Disputatio de statu vitae deligendo et religionis ingressu, quaestionibus 12. comprehensa auctore Leonardo Lessio soc. Iesu theologo & S. theologiae professore

발행: 1613년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

illustre specimen promptς obedientiae,alius

humilitatis & contemptus sui; alius charitatis in pauperes vel infirmos,alius Zeli animarum,abstinentiae, iΠansuetudinis, patientiae, orationis, deuotionis. Semper in religione sunt plurimi, quorum singuli in aliqua virtute excellunt. Haec igitur exempla cum quotidie vel sentur ob oculos, quem ad sui emendationem & virtutem similem non accendant ξ Maxima in utramque partem

est vis exemplorum: verba mouet,sea exempla cogunt. Nemo libenter ab altero in aliquo genere laudis vel meriti superatur. Ita secum quisque cogitat: Si tale quid ab isto praestitum est, cur&egb praestare non possim Zquae is istaec mea ignauia, Vt ego non au deam,quod isti perfecit Z qua cogitatione se ipse ad ii milia vel maiora perpetranda excitat. Sicut difficile est inter malos bonu esse opropter vim excpli: ita inter bonos malum. Ohionitiones sapientum maxime vigent in religione : ubi tot eruditae & feruidaeaa

conuentum exhortationes o tot piluata: Superiorum aliorum Patrum monitiones:

tam multa in quotidianis colloquios sapienter dicta, & utiliter narrata; ubi etiam todo eo tempore quo cibus sumitur, salutaris instructio lectione continuatur; nedum cor

pus pascitur, animo suum pabulum desit. Quia

192쪽

DE sTATU VITAE DELIGENDO. I73Quis, nisi de industria aduersus virtutem animum suum obstita arit, in tantis virtutis illecebris, in tantis ad bonum incitamentis, non proficiat ξ Sicut enim suasio ad malum cum est assidua, tandem expugnat animum,&ad malum inducit: ita assidua suasio ad bonum vix repelli potest, sed tandem animum ad bonum traducit. Correctio erratorum, S castigatio culpa- tyr rum, maxime in religione frequentantur. Si 6.coRRκ-

quis in saeculo peccet nisi forte publice &ς Vi OεR- cum scandalo id fiat) non habet qui corripiat & emendet, sed permittitur suo arbitrio: nec i pse aequo animo se moneri pateretur, praesertim si nobilitatis, vel diuitiarum, vel scientiae typho sit inflatus. Hanc ego non modicam talium hominum miseriam censeo, quod cum plurimos adulatores habeant, qui eorum mala vel dissimulant, vel etiam laudant iuxta illud Psalmi: Laudatur peccator is desideri,s animae s , or iniquus

benedicitu6 nullos tamen habeat monitores, qui moneant emendent. At in religione nullum adeo minutum committi pocltest erratum,quin statim adiit corrector qui moneat,& emendari curet. quae sane res est longe siluberrima: tum quia continet ani-mOS ne peccent, tum quia si peccarint setia in minimοὶ statim eos sanat, dc in pristinum statum

193쪽

374 DIsPvΤΑTIO statum cum magno boni spiritalis foenore restituit. Longe enim amplius illa humilitas de pgnitudo confert boni,quam erratum& delictum intulerit mali, adeo Vt etiam ex ipsis peccatis in religione lucrum proueniat animorum. Vnde patet, hanc quoque rem maximum ad salutem habere momentum: praesertim cum innumeri sint, qui defectu monitionis errata non corrigunt, sed illis immorantur & pereunt. Directis Superiorum, praesertim exactior, tantum in religione locum habet. Nus.

quam enim extra religionem tanta in omnibus actionibus a Superiorum nutu dependentia. Quam vere res ea sit salutaris,ex tri-

bus cognosci potest. Primo, Quia Superior

tamquam in specula conititutu S, omnium actiones & gressus considerat si quem a recto deflectere viderit, statim monet, instruit, corrigit, & in viam rectam a qua de- flexiite aliquatenus videbatur, reducit: quo fit,ut subditus,cum videt omnes suas actiones Superiorum vigilatia notari, rarius peccet, & a minimis quoque labeculis sibi caueat: si qua in re peccauerit, non diu in malo periistat, sed mox Superiorum indu stria ad agnitionem culpae S emendationem adducatur.

Secundo, aia per hoc istud assequimur,

194쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. I svi a Deo in omnibus dirigamur: Cliristi nim loco in religione praeest , ut Christi vicarius Superior suos dirigit su bditos, &ipsi

Christum in illo tamquam Vicario intuentur ac Venerantur ι & obedientiam Christo praestant. Sicut enim summus Pontifex est vicarius Christi in iis quae pertinent ad directionem totius Ecclesiae in doctrina & moribus : ita Superior in religione cst vic rius Christi in iis quae pertinent ad directionem vitae iuxta religionis normam instituendae. Si Christus Dominus ageret nobis. cum visibiliter in terris, omnes ab illo immediate regi cuperent: certi enim essent sic non nisi saluberrime ab illo directum iri. Nunc quia id non est concessum, ea ratio Christo instituta est, qua ab illo regamur mediante vicario, quae non minus nobis est

salutaris, quam si visibili modo exterius ab ipso regeremur. Cum enim per suam proui- cientiam omnibus inuisibiliter adsit, facile ipsi est nos per Supsriorem absque errore dirigere. Imo ad hoc ipsum se quodammodo obstrinxit, quando illi tamquam sibi parere iussit,dicens: vos audit,me audit:sequi v sternit, messemit. Quod de omnibus iurisdictionem ab ipso descendentem habentibus intelligendum, ut ostedit S. Basilius Constitui. monasticarum cap. 23.

195쪽

S. Bernard. Train. de praecepi. & dispensat. Deinde hoc modo magis exercetur fides, , humilitas, & charitaὲ, cum in homine Deuintuemur, & homini propter Deum nos subiicimus. Vnde patet, hunc obediendi modum maioris esse momenti & perseetionis, quam eum , quo Christo uilibiliter regenti obtemperaretur: sicut maioris meritieit credere in Christum absentem, quam in praes entem,iuxta sententiam Domini Ioannis 1 o. Beati qui non viderut,se crediderunt.

Dices: Homo errare poteti, ac proinde' non est tutum se homini submittere, eius'. mandatum tamquam Christi mandatum excipere. Respondeo, posse quidem Superiorem errare suo Gai m ita infallibilem Spiritus sancti habet assistentiam in directione singulorum, licui summus Pontifex in dire

ctione Ecclesiae in sed quilibet in sua causa

multo magis erroribus est obnoxius,propter inordinatum sui amorem & varias passiones quibus iudicium peruertitur.Vnde prudentis est, in talibus suo iudicio non fidere, sed alieno potius acquiescere. Deinde etiamsi Superiorem errare cotingeret, hic error nisi tibi de eo constet,vel iustam habeas dubia tandi causam ) obtemperanti erit innocuus: nec minus tua obedientia imputabitur ad meritum , quam si nullus error mandato sub-

196쪽

subfuisset. Unde etiamsi mira legantur de quorumdam Superiorum mandatis, subditorum obedientia non tamen memini me legere eo nomine in perniciem vel fraudem quemquam Religio tum inductum , quod Superioris sui mandatis bona fide pat cret,S simplici animo ductum obedientiae sequeretur. Deo enim curae est, ut hoc eius cola: ilium nemini sit damno, V m eum finem,saepe ipse etiam miraculis interuesiit,ut ex Samctorum historiis conliat.

Tertium est, Quod per Superioris directionem optime assequamur eam auxiliorum ac medioru seriena, cum qua Deus nouit nos infallibiliter fore saluos. Sunt enim VARIAE in mente diuina mille auxiliorum ordines,& mille mediorum teries, quibus Cum quo- RuM res

libet nostrum uti potest ι &certissime nouit quid ex qualibet serie esset secuturum. Nouit cum qua serie mediorum esses salutem consecuturus; cum qua in exitium & damnationem lapsurus. Nouit quod ossicium, quis locus, quae habitatio, qui socij, quae occationes , quae studia tibi forent ad salutem; quae ad perniciem. Salus enim & interitus f pissime a re modica,& leui occatione pendent . Maximum beneficium est, ii salutarem mediorum seriem obtineamus; maximum incommodum, si ab ea excidamus.

M ' Ex

197쪽

Ex illa mediorum serie pendet donum peris seuerantiae, sine quo nemo saluatur; cuius praeparatio in mente diuina est nostra praedestinatio. Quod ii est aliqua ratio tanti boni consequoadi licuti re vera est) ea maxime in oratione dc Superiorum directione sita est. Hinc Dominus iubet nossemper orare , nimirum ut hoc donum impetremus; quod in eo consistit, yt ipse nos dirigat in omnibus, sicut nouit expedire nobis ad salutem. ita l. orationis est impetrare ut Deus hoc beneficium nobis impertiri velit , obedientiae illud consequi & apprehendere. Nam exequitur illam directionem per Su periorem, quem ipse constituit ut loco suo nos regat, quo ipse tamquam instrumento ad hoc utitur. Vnde si obedientiae ductum in omnibus sequamur, certissime diuinam directionem qua ille nos ad salutem destinat,& illam mediorum seriem, quam nobis

saluti fore praevidit, assequemur.. .

Haec res cum tanti sit momenti,diligenter ab omnibus religiosis est perpendeda:&valde cauendum, ne, ubi totu animum suum,& rationes quibus m quentur, Superiori suo exposuerint, detrectent subire quod Superior, omnibus consideratis, constituerit; aut alio illum flectere nitantur.Verendum enim ne hac ratione subtrahant se ab illo salutari

198쪽

mediorum ordine, & in alium perniciosium incidant. Cogitent se a Deo, cui salute in suam commissere, dirigi; cui ab initio perspe- , ctum, quid cuilibet salutare, quid exiiij occasio Gret. Non semper quod speciosiss1-mum & Optimum videtur , nobis re ipsa quoque utilissimum erit , S maioris boni causi. Ob hasce causas, maximi momenti ad salutem, directio Superiorum in religione censenda est. Lectiosacra in religione fere est assidua. Frequentatur enim N studiorum cause, Lacrioin omchs diuinis, & tempore refectionis,&insuper priuatim usurpatur, ut animus ad Omnem pietatem N virtutem incitetur.Sicut enim lectio vana & impura magnam vim habet ad animos vanitate & libidine contaminandos: ita lectio sacra sprisertim diuinae Scripturae non curiositatis aut scientiae,sed pietatis ac deuotionis causa frequenis . tata,ad omnium virtutum excitanda ossicia est essicax. Habet enim verbum Dei pecu liarem vim ad mentem illuminandam, Mad omnem religionem dc iustitiam inflammandam,iuxta illud Psal. Io Lucere ape bus meis verbum tuum,o lumen semitis meis. Ignitum eloquium tuum vehementer, orser uus tuus dilexit istud.

Mortiscatio carnis est lectuum religioni

i est sicATIO.

199쪽

est maxime propria, ut quae nihil sit aliud quam schola humilitatis & mortificationis. Sicut enim in schola litteraria id potissimum agitur, ut ignorantia depellatur, Mscientia in animum instilletur: ita in religione praecipuum studium est, ut praui aselius exscindatur, & mens deinde ad omnem vi tutem formetur. Nusquam apud Ethnkorum philosophos tale umqua exstitit gymnasium. Ibi ex profesta petulantia carnis coercetur ieiuniis: elatio mentis, functionibus humilitatis; motus irς & inuidiae, ossiciis charitatis,astectus gulae,dietae sobrietate. Ibi pigritia depellitur labore,acedia studio orationis, somnolentia vigilijs, curiositas sensuum custodia, garrulitas silentio, incuria salutis timore Dei. Denique quidquid in affectu vel moribus inordinatum ac vitiosum, hoc totum disciplinae custodia emendatur. Itaque tria maxima praest i mortificatio. Frimo, pro peccatis commissis Deo satisfatacit. Secundo, ipsas peccatorum radices euel- lit,vel certe compescit,ne in germen peccati erumpant. Tertio, animum virtutibus ins

serendis aptissimum reddit. Sicut enim in agrorum cultura primum extirpandae spin , Cardui, urticae, aliaeque noxiae herbae & frutices, ut deinde bono semine suscepto boanos fructus proferat: ita in cultura animo

200쪽

DE STATU VITAE DELIGENDO. I 8 Irum ante omnia domandae passiones , euellendς praui; cupiditates,Vt concepto iustitiae semine fructu salutis proferre possint. Sicut mortificatio affectuum, ita quoque 1 18

exercitatio virtutum in religione maxime io. EXER-Viget. Praecipuum enim eius studium est, aflectibus domitis,in omni virtutum genere et v M. suos exercere cultores. quomodo autem id fiat, breuiter exponam. Ac primum exemcemur infide, dum assidue VersamuS animo gxgRcI- nostrae religionis mysteria,tum quae ad diuinam naturam, nimirum ad omnipotetiam, sapientiam,bonitatem,prouidentiam,iuititiam, misericordiam, & diuinarum per narum processionem pertinent: tum quq ad eius operationes foras prodeuntes; ut mundi creationem & gubernationem , hominum 'redemptionem iust ificationem,iudicium Sc discussionem, supplicium aeternum &praemium,&c. haec & iamilia crebro meditari , firmissimo assensu propter diuinam , auctoritatem credere, est fidei exercitatio.

In spe, dum animo voluimus bona illa quae soti. Deus nobis promisit, & media, per quae illa obtinenda fore promisit, & infinitam misericordiam, qua promisit. Io charitate, dum eΗARI immensam eius benignitatem, maxima innumera in nos beneficia perpendimus: dum eius causa multa agere dc pati opta

SEARCH

MENU NAVIGATION