Statuta synodalia Dioecesis Metensis

발행: 1820년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

sanctam laetitiam exprimat. Celebrabitur Μissa in eorum exequiis, non ut pro eis Oretur; sed Deo optimo gratiae agantur, quod singulari et gratuita praedestia natione rapti ac inter Angelos adscripti sint, antequam inter peccatores Viverent, et malitia mutaret eorum intellectum ci . 1 X. ordo exequ arum, ossiciorum et Μissarum pro desunctis celebrandarum observabitur, ut in Rituali Metensi et in Brevi liturgico praescribitur.

Caemeteria sunt loca Sancta, in quibus reco duntur fidelium et inter eos Plurium sanctorum Comora, nunc quidem PulVis et cinis, in tristibus sepulcris squalentia; sed pretiosae exuViae, suis quo dam animabus restituendae , et ad gloriosam resum rectionem resematae. Honor religiosus eis debetur. emeteria ex antiqu1 consuetudine benedicuntur. In eis Crux est erigatur et Ossuarium decenti or dine construatur: dusex christianis salutare spectaculum. De Primo sic loquitur Doctor gentium :Μibi absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi a . Ad secundum spectant haec Verba

Ecclesiastici: Μemorare novissima tua, et in aete

182쪽

XI. emeteria muro Vel aliter tuto undique claudantur. Ne sint transeuntibus instar Viae publicae et in ea non ingrediantur nec Pascantur animalia. Ibi neque nundinae, neque ludi, neque choreae, neo aliud quid profanum et indecenis toleretur. XII. Servetur mos, qui in nostra dioecesi invaluit, ut laicorum defunctorum corpora naturali situ, id est, pedibus domi ad januam, in Ecclesia ad altare conversis i Sacerdotum Vero corpora opposito si eXPonantur, esserantur et humentur. XIII. Post sepulturam, describet Pastor in registris p rochialibus defuncti nomen, cognomen, condit nem, domicilium, patriam, diem mortis et sepulturae, ac, si corpus in aliam parochiam sepelien dum transferatur, haec omnia Cum mentione translationis describentur in registris utriusque Parochiae , et ab iis, ad quos de jure pertinet, testibus Subscribentur.

Sepultura ecclesiastica, cum caeremoniis et Pre cibus consuetis, ne detur infidelibus, apostatis , haereticis ; iis qui sibi mortem ex deliberata impietate ,

mu Vero ex amentia et mentis alienatione consciverunt i iis qui in duello occisi sunt i peccatoribus publicis

183쪽

publicis, in impenitentia finali mortuis; modo hi

omnes casus Publicam certitudinem habeant, in quibus , cum sint in praxi admodum difficiles, prodenter agendum est, et Episcopus, si per tempus liceat, cons9lendus.

Corpora fidelium exhumanda non sunt, nec in alium locum etiam sacrum transfereuda, nisi ob gravissimas causas, Episcopique ac Magistratus I centia.

X V Ι. Insantes sine baptismo decedentes, idem dictum esto de infidelibus ) non sunt cum aliis fidelibus sepeliendi , sed sine ulla caeremonia ecclesiastica, in e trema aliqua caemeterii parte, non benedicta, iis solis deputata et humiliori muro aut aliter separata. oleatur abusus illos in parentum aedibus vel ho tis inhumandi.

184쪽

DE FABRIcIS SEU TEMPORALI ECCLESIARUM ADMINISTRATIONE.

ARTICU Lus I.

Lsrimetae sunt Fabricae ad providendum et cura dum quidquid parochiarum templa, bona mobilia et immobilia, fundationes et oblationes, necnon cultus divini impensas Spectat. I I. Dent operam Pastores, ut ad Fabricae administratorum munus eligantur viri probi, religiosi et temporalium negotiorum non imperiti. I Ι Ι. Apprime norint et observari satagant decreta quae Potestas temporalis de Fabricarum regimine sanxit. IV. Habeantur libri seu registri bene ordinati, in quibus omnia, quae ad Fabricam attinent, sedulo inscria

bantur. V.

Fiat inventorium seu recensio accurata Ecclesiae

185쪽

titulorum, documentorum, redituum, fundationum et suppellectilium ; illudque inventorium diligenter custodiatur, et, quotiescumque OPus est , reuOVetur. VI. Omnium etiam rerum aedituo concreditarum fiat recensio sub duobus exemplaribus i unum ab ipso subscriptum servetur, alterum illi tradatur.

Singulis annis reddatur accePlorum et eXPensorum ratio, et in registris inscribatur, cum omnium ad quos pertinet subscriptione. VIII. Bonorum Ecclesiae adjudicationes et scamnorum locationes modo lege praescripto fiant, et Dominica Praecedenti populi in Pronao annuntientur. I X. In rationum redditione, bonorum adiudicatione, aut scamnorum locatione, nulla Vina, ut aiunt, admdantur , aut convivia instituantur, neque ulla expensa sub quocumque praetextu fiat, Fabricae sumptibus solvenda.

Nulla fundatio , qualemcumque finem habeat, admittitur, nisi Auctoritate tum spirituali cum temporali approbetur.

Catalogus Missarum et Officiorum quorumcum'

186쪽

que, in Ecclesia sundatorum, in sacristia exponatur ;fundationumque debita fideliter diebus praescriptis persolvantur, et Dominica praecedenti in pronao de

nuntientur.

XII. Nullus Pastor praesumat aliquam in Missis et o

ficiis sundatis mutationem, reductionem aut diminutionem sine episcopali auctoritate aggredi. Haec vero nonnisi gravissimis de causis et Post maturam deliberationem interponetur. XIII. Ρastores et Fabricarum adminiStratores satagant ut contractus publici ante decimum quemque annum renoventur, ne jura hypothecaria Perimantur.

Haec nostrae Dioecesis Statuta summatim Sacerdotii et Ministerii evangelici officia sanctasque regulas COm-Plectuntur. Facile credimus Cleri nostri plerosque nihil eorum quae exposuimus ignorare. Omnibus vero gratum fore eonfidimus, haec episcopali auctoritate confirmata ac in brevi codice collecta, ita in promptu habere, ut lex , quae non nostris , ed Domini sanctaeque Ecclesiae lex est, sit quasi signum in manu eorum, et quasi monimentum ante Deutos eorrum i); et ea quae Praecipit sint etiam in i Exod. 13. 9.

187쪽

corde eorum, et meditentur in eis, sedentes in domo sua, et ambulantes in itinere, dormientes atquo Consurgentes: I qua metaphorica et energica I

Cutione sacra Scriptura innuit, quam praesens semper eorum memoria, quam studiosa meditatio et assi

clua observatio esse debeat. Cum magno Apostolo Concludimus : Quicumque hanc regulam secuti su Tint, Pax super illos et misericordia, et super Israel Dei. Ia

Itaque invocato Ρatre luminum , a quo descendit omne datum optimum et omne donum Persectum 3 , P eriaque et matura consultatione ac deliberatione habita cum venerabilibus nostris fratribus, Canonicis Ecclesiae nostrae Cathedralis, atque aliis doctis' et Prudentibus Viris, quos in nostrum Consilium a Vocavimus i ad majorem Dei gloriam sanctaeque Ecclesiae catholicae exaltationem 3 ad specialem nostrae Dioecesis aedificationem, omniumque animarum solli citudini nostrae commissarum salutem i ad Sacra COOPeratorum nostrorum Ministeria juvanda, persim ciendamque totius Cleri Metensis conversationem inecnon ad muneris episcopalis debitum , quoad POS umus, Persolvendum i omnia et singula SuprR

188쪽

exposita Statuta, ad sanctorum Conciliorum apostolicarumque Traditionum normam et secundum insiguium Autocessorum nostrorum exemplar ordinata, decernimus , edimus et promulgamus i Omnesque in dignitate et auctoritate constitutos, Ecclesiarum Rectores, Seminariorum Directores et Magistros, Sacerdotes, universumque nostrae dice ceseos Clerum adhortamur , in Domino rogamus et obsecramus, ipsisque auctoritate episcopali praeci Pimus et mandamus, ut haec Statuta, pro cujusque ordine et officio, diligenter, studiose et Constanter

observent et complectantur; necnon a suis subditis complectenda et obsereanda, quantum P0terunt, curent et invigilent. Datum Μetis in Palatio nostro episcopali, Sub signo manuali sigilloque nostris, et Secretarii Camerae nostrae episcopalis subscriptione, atque in Synodo dioecesana publicatum, die decima nona Urb iis, anno Domini I 8ao.

189쪽

ILLUSTRISSIMI ET REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIADD. PAULI-GEORGIi-ΜARIAE DUPONΤ DES LOGES, EPISCOPI METENSIS, AUCTORITATE EDITA .

SEARCH

MENU NAVIGATION