Thomæ Hobbes Malmesburiensis Opera philosophica quæ latine scripsit omnia ...

발행: 연대 미상

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

CUBATIO SPHAERAE, ETC. Is

AD PROPOSITIONEM II.

In ii, ut nunc edita, inventus est Sphaerae aequalis AD PROP. M.

cubus nisi et hanc confutaverit Prosessor Giumphabit tamen, quod nisi ille priorem reprehendisset, a me inventus non fuisset. Et profecto, si ille, postquam errorem meum detexisset, etiam eorrexisset, id est cubi ad sphaeram rationem invenisset, in partem aliquam hujus laudis venire potuisset. Sin illi impossibile hoc erat, propterea quod

rationem inventam circuli ad quadratum, et demonstratam, intelligere non potuit. In demonstratione secundae propositionis priore confiteor me errasse. Sed errorem quem Νon qui a vitiosis principiis ortus caetera Omnia corrumperet, sicut ille nec ab ignorantia problematum eminentissimorum quae demonstrata sunt jam olim ab Archimede aliisque Veteribus sed ab eo, quod cum Viderem quantum quadrati QRS P erat extraeirculum BCDE, tantumdem circuli esse extra quadratum, contemplans plana in sublimi, pronuntiavi securius quam oportuit idem de sphaera et cubo. Νeque est cur erubescam confiteri errorem meum, quem correxi ipse. Facile erat non modo Ρrofessori, sed etiam cuilibet mediocri geometrae qui animum ad diagramma applicaret, cognoscere quod

planum per latus; quadrati QRSΤ, in fig. i ductum, abscindit a sphaera non solidum sub QR et plano Cθ, sed sphaerae segmentum. irum ergo non est, nec laude aliqua artis aut ingenii dignum, hoc vidisse. Diligentia sola opus erat, quae invidis et malevolis nusquam deest. eque tamen ego indiligens omnino eram. am libelli mei exemplaria pauca sine dedicatione in publicum emisi, ut

532쪽

520 QUADRATURA CIRCULI, AD PROP. II objectionibus geometrarum cognitis, quicquid errassem quemadmodum feci emendarem. In quo mihi bene correctoribus meis successit male.

AD PROFESSORIS EPILOGUM.

Pugnavit Prosessor in praecedentibus de castello quodam in geometria uno , et infeliciter. In Epi logo autem triumphos suos praeteritos de caeteris ejus partibus annumerat, quas, in operibus mei non recte tractatas antehac a se refutatas esse dicit. Quare autem y Quoniam monitione, inquit, Fus ae videbatur qualia fuerim, ne magni nominis obtentu alii raudi eriem. on videntur mihi quae hic dicit, bene cohaerere. Ne aliis, inquit,saudi aem. Quibus alii λ n geometris 3 At valde pauci, aut nulli omnino sunt, praeter discipulos vel condiscipulos illius, qui iisdem utuntur principiis quae modo absurda esse docui. Illi ergo non magis monitione opus habuere, quam rosessor ipse. Quos ergo monuit, nisi illos qui ratiocinari quidem Potuerunt, geometriam autem nondum docti erantΤΗos monuit id est homines liberali ingenio praeditos, radicum geometricarum et symbolographiae nescios, sed ratione naturali ne summis quidem geometris inferiores, monuit. Hi erant, apud quos magnum mihi nomen esse Professori videbatur. Vide, lector, invidiam hominis theologi. Quod viri boni de me non male sentiant, valde laetor nam ut nomen magnum mea ipsius praedicatione mihi compararem, aut ille sibi arrogantia sua, impossibile est. Est ergo aliquid in operibus meis propter

Sic edit. 1669 Quaere, mea

533쪽

CUBATIO SPHAERAE, ETC. 52l

quod nomen meum magnum est, quod in illis non AD est Itaque, judicantibus viris liberis prudentibus JR0 ββ80RIβ

que, Ictum se esse confitetur. Sed unde accIdI - - ut Ρrofessor, qui nomen meum magnum eSSe putat, Suum Sse non putat, cum toties me prostraverit λConquereretur forte de ignorantia judicantium. At cur non magnum nomen habet ille apud algebristas ΘQuia impossibile erat. Sunt enim omnes fere inter Se aequales. Imo, sunt inter illos aliqui qui celeritate ingenii Professorem longe superant, et multo plures veritates in eodem tempore quam ille confutare OSSunt. Quomodo autem necessarium erat, in quaeStione

mathematica, admonere quemquam qualisluerim' Dicere qualis fuerim, non est meum. Qui conve Satione mea usi sunt frequenter, illi dicant. Ego dicam tantum, qualis non fuerim Bellum erat civile ego in partibus contra regem nunquam fui. Ego epistolarum neque regis, neque cujusquam quia rege stetit arcana aperui aut inimicis prodidi. In lege Amnestis quae sequuta est, flagitium meum nullum nominatur. Ego illum non lacessivi tantummodo respondi, ita ut commoveretur quod flagitium non est. Conqueritur Sicut puer, quia non vincit cum tamen sui ipsius culpa sit, quod non videatur multis esse doctus. Ausculta paucis,

Olrofessor Academicet Si vis esse aliquid, lac ut quae scribis a quamplurimis intelligantur. Cave ergo a Symbolographia, nisi siqua omnibus cognita fuerit. Utilis fortasse esse potest tibi ipsi in musaeo

tuo: Sed in populo, et extra sectam tuam sectam dico mathematicam incantationis et imposturae

534쪽

522 QUADRATURA CIRCULI, ETC. Ao similis est Recipe in animum tuum per Cogita-

VR0 8ββψR . tionem vehementem rerum ipsarum, non literurum aut sonorum, imagines. In scientiis, sequere Tationem maturalem, Speram authoritatem magistrorum in vita civili, sequere authoritatem publicam, sperne rationem privatam. Hoc si ita feceris, si non ditior, eruditior tamen fies. Opuscula illa tua, Elenchum geometri Hobbiame, Correctionem, bitam, Puncti dispunctionem Hobbium Heautontia

morumenon, ne magni aestimes nam puerilia, Tu

tica, indocta, inficeta sunt eque ea ego quo ad tua respondi, digna censeo quae a posteri leguntur. Permitte maledicta mori, theologe. Ex geometricis meis quae durare vellem, et per te non eribunt, haec sunt: i. Quadratura circuli-ii Cubatio sphaerae iii Duplicatio cubi iv Inventio mediarum quotcunque inter duas rectas datas . Divisio anguli dati in ratione data vi Inventio centri gravitatis semicirculi ii Doctrina rationum tota- viii Scabiei quam geometriae affricuerat arithmetica, quod meorum operum maximum esse judico), detersio Lassesco jam Vale, lector. Et tu quoque vale, Professor Saviliane et fruere unius et apertae reprehensionis gloriola tua sine invidia.

FINIS VOLUMINIS QUARTI.

SEARCH

MENU NAVIGATION