Disputatio de statu vitae deligendo et religionis ingressu, quaestionibus 12. comprehensa auctore Leonardo Lessio soc. Iesu theologo & S. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ad eius seruitutem a natura destinati & facti. ini arto, quia ipse mundum , & omnia

ituae in eo sunt, nostra causa secit. Quinto, quia omnem creaturam in nostrum commodum ais1duc laborare facit. Sexto, quia Angelos in nostram tutelam destinauit. Septi ino, quia nos assidue cole ruat, Scab ipso, 1ictit radius a sole, dependemus. Octauo, quia nostram naturam , nostrasque miserias assumpsit, & se in nostrum Obsequium magnis laboribus impendit. NOno, quia per magnos cruciatus vitam sitiam profudit, ut nos a tyrannide diaboli & aeterno incendio liberaret. Decimo, quia cum inimici essemus, noη sibi reconciliauit, S in filios adoptauir. Vndecimo,quia seipsum nobis In ci bum S potum dedit, ut spiritum suum in nos transfunderet, dc immortales redderet. Duodecimo, quia aeterna infiniti preth bona nobis promisit. Decimotertio, quia nos ipsi saeculo renuntiauimus, & Christi

imitatuuac professi sumuS. Decimoquarto, quia toties peccata nostra, cum aeternum ignem mererentur , tolerauit, δί diabolum in nostrum exitium paratum , impedivit. Decimo quinto, quia toties peccata nostra nobis condonauit, toties ius adoptionis &ca testis hereditatis amissum restituit. Omitto parcicularia multa, qu* speciatim cuique colla-

222쪽

DE STATU VITAE DELICENDO. 2 3

collata. Enim messem debitorum summam. Imo tingula per se spectata Si ponderata immensa lunt, cum singula beneficia, ex quibus illa oriuntur, infinitae sint aestimationis. Merito itaq;dicere possumus cum B.Bera nardo: Cum ei donauero quidquidsum, quid

quid possim : nonne ictu totum est sculpes

adsolem,guita adfluuium, lapis ad montem, granum ad aceruum Z Non habeo nisi minutario m. minui ima, corpus animam, Relpotius unum minutum, voluntatem meame, non dabo istam ad voluntatem istius, qui tantus tantistam tantis beneficiis praeueniit, qπi toto se totum me comparauit 'Idem epi.st. i 43. ad sitos Clareuallet es in eamdem sententiam ita scribit: Seruite isti in spe,quia fidelis est in promisiis seruite ex meri Io,quia mutius in meritis est. Nam etsi cetera taceam, hocsolo certe non immerito stibi tendicat vitam nostram,quiapro ea posuit Juam.

Nemo igitur sibi vivat, sed ei qui prose mor

tuus es. Cui enim iuuiὰs vivam, quam ei, qui . si non moreretur, ego non Viuerim' Cui commodius quam promittenti Oitam aeternam' Cui magis ex nece itate,quam ammass perpetuas minitanti'

Idem tractatti de diligendo Deo Cul. s. pulcherrime ostendit nos pluribus titulis in inlidum esse Dei,eiq. omnem debere serui-

tutem:

223쪽

tutem : Si totum me debeo pro me ficto, quid addam ram pro refecto, or refecto hoc modo' dec enim tam facilis refectus quam factin. Ham qui me semel or tantum dicendo fecit, reficiendo profecto or dixit multa, gessimira, sepertulit dura; nec tantum durasedo indigna. In primo opere me mihi dedit, in secundo se: or ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo or redditus me pro me debeo, bis debeo. diu id Deo retribuam pro se' Nam et

iam misties me rependere possem, qui sum

ego ad Deum' Ex his manifeste sequitur,ciim tot nominibus si mus Dei, & omnem ei debeamus sciuitutem , quantum crimen sit Deo non seruire,velle esse sui iuris, sibi viuere, & omnia ad suum commodum & honorem referre ξ bene hoc expressit S. Bernardus sermone et O.in Cantica:Dignus plane es morte, qui tibi Domine IE sv recusat vivere, semo

ium est: or qui tibi non sapit, desipit , qui curat esse n propter se ro nihilo est,es nihiles. Propter temetipsum Deus fecisti omnia, qui vult essesbi,non tibi, nihil incipit esse inter omnia i hoc est,nullius preth,nullius mo

menti.

Sequitur nunc ut Videamus, qua ratione tanto debito tantisque beneficiis, etsi non plene, saltem pro nostra infirmitate possi-

224쪽

mus satisfacere. Non enim amplius a nobis diuina benignitas requirit,quam commota possimus praestare. Tria bonorum geneia habemus, quae illius obsequio deuouere M mancipare possumus, animam, corpus, SI M-na externa. Qui hςc tria pro tempore huius vitae Integre ei consecrat, is pro sua conditione illitatisfacit qui vero aliquid sibi retinet, non satisfacit quia omnia debet. Consecrantur autem ista tria Deo firmiter inreligione, non alibi. ac proinde ibia religio Deo satisfacit : sbia perfectam gratitudinem , quantum fert humana conditio, pro tot beneficiis ac nominibus refert: sbia nos totos ei penitus mancipat, & insolubili vinculo adstringit . Itaque etiam hac ex parte,& ratione huius enectus,maximum bonum censeri debet. Per votum paupertatis Religiosus offert Deo omnia bona excerna, seq. ita spoliat, ut nullius dominij sit amplius capax ; nec possiit ulla re uti, nisi ex Dei nutu M beneplacito. Per votum castitatis offert ei corpus, ut absque omni contamin tione per totam vitam ei seruiat. Pervotum obedistatiae intellectum S voluntatem, & omnes eorum tam externas quam internas functiones, ut omnes ex eius arbitrio, ad eius gloriam dirigantur. Nihil amplius in hac vita a nobis donari aut prae . stari

225쪽

stari potest: nulla maior aut perfectior de nobis de nostris rebus fieri oblatio: nullo vinculo ei possumus arctius colligari. Vnde merito nomen Religionis hic status r ἐξ vi sibi vindicat. 8O Qitare cum religio tanta bona in se c6plectatur, omnia silutis impedimenta submoueat, omnia adminicula conferat, SI de

bito illi quo Deo obstricti sumus, quantum homini possibile est, satisfaciat, merito sancti Patres miris laudibus hunc statum efferunt. Nam Religionem ipsam appella Chri , portam. c. li, caelum terrenum,uitam angelicam , cael

stiumspiritui tinnitationem, veramphiloso phiam, militiam spiritalem, virtutum pa&stram cholam humilitatis, turrim Euangelicam, arcem munitam contra omnes no stra salutis hostes, in qua sint muri paupertatis, excubii. Praelatorum , turres do trinarum, tuba praedicationis,scutum orationis, vinum com- punctionis, aclyti a lacrymarum, cibus robustorum: agrum Dei ex quo magnus caelo prouen- 'tus: scalam Iacob, per quam commodiastenditur in caelum cuius gradus sacra lentio, pia meditatio,carnis morti licatio, humilitatis, obedientiae , charitatis, se aliarum virtutum exercitatio: per hos gradu ascendere Angelos, cum isa Religiosorum opera Deo osserunt: δε-

226쪽

scendere, diuina cum munera,quae ipse propterim largitur, ad eos deferunt: huic scaia superne incumbere Deum . quia eius singulari prouidentia religio gubernatur se flabilitur ipse astendentib-srmamentu- , , peruenientibin praemium. Vnde merit. de hac sta tu dici potui: Non est hic aliud nisi domi, Dei oporta caeli Montem Thabor,in quo Domini gloria , quantum fas in hac vita, cerni re montem coagulatum se inguem, in quo Domino beneplacitum habitare: pretiosum illud margaritum Euangelicum, omnibm dinuenditis comparandum. Et multa alia,quibus dignitatem , sanctitatem , fructum & sblatia huius status omnium animis insinuard

student. .

Ipsos quoque Religiosi,s magnis titulis A.

miat, dum eos vocant partemselectio em orsapientiorem Ecclestae, Nazaraeos Bouae legis

it seriorem gregis Chri portionem, florem Eccissastici germinis, inter Ecclesiastica ornatamenta lapidem pretiosissimum, seruos utiles,

homines caelestes, argelos terrestres, vero sphi Mophos, itatores Christi, angelica vitae aemulos, mundosuperiores, dc similia.. Multa in hanc sententiam habemus apud

S. Cyprianum lib. de disciplina & habitu

Virginum: Eusebium lib. I. demonst. Euang cap. 8. S.Gregorium NMiaBZmum oratio-

227쪽

ne ad Iulianum quaestorem sub finem ι ora tione prima in Iulianum Apostatam ante medium,&in carmine ad Hellenium: S. Basilium Constit. monast. c. I9. S.Chrysostomum homil. 36.3 7.& I8. ad populum, quae totae sunt de vita Monachorum, S libris tribus contra Vituperatores vitae monasticς:S. Hieronymum epist. I. 8. IT.& 34. Clima- cum gradu 4. S. Ephraemserm. de viri. de Viths: S. Ioannem Damascenum in historia Iosaphat: S. Bernardum ad Fratres de monte Dei, & serm. 63. in sermonibus paruis:

S. Antoninum 3. p. tit. 26. c. IO. f. II. S. Laurentium Iustinianum lib.de monastica co uersiatione, S alios. Ex quibus multa testimonia verbatim refert noster Platus. Nos duobus contenti erimus, altero S. Basilij, altero S. Augustini. S. Basilius constit. monast. cap. I9. Primum, inquit, qui hanc vita communionem amplectuntur,ad isiud bonum, quodsecundum naturam est,reuertutur. Eam enim vitae communionem ego perfectissimam voco, a qua omnis propria is priuata rei cu

iust bet possessio est exclusa: a qua abes omnis

dissensio,omnis perturbatio,ct rixa: sed e con trario, τbi omnia communia, animi, mistes, corpora, ct ea quibus necessariis ad cultum se , mictum utimur, communis Deus, communis pietatis mercatus, communis salus, communia

certa

228쪽

DE sΤΑΤv VITAE DELIGENDO. 2os certamina,communes labores, communiamias,o certaminum coronae: ubi multi unus,

o unus non solus, sed in pluribus. Huic vitae instituto quid tandem est quod possi .equiparari ' a Aid beatius quid hac coniunctione,

unitate , nec itudine amplius excogitari P ui elegantius strii mutua inter se morumor animorum contemperatione ' homines ex diuersis nationibus ac regionibus profectos, per exactam morum ac disciplinae similitudinem adeo veluti in unum coaluisse, ut inpluribus corporibus unus tantum animus inesse

videatur i se visissim plura corpora unius

mentis instrumenta cernantur Et multa alia quae sequutuur.

S. Augustinus lib. de moribus Ecclesiae, c. 3 i. diuis non istos miretur , praedicet, qui contemptis atque desertis mundi illacebris, incommunem vitam castissimam sancti Fimam, congregati ,simul aetatem agunt, viventes in orationibus .in lectionibus, in dil=utationibus nulla superbia tumidi, nusia pervicacia turbulenti,nusia inuidentia liuidi .sed modesti, ve recundi, pacati, concordissimam vitam se intentissimam in Deum gratifimum ipse munus erunt, a quo issa posse meruerunt. P noesi quam possidet proprium ι nemo cuiquam onerosus est. Patres vero non solum sandi imi moribus ,sed etiam diuina doctrina excel- O len-

229쪽

lenti mi, nutu superbia consulunt iis quos filios vocant: magna sua in iubendo auctoritate, magna eorum in obtemperando luntate. Et infra: Hos mores, hanc vitam, hunc oris

dinem, hoc inuitutum s laudare velim, neque digne valeo,ct vereor,ne iudicare videar per se ipsium tantummodo expositum, placere non posse. Haec ille. Finem facio hac breui &verissima sententia, qua sum malim bona religionis perstringuntur: In religione homo vivit purius, incedit cautius, cadit rarius ,surgit velocius, rigatur stequentius , rum at uberius, consolatur abundantius, moritvrsecurius, pra-miatur copiosius.

230쪽

. APPROBATIO SUPERIORVM. Ec o Guillelmus Verannemo Societatis I Esu per Flandriam Praepositus Prouincialis, potestate mihi ad hoc a R admodum P. N. Praeposito Generali Claudio Aquauiua praestita facultatem concedo, ut Tractatus De statu vitae deligendo & Religionis ingressu , a P. Leonardo Lesito Societatis nostrae Theologo confriptus,or Doctorumgrauiu Theologorum eiusdem Societatis iudicio examinatus seprobatus , 'pis in lucem euulgetur. In cuius reis dem has litteras manu no- rasubscripta , cs gilis nostro munitin, δε-dimus couanis xxV III. Iuli , M. D C. X I I l . Guillelmus Veranneman.

APPROBATIO CENSORIS.Libesius admodum utilis, iis praecipue qui de deligendo vitae statu deliberant. Guillelmus Fabricius Noviomagi l S, Apostolicus & Archiducalis li- , brorum Censor.

SEARCH

MENU NAVIGATION