilium gratiae Dei. Primum est auxili urni

Dei hominem mouentis ad bene agendum; alterum est habituale donum naturae diuinitus inditum; siue ut aliter vocat, virtus gratuita virtuti nat rae superaddita.Gratia inquit S. Th. i. v. qu. m art. 2. in o. dupliciter potest inusilis Viso modo diui in auxilium quo nos mouet ad bene volendum is agendum 1, alio mothabituali donum nobis diuinitus inditum. Et qu. 1 .art. dicitur dupliciter: quandoque quidem , ipsum habituale donum Dei; quaredoque autem auxilium D Zim nentis animam ad bonum. Et qu. Mo art. 1 in c. In eo, inquit,quidicitur gratiam habere significatur esse quidam esse 2m graiulia Dei voluntatis. Dictam est autem seupra, quod Epliciter ex amita Dei voluntate homo adiuuetur; uno modo in quantum anima hominis mouetura Deo aά aliquid egnoscendum , vel volendum , vel agendum. Et hoc modo sese gratuitus es in homiae non est qualitas sed motuu quidam anima. Acti enim mouentis in moto est motus. Alio modo adiuuatur homo ex gratui a Dei voluntat e n dum quod aliquod habituale donum a Deo anima infunditur. Multis aliis locis dupleniiuid auxilium gratiae Dei distinguit S. Thomas LVt qu. Io'. ait. 2. 3 Α. 6.9- Ioi

rox gratiae apud S. Thomam pro hasi mali Areo istitu.

CV M abGlutὸ gratiam nominat s Thomas, non illud prius Dei mouentis auxilium . sed hoc posterius habituale donum solet intelligere. Vnde nil mi rum si quod Patres sine gratia fieri posse negant, id ipse sine gratia fieri posse i

terdum asserat. Patres enim nomine gratiae sine qua nihil fieri posse docent, inspirationem bonae voluntatis, siue auxilium Mistri Des interius mouentis intelligunt Mareo stie quo ipse D. Thomas fatetur nihil boni ab homine fieri posse. Ipse vero gratiam iustifican rem intellisit sitie qua multa bene a peccatoribus fieri pos sint, cum per auxilium Spiritus sancti nondum inhabitantis sed mouentis adiuta

uantur. En locus egregius quo haec omnia explanantur & confirmantur, de ver. qu. 2 art i . Ad bonum quod est supra naturam humanam cinstar liberum arbitrium nonpsse sine gratia: quia cum per eiusmodi bonum homo vitam a emam mereatur , constat quod sine gratio homo mereri non pσtest. Vndesi gratiam O limus disere non ali uod habituale donum, sed i am misericordiam Deiper quam interius motum mentis operatur, O Meriora ordinat ad hominis salutem; sic nec virum bonum hamo pote acere sine alia Dei, sed commvnher loquentes utuntur nominerariae pro aliquo dono habituali ιus 3

fi an Otiar o oraria ori marinum habituale otius videndum est Quid

5쪽

ARTICVLVs III,

mi sit Gratia habituatas.

CR AT i A pro Labituali dono accepta ex s. Thoma est qualitas Apereaturalis anima iustificatorum a Deo infusa,vt uiteretpromptὶ ab uso ad aternum bonum

consequendum moueantur. Ita D.Thomas I. a. qu. II o. art. 2. in c. Cuius rei hanc affert rationem. Non inquit, conuenisens, quod Deus minusprouideat his quas Histis adsupernaturale bonum habendum quam creaturis quas diligit ad naturale bonum habendum. Creaturis autem naturalibus scprouidet ut non folium moueat eas ad actus naturales,

sed etiam la turrisformaior virtutes quasdam qua sunt principia actuum , visecum dum se ipsas inclinentur ad huiusmodi motus. Et sie motus quibus a Deo mouentur funiereaturis connaturales e facitis secundum illud Sap. S. Eidi mit onmia suauiter. Mulo igitur malis illis quos mouet ad consequendam bonumst pereaturale Hemum in nrit alia quas formas seu qualitates seupematurater, secundum quas suauiter se prem'ἱ ab ipso m neantur ad bonum aeremum consequendum. Etsic donum varia qualitas quadam est. Hoc loco obserues & colligas,quod in rebus naturalibus formae virtutesque naiaturales essiciunt & praestant, id in iustificatis ad actus supernaturales gratiam habitualem praestare. Ergo ut illae sunt actuum naturalium principium & quamdam asserunt ad suos quaeque actus propensionem : sic gratia habitualis princia pium est actuum supernaturalium, & ad eiusmodi actus propensos essicit iustificatos; nec tamen illi motus in iis sunt, nisi quatenus a Deo mouentur, cum idcdilla sorma seu qualitas in iis sit, non ut per se ipsi se moueant ,sed ii prompte arsu niter a Deo moueantur ad bonum aureum cosoquendam. Id ex sequentibus magis etiam dilucescet.

ARTICU L v s I V. Gratia ha tua is nuriarum sanat, eleuat, dat posse mandata implere,

o peccata vitare. t V xl xlv M illud gratiae in dono habituali situm quatuor in iustis efficit. Pri-I 1 mis enim naturam hominis corruptam sanat. Vnde D. Thomae G-t ssaepe dicitur. In hoc enim praecipue natura nostra peccato corrupta homo secundum appetitum voluntatis ratismalis propter corruptionem natarae sequitur bonum priuatum, hoc est, omnia ad seipsum restari, non ad Deum,nisi sanetur per g tiam Dei, ut inquit idem qu. i . art. Per gratiam veris iustificantem mens habitualia ter 'bditur Deo in eo constituit em scia voluntatis, ut docet cad.qu. art. S. Secundo naturam elevat ad producenda opera vitam aeternam promerentia. Vita enim aeterea, inquit eadem qu. art. 1 est suis excedensproportionem naturae humanae. Et ideo homo per Ilia naturalia novi potest producere opera meritoria proportionat mi aeternae sed ad hoc exigitur altior virtui qua Uvirtusgratia,h est virtussispera data τι tuti naturae, qua voce iustificantem gratiam semper intelligit.

Teriit, dat homini ut possit implere omnia legis praecepta. Primo enim docet S. Thomas sine gratia iustificante omnibus praeceptis neminem satisfacere posse, non quod is qui gratia iustificante caret nullo non in actu praecepta violet; sed quod fieri non pollit quin subinde in aliquas praecepti praeuaricationes incidat;

6쪽

1 3 legem nouam esse principaliter ipsam gratiam spititus sancti in eoide sideriuri

scriptam, quibus verbis gratiam habitualem aperte notat, mox addit in respontasione ad secundum. Altiquid est inditum homini quasisve Miditum per σratia duisuis: Etho mori lex noua ess indita homini nonsorum indicans quidsit facienaeum ,sed jitam adiuuans ad implendum. Vbi manifeste docet gratiam habitualem , siue superadaditum illud gratiae donum ad implenda legis mandata nOS adiuuate, adeoque per illam nos ea seruare posse. Qiraribdat omnibus iustis ut possint ab omnibus mortalibus peccatis abstinere Id clare docet in conclusione articuli 8.eius d.quaest .io'. Homo, inquit, instatu natura corruptae peccata mortalia singula est omnia; venialia autemsingula sed non omnia visitare ρπιδ si est natura pergratiara infusiam reParata; alias enim ne mortalia quid omnia, praesertim longo tempore vitare potest. Id verb sic explicat in corpore articuli. ntequam hominis ratio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam iuIA cantem potestsingula peccata mortalia vitare, orsecundum aliquod tempus ; quia non snecesse quod continuo peccet in actu,sed quod diu maneat absique peccato mortali essenis

potest. Vndeor Gregorius dicit super Eoch. quod peccatum quoa mox per paenitentiam non delitur,suo pondere ad aliud trahit. Et huius ratio est, quia sicut ratiori obdi d bbii ior appetitus, etiam ratio subdi debetDeo in ipso conintueresinem sua volunt

ris. Persnem autem oportet quod regulentur omnes actus humani. Cum enim homo non habet cor suum firmatum in veo , vino nullo bono consequendo Pel mala vitando ab eo se parari vellet, occurrunt multa, propter qua consequenda vel vitanda homo recedit a Deo.

contemnendo praerepta ipsius, o ita peccat mortistiter, praecipui quia in repentinis homoveratur secundum finem praeconceptum, cst secundum habitum praemistinum ut T hilusb-pbus dicitis 3. Ethic quamuis in Hameditatione rationis homo post aliquid a repraetraordis sinis praeconcepti, Ur prater inclinationem habitur. Sed quia homo nonpotest se maperesse in tali praemeditatione, non potest contingere ut di permaneat quin operetursecumdam consequentiam voluntatis deordinatae a Deo, nisi cito per Vatiam ad debitum sed rem reparetur. Hactenus s.Thomas. Vbi notandum de sola habituali gratia illum loqui, & tamen diserte docere hominem posse & singula & omnia peccata ino talia vitare cum natura est per gratiam infusam, hoc est habitualem reparata.

Vnde etiam qu .io 6.art. r. ad 2. Gratiam noui tectamenti quam infusam&naturae

inditam Spiritus Sancti Gratiam esse docet in auxilium de se fossiens ad non m

candum vocat. Eoi, inquit , Gratia noui Testamenti hominem adiuuet ad non peccam dum , non tamen ita cons at in bono ut homo peccare non post. Hoc enim pertinet a

statum gloriae. Et tiro siqnis post acceptam gratiam noni testamenti peccauerit, maiorimo na est dirus, tamquam manribus beneficiis ingratus,'auxilis i dato, hoc est gratia

in iustincatione accepta non utens; nec tamen propter hoc dicitur quod lex noua iram

operatur, quia quantum est dese ' ciens auxilium dat d non peccandum. Quibus iuverbis qui gratiam actualem sufficientem inuenis re iactant , ad ipsum potius

S. Thomae locum remittendi sunt quam studiose in tam aperta fallacia refellen di: cum ipse titulus articuli: Vtrum lex noua iuIZ cet, & saepius repetita vox parriae Spiritu an Histeriiss datae, delegis in cordescripta, quibus verbis donum habituabsemper designat S. Thomas, non aliam hoc loco stratiam intelligi satis ostendant. Id etiam ex eo patet quod pro eodem sumit S. Thomas auxilio sibi dato non uti,&post acceptam gratiam peccare, quod posterius ad gratiam iustificantem haud dubie pertinet. Deinde nusquani ait S.I homas de auxilio Dei mouentis nos eo uti vel non uti cum illud auxilium nihil aliud sit, ut infra Sstendemus, quam misericordia Dei quae bonam ipsam voluntatem , per quam cete- -

7쪽

maxime troprium est ex s.Thoma, ut qui eos habet, iis via tu vel non utati , prout voluerit. Vnde habitur, inquit i. a. q. 78. art. 2. definitur quis utitur voluerit. alibi saepissime docet. Denique quod ait ibid. Gratiam moui Tectamenti et si adiuuet hominem ad non peccandum, non tamen ita con nare in bono vehetm' peccare nonpossit; hae enim pertinet ad statum gloria, manifestb demonstrat de gratia habituali id esse intelligendum. Loquitur enim de gratia, quae hominem constituit in certo statu, cuiusmodi est illa qua homo in statu gloriae in bono confirmatur. At haec habitualis est ex LThoma. Nec vero de auxilio Dei mouentis recte dici potest illud in bono non confirmare. Nam si ita intelligas, auxilium i-lud non in perpetuum confirmare in bono, ridiculum est & superfluum, quia auxilium istud non est aliquid permanens ; si vero intelligas auxilium istud non

Lammouere peccatum quatenus datur, contrarium esset S. Thomae, qui disertes alibi tradit, nimirum 2.1.q. 1 . art. H. si consideretur charitas ex parte Spiritus sianctimquentis animam ad risigendum Deum , ex harpanecharitatem imprecabilitatem habere ex virtute Spiritus Dum,qui infui ibiliter operatur quodcumque voluerit: quorum o horum sensem infra explicabimus.

ARTICULUS V. O lusi di sit rapnsus modis a implendi se peccata vitandi , quam

dui gratia habitualis. EX se perioribus patet, iustis omnibus mandata diuina possibilia esse longe

potiori ratione quam possibilia sint peccatoribus. Ex sanctorum enim Parrum doctrina, nulli prorsus homini quantumuis impio dc scelerato mandata dia uina impossibilia sunt, quia possunt omnes ho mines ea seruare si velint, etiamsi x velint praeparanda sit voluntas 1 Domino. Ex S. enim Augustino in potessata id esse dicitur qκου si oblumui , nolumus non'. Certum svero, ut idem quite nos mandata seruare si volumus , modo plene &intea E velimus. Versim non ea tantum ratione praecepta omnia iustis omnibus possibilia sunt, sed prae- xςa quia per virtutem gratuitam naturae superadditam, & in ipsa iustificatione Rcceptam possunt ea seruare, quatenus ea gratia in suo genere ,hoc est in gene-ῆς habitualis doni semienter adiuuat ad non peccandum quantum ad se is te

am operativae vinaris , ut loquitur sanctiis Doctor de integrae naturae potestate ad operandum bonum naturae proportionatum l. 2.qu. Io9. art. λ. Etsi illud op xari non possit sine auxilio Dei mdiu mii ut ibidem diserte tradit. Est enim Gratia habitualis ex S. Thoma virtus superaddita naturae, cuius eadem est vis & eff- cientia in statu naturae corr tae ad opera aeternam vitam promerentia, quae vi ratis naturalis erat in stati naturae integrae ad opera naturae suae proportionata. Vt haec ρUs: largiebatur sic etiam illa. ut haec indigebat Dei mouentis auxilio; . tacitem illa. Non ergo alia ratione gratia habitualis dicitur auxiliuni de se sus ciens ad non peccandum vel ad mandata seruanda, quam quia dat homini pos se quantum adfa cientiam operativa virtutis, nec indiget homo ut id re ipsa praestet, alia sibi indita operativa virtute , hoc est alio nabituali dono , etsi viterius indigeat auxilio Dei mou nus, ut accuratius etiam ex s. Doctore demo sitandum est.

8쪽

ARTICVLVS VI.

Non potest j hu operari bonum ct visa e peccatum siue nouo auxilia Dei mouentis. ID ε Menim D.Thomas,qui docet gratiam habitualem esse auxilium de se QK-

ciens ad non peccandum, & posse hominem cui iis natura per gratiam insit iam reparata est, ab omnibus peccatis mortalibus abstinere & a singulis venialibus, non minus clarε docet hominem quamuis iustificatum non posse operari bonum & vitare peccatum sine nouo auxilio gratiae ipsum interius mouentis, hoc

est sine altero illo gratiae genere quod ab habituali dono distinguit, cum saepe ait:

Gratiam dupliciterposse intelligi, uno modo auxilium di linum rua nos mauet ad volendum cst agendum; alio modo habituale donum nobis diuinitus inditum. Quaerit enim S. Thomas qu. io'. art. 9. Vtrum i te qui consecutus estgratiam , per seipsum pressit operari bonum or vitare peccatum absque auxilio gratiae. Ita vero respondet: Cum nudum agens secundum agat nisi in virtute primi , sitque caro duritui perpetuo rebellis, non potest homo licet iamratiam consecutus , per seipsum operari bonum ct vitare peccatum absique nouo auxilio gratia Dei ipsum mouentis, dirigentis, ct protegentis, quamuis alia habitualis gratia ad hoc ei necessaria non sit. Quod magis explicans in corpore articuli ;Dicendum , inquit, quo sicut supra dictum est homo ad rest agendum dupliciter auxilio Dei indiget; uno quidem mori quantum ad aliquod habituale donum per quod natura humana corrupta sanetur, ct etiam sanata eleuetur ad operanda opera meritoria vita aeternaequa excedunt proportionem natura. Alio modo indiget homo auxilio gratia via Deo moueatur ad agendum.

antum igitur ad primum auxili modum,homo ingratia existens non indiget alio auxilio gratia quasi aliquo alia habitu in se; indiget tamen auxilio gentia secundum aliam modum, ut scilicet a Deo moueatur ad recte agendum: Ur hoc yroyter duo. Prima quidem ti ne generali propter hoc, quod sicut supra dictum est, nussa res creata potest in quem cumque actum prodire, nisi virtute motionis diuina: secundo =atisnedeciali propter conditionem Aa in hamana natura, qua quidem licet per gratiam sanetur quantum ad mentem 1i remat et tamen in ea corruptio Ur institio quantum ad carnem per quam seruit legi peccati, ut dicitur ad Rom. . Remanet etiam quadam ignorantia obscuritas in intellectu, fecundum quam ut dicitur etiam Rom. δ. quid oremus sicut oportet nescimus. Pro'er variosevim rerum euentiu , ct quia nos ipsos non perfecte cognoscimus, non possumtia ad plenum Icire quid nobis expediat, strandum iEud Sap. 9. Cogitarianes mortalium timidae, or imcerta prouidentia nostrae. et ideo necuse est nobis ut a Deo divimur γ' pro Camur qui omnia nouit er Omnia potest. Et propter hoc etiam renatis insilios Dei ριr gratiam eon-nenit dicere : Et ne nos inducas in tentationem ; Ur fiat voluntas tua sicut in caelo or is

terra , ct cetera quae in oratione Dominica continentur ad hoc pertinentia.

Cum verb sbi obiecisset: Per gratiam Spiritus sanctus in nobis habitat; sed Spiritas sanctus eum sit Omnipotens ,s ciens est in nos inducat ad bene operandism ex nοι apeccato custodiat. Ergo hamo Pratiam consecutus potest utrum rue praedicturam absque altrauxilioratiae: Ita respondet ut apertE doceat non susticere iusto, ut bonum operetur & vitet peccatum,qubd Spiritus in eo habitet per gratiam iustificantem, sed praeterea requiri ut nouo& speciali auxilio a Spiritu sancto moueatur ad rect Eogendum. Ad secundum, inquit, dicendum quoi operatio Spiritus sant ii quae nos manet 2 prat git, non circumscribita per essectam habitualis doni quod in nobis causam, se

9쪽

ς ARTICVLVs VII. Indiget iusus ad perfuerandum , ut perfueruntia ei a Deo detur.

EO O E M nixus fundamento quaerit iterum S. Thomas arta sequenti: Vinummo in P alia constitutus indigeat auxilio gratia ad perseuerandum. Et concludit hominem etiam in gratia constitutum indigere ut eiperjeuerantia a Deo detur. Et rursus: Indiret, inquit, homo ingratia constitvim ad hoc ut usque ad' vitae sua ingratia perseueret, non quidem alia aliqua habituali gratia , sed ieciali quodam diuino auxilio contra tentationum impulsus illum protegente sicut oe praecedenti quaestione apparet, hoc

est, articulo praecedenti, in quo docuerat hominem iustificatum non posse perseipsum operari bonum O vitare peccatum absque nouo auxilio Dei ipsum monentis Arigentis,ct trotegentis. Et ideo pos ruam est aliquis iustifcatus per gratiam, necesse habet a Deo te-ιere ad tum perseuerantiae donum, viscilicet custodiatur amatius ue ad finem vitin.

ZIuliis enim datur gratia quibus non datur perseuerare in Pratia. Quaest. vero It . art. s. docet perseuerantiam vita non caderesub merito, quia dependet Iosiim ex motione di-ν ina quae est principitim omnis meriti. Sed Deus, inquit, gratis perseueranti donum largitur cui mque iLud largitur. Vbi quidem agnoscit perseuerantiam orando impetrati. Verum id non impedit quin gratis detur, quia non minus pendet ex motione diuina, ut quis perseuerantiam assiduis precibus a Deo postulet, adeoque sic pelat , quomodo . quantum res tanta petenda est. Unde Augustinus lib. de dono perseuerantiae c. i . Cum propterperseuerandum ἱ Domino dictum fuisse commemorasset: Oportetsemperorare,ct numquam deficere; continuo subiunxit: e udiunt hac ctfaciunt quibus datum est; non autem faciunt siue audiant, ne non audiant quia

bim non est datum quorum alterum ad misericordiam,alterum ad iudicium pertineris

ARTICVLVS VIII.

Totes semper issem, o aliquando non potes diuerso sensu. Aptissima

in eam rem Augustini comparatio. CERTA ergo&fra sunt haec duos Thomae doctrinae capita. Primb iustifica

tos omnes per gratiam in iustificatione acceptam posse vitare omnia teccata, mortalia, ac proinde in gratia perseuerare & tentationes vincere quibus a gratia exciderent , quantum scilicet ad sit cientiam opera tua virtutis, catara scilicet ad omnia illa praestanda non indigent ulla alia virtute sibi indita quae sit actuum illorum principium. Secundo ei si recte dicatur ilistus illa omnia per gratiam iustificantem posse veo pra vidimus, certum est tamen ipsum praeter auxilium habituale, indigere insuper nouota speciali auxilio Dei ipsum mouentis, sine quo non potest per seipsum

operari bonum o vitare peccatum ἱ adeoque nec perseuerare in gratia, nec tentationum impulsus superare ; quemadmodum reccmiores Thomistπ dicunt, per gratiam sussicientcni actitatem hominem posse, di tamen indigere gratia cnicaci. Huic doctrinae tum illi; tiandae tum con urinandae nullum aptius ex zmplum est quam quo virtur S. Augustinus in ps. 34. ubi cum ostendist et animam iusti a regio vate sic meam Dei appellari, hac ipsa comparatione egregi E demonstrat animam ii . iusti quantumuis gratiae donis ornatam ad rccte agendum imbccillem prorsus

10쪽

anima uam. Apprehendis enἱm animam meam est debens inimicos meos. Et quia st η Ma no ba quamuissplendida, quamuisProdusta, quamuis acuta, quamuis υn ta , uis luce sapientia or cornsecationis vibrata 'mid si AE anima nostra aut quidpotest, nisi Deus iram teneat est pugnet de illa. Nam qualibet optime factas mea si non habeat bes e rem iacet. Animae iustae ad bene agendum & mandata serualida eadem ratio est quae splendidi,acuti,uncti ensis ad vulnerandum. Q Ρmobrem ut ille ensis si vulnerandi virtutem spectes rectὰ dicitur posse vulnerare, simillimξ anima iusti benἡ operari & mandata seruare posse rectὶ dixeris, si virtutem sapernaturalem spectes propriae & natiuae virtuti saperadditamquam iniustificatione accepit, quae ex se apta est ad illos effectus producendos. Sed quemadmodum ille ensis ad vulnerandum aptus, nec vulnerabit, nec etiam Vulnerare poterit, nisi bellatoris manu stringatur; ita anima nostra quantumuis gratiae donis instructa, quili est, aut quid

potest , nisi Dem istam teneat est pu ictis ista, hoc est nisi nouo & speciali auxilio ad

recte agendum a Deo moueaturῖSed iam videndum est quodnam sit auxilium illud Dei mouentis, cuius essic ciae , quos ad actus sit necessarium, seu quanam ea sint quae sine illo auxilio face ce non possimusa

ARTICVLVS IX. sit auxilium Dei mouento. Numquam es sine actu vulnus riti, vel volantatis. Avx i L iv M gratiae quod ab habituali dono distinguit S. Thomas ab ipso

definitur. De verit .clul. 2. .ar.I . Misericordia Dei perquam interim motum memotis operatur. Vbi duo designantur; Alterum in Deo, nempe eius misericordia sexi dilectio de gratuita voluntas: alterum in homine, nempe motus ille mentis quem illa misericordia interius operatur. Vt enim docet D. Thomas qu. II o. art. I. inconci . Cum diligere sit velle alteri bonum, Deique voluntas rerum sit causa, certum ess

gratiam sen dilectionem Dei semper aliquid nempe id quod ei vult ) in anima eius quem diligit scire. d repetens articulo sequenti uniuersim docet sicut iam via dimus. aliquis aicitur ratiam Dei habere, sempersignificari esse in eo quemdam

ectum gratuita Dei voluntatis. Vnde concludit. V ntum ad istud gratia genus,s cundum quod animabominis mouetura Deo ad aliquid cognoscendam, vel volendum, vel agendum , gratuitum istum essectAm in homine non esse qualitatem ,sed motam quemdam

animae. AEdio enim mouentis in moto est motus.

Quibus verbis manifestὰ docet non aliter Deum per gratiam illam squam actualem Theologi appellant) ad cognoscendum vel volendum animam mouere, quam quia per gratuitam suam dilectionem & voluntatem quae est causa rerum, motus ipsos cognoscendi & amandi, siue quod idem est, cognitionem de

amorem interius in mente operatur. Vnde ulterius sequitur neminem moueri a Deo per auxilium gratiae ad cognoscendum & amandum, nisi qui cognoscit Mamat. Aetio enim mouentis in malo motus est. Haec duo igitur inter se pugnant, Deum mouet e ad amandum de homi ncm non amare , siue Deum motum amoria in homine operari ta non esse in honii ne motum amoris.

SEARCH

MENU NAVIGATION