장음표시 사용
31쪽
riodo si adhibeantur, in fructuosa esse non unam ob rationem, & quia absque noxa sussicienti qaaam litate, qua calculum solverent, ingeri nequeunt, eorum Virtus tunc solvendo calculo impar est, de denique quia ipso calculo adeo degenerata est vesica, ut si vel calculo solvendo medicina foretessicax, ineficacia tamen forent reliqua artis praesidia ad malum calculi consequens , degenerati nem puta vesicae , tollendum sanandumque. Et haec principia si animo reputemus cumque statu partium earumque degeneratione , quam in cadavere Hominis calculosi observavimus conferamus, facilis quidem erit conclusio , cur adhibita medicamenta Lithontriplica memorata nihil quicquam praestiterint, neque quicquam praestare Valuerint & ulli alii ipse praestulerit aeger optum. Etsi igitur probatum putemus haetenus inventa remedia Lithontriplica non tantum quidem praestitise, quantum quidem extolluntur, in cujus rei probationem non infimum argumentum est, quod alia aliis non successissent. Si hoc illud ve experientia constanti probatum fuisset, jubet tameni des, quae fide dignissimis auctoribus habenda est; jubet & ipsum ratiocinium chemicum, ut in mo bo calculos O, quam primum innotuerit malum &signis symptomatibusque vel levis inde exorta fuerit suspicio maxime probata constanter adhibeantur, inter quae Remedium Stephensianum n ;Aquam Calcis co) & Aquam alcatinam mephiticam
32쪽
est OBSERVATIO CHIRURGICAcam non insimum tenere locum experientia constitit. Si initio mali calculus ab artis Peritis suspicie
tur, non autem signis certis demonstretur & proinde vel remediorum internorum usus negligatur,
vel ab essectis ob minora incommoda auxilium non imploretur; - 1i porro provectiori morbis adio & nullius usus haberi possint remedia in
terna & ipse denique calculus receptaculo, in quo continetur varias noXas inserat, jubet vel minima calculi in vesica praesentia suspicio, ut in con-srmationem rei, de qua quaeritur, auxilium chirurgicum, ut EXPLORATIO adhibeatur, instituatur, sicque demum malum Praesens detegatur.
Hi Vid. Sebeid . Biblio b. II. V. PALCONET Au accourt of the ιfica of tbe ciet. Moth ic. aurilina, or solutiouU ed athaline fuit, fatura ted C ith s ihIe nir in calculo usa Dordo s ta at ber compilaints of the urinar pas seges labib. Edit. Londo; , 8vo. 179 . Si eX legibus amnitatum chemicis ratio. cinemur, vero similς videtur, acidum aeri uim relinquere. Alcati vegetabile & sese conjungere crina Alcati volatile concreto, unde productum crit Sal neutrum cc rbon te Ammoniacal. Ergo nunc acidum calculi relinquit sacillime suam basin sese ne conjunget cum alcati vegetabile, qua conjunctione producitur Sal neutrum Lithia te de Solide ). Si se statuamus ex illa assinitate electiva, quod S lia neutra ita nata facillime solvantur in urina non potest non calculus de inponi; sed haec Chemice licet vera videantur, credo tamen in calculis majoribus & degenerationibus vesicae, cui inia ostro casu locum habuit levamen etsi sorte remedium hoc ad ferre pollet plenarium solutionem calculi hoc remedio acqHiri non posse adeoque in iis casibus nihil aliud superesse, quam Lithoto, naiam instituere, ut pote unicum remedium, quo meseri a cab, culo caussa omnium dolorum cruciatuumque liberaudi sunt
33쪽
Hujus auxilii adhibendi non una quidem ratio est: hac ipsa praesentiae, magnitudinis & gradus
duritiei calculi in vesica certitudinem acquirimus; hac ipsa ad usum talium remediorum propos torum & quidem ad eorum usum tempestivum d cimur ; atque hac ipsa domum, nihil valentibus internis remediis, ad Lithotomiam concludimus &quidem ad illam instituendam tunc temporis, quan do injurias nondum vesica atque ejus Vicinae partes ab ipso calculo pactae sunt. IIaec omnia commoda etsi promittat chirurgica haec exploratio & non raro praestet, optandum foret, ut semper & certo omni in casu praestaret. sed hoc auxilium , calculo adfectis eheu l saepe multum habet incerti, neque ejus administratio semper facilis: Ianitio quando calculus parvus i adhuc est, ipsa exploratione, aliquando detegi non potest, tactu neque sonitu sentiri; neque si vel major, ista Exploratio semper certa est, cum vario modo ita delitescere in Vesica calculus possit, ut detegi non valeat, quemadmodum illud aliquando eXplorantibus, Calculi caeterum praesentiae ex aliis signis certissimis, accidit, sed denique in statu malo provecciori, calculo majori, asperiori; vesica inflammata, suppurata , incrassata, indurata, symptomata calculosorum aliquando esse possunt adeo violenta; dolor adeo intensius; sensilitas partium adeo vehemens, Ut aeger neque Explorationem permittere, neque pati possit. Et ultima quidem conditio in nostro Aegrotante locum habuit, tam misere cruciatibus calculi VeXato; ut e plorationem di non aditiis erit & pati Aequiverit. At
34쪽
Atque haec quidem ob caussas allatas, sive pomtius neglecta, exploratio etsi in dubio casu incertum relinquat Medicum in exhibendis talibus remediis, quae maxima vi lithontriplica gaudere habentur saepe tamen in tali casu alia signa phaenomena & symptomata ita quidem Medicum de calculi praesentia certum reddunt, ut suas indicationes eatenus absque damno adimplere possit, sed quotiescunque de calculi praesentia quaeritur eum in finem, ut Sectio Calculi institueretur, tunc quidem talis veri similitudo talisve certitudo moralis non sui cit, sed certitudo physiica calculi praesentiae, exploratione & tactu probata, requi-rizur, Cum nequaquam temere quis Vulnus pro Cal-
ulo extrahendo infligere auderet, cujus quidem
In tali casu aut opto sedandi dolores et pacanda sensilitas est; ut exploratio possit fieri atque
eadem calculus detegi; - vel doloris & crucia- tuum impatiens aeger in Calculi Sectione levamen quaerens eo pervenire debet, ut vel dolorissimam etiam Explorationem sustineat & sic praesentiae calculi certior fiat Chirurgus. Et haec quidem nostri Aegrotantis conditio erat: quanta quidem mala , quantos dolores sustinuerit qualesque cruciatus perpusius fuerit, priori sectione leviter adumbravimus & sortius condolentes sensimus. Hi dolores, hi cruciatus eo tandem pervenerunt se vitiae , ut omnia ferre & in levamen omnia
35쪽
pati voluerie, quibus tunc quidem Debam est, ut iterata eXploratione calculi praesentiae certus ad Lithotomiam, unicum mali remedium, concluserit. S. III. De variis calculum secandi methodis age- Lithδυ- re aut easdem hic explicare nihil attinet: Quamquam '' enim iste labor neque inutilis, neque superfluus possit haberi & vix dubitandum sit, quin, aliquan
huic rei nunc inhaerebimus: quas passim peracta Lithotomia & post eventum operationis infelicem , Cadaveris examen nobis suppeditaverunt Observationis hic addere liceat. Assumamus, quacunque etiam methodo instituatur Lithotomia , illam hodie In omnibus suscipllateraliter, adeoque fieri quidem in omnibus eodem in loco, sed methodo varia, id est, variis Instrumentis, variave Encheiresi eundem finem
In nulla operatione chirurgica antequam suscipitur major forte requiritur cognitio anatomica partium; - in null1 forte, durante elidem, major multarum rerum attentio majusque judicium, quam in sectione calculi. Omnium partium persectio vel bona, vel mala est; - neutra vix locum habere posse videtur: etenim nisi plaga exterior integumentis communibus partibusque musculosis subjectis suffcienti 'magnitudine insigatur, profundior, sive ulterior sectio , nunquam , ut convenit, peragi poterit; - neque tamen ejus directio indisserens est: nam tuber Ostium Ischiorum si nimium properet, persectio arteriae pudens
36쪽
dae inferioris ad illud tuber e pelvi emergentis& ad perinaeum decurrentis, accidet & haemor rhagia inde orietur insignior; - contra si nimium Vergat anum versus , sphincteris laesio non tantum , qIae minoris momenti; sed, quae ponderis majoris , ipsius Intestini recti locum habebit. Si vulnus profundius nimium alte in Urethra infligatur & proinde inferiora versus non sufficienter eXtendatur, non uno nomine mala inde pro-Venient, quam plurima: Corpus cavernosum minus Penis, sive bulbum Urethrae ster intrare poterit atque insequens inflammatio & suppuratio cellulo stan scroti occupare. - Duobus temporibus si peragatur Lithotomia, post hac naturae ope expelli nequit calculus, vel simul & semel sectione & calculi eductione saetis, plaga nimium erit Parva, quam ut forceps ad calculum educendum clauia introduci & multo minus calculo interme dio aperta educi possit, quo fiet tunc, ut dilatatio& haec si non sussiciat, dilaceratio partium colli& corporis Vesicae accidat & inde mala quam plurima metuenda sint; - si plaga profundior in Urethra nimis inferiora versus incipiat, hoc est, in membranacea parte, collo vesicae proXima, debet eadem plaga versus collum vesicae nimium clongori quae elongatio, etsi inferiora versus non ita quidem noceat rite instituta, non tamen, nisi laterali ter & versus tuber ossis Ischii probe directa fiat, absque laesione vesiculae seminalis, vel ipsus intestini recti fieri poterit. - Plaga deni-q e profundior parti membranaceae urethrae, Coli vel cae atque ipsi corpori incticta, certam demensam
37쪽
rationem variam : debet proportionata esse magnitudini loci, qui secari potest, ne partes Vicinae, quae evitandae sunt, laedantur, neque tamen
nimium extendi, cum limites illius ipsa distantia in perinaeo inter arcum ostiam pubis & anum determinantur; sed debet insuper proportionata esse magnitudini calculi, ne huie educendo opus sit dilatione nimia partium nociva; neque tamen magnitudini calculi semper respondere potest, cum observatione constet, calculos in vesica urinaria contentos tanta quidem gavisos fuisse magnitudine, ut per Vulnus in perinaeo infligendum, educi nequiverint & calculi fissuram in ipsa vessica instituere, vel supra os pubis hanc sectionem iavessica instituere fuerit necesse. Haec sunt principia theoretica, in quibus fundata debet esse Praxis Chirurgica Lithotomiae, quae si quis rite observaverit atque ad illorum normam calculi sectionem instituerit, vel contra
illa neglexerit neque illorum in peragenda operatione rationem habuerit, vel ex arte vel minus,
calculi sectionem institutam praedicare poterit, aut assentiri coactus sit. Atque haec in theoria licet fundata sinat & egregio facinore in Lectionibus Anatomico Chirurgicis Praeceptoris Cl. DU ΡUI demonstrata viderim; cum Anno 1792. primum in Cadavere Virili omnes partes, quae Vel directam, vel indirectam ad calculi sectionem relationem habent coram Auditoribus exacte praeparatas exhibuisset, dein in alio
Cadavere Virili, cujus, musculis abdominis de- D et scis-
38쪽
scissis atque intestinis exemptis, fundus Vescae
apertus erat, ut quid fieret in cavitate vesicae steque ac in perinaeo conspici luculenter posset, calculi sectionem ex methodo ΠΑwu1Νs II instituisset, & tandem ex illo cadavere sublatis omnibus istis partibus anatomia demonstrasset, quid factum fuisset durante operatione & quaenam praecise perseetae essent partes; - dein hac in Urbe, iisdem observatis cautelis, in puero quinquenni Mense Ivl o 1793. ipsa operatione ab eodem Aestumatissimo Praeceptore confirmata viderim; longe tamen abest, ut etiam i se a a periri sonis semper observari & tam duxire adhiberi possint, cum non una, sed multiplex, eaque varia, ratio dari posset, cur & theoriae peritillimus, & arte manuque quantumvis habilis, aliquando hic saltatur, & funesto eventu operatione determinata atque examine cadaveris instituto, aliud quidem longe peractum fuisse comperiat, quam quidem peragi debere in antecessium asseruiset.
Atque haec quidem praeconsulto dixerim, ne, quae in peractam Lithotomiam nunc insequuntur, obse variones animo carpendi prolatas quis putaverit, aut
eum in sinem istas adductas fuisse, ut ad hanc normam instituta dijudicaretur. Ex dissectione Cadaveris patuit calculum in Vesca Urinaria inventum longitudinem habuisse duorum pollicum, latitudinem pollicis 1ἱ circumferentiam ejusdem maximam sui se s. poli. Rhe-nOl. 2 Linear. minimam a poll. & I Lin. Ex eadem dissectione constitit, vulnus in parte Membranacea Urethrae fuisse Lilaestrum, eamque sectio
39쪽
sectionem hanc tantum attigim partem, & nullatenus per Collum, ne dum ips sin Corpus Vesicae transiisse. Ex iis igitur, quae lustrando Cadaver comperimus, patuit, Operationem juXta methodum JOANNIA DE ROMANIs institutam fuisse, hoc est, THODO ΜAR ANA. - Non igitur lateralis instituta fuit operatio, sed, ut in Apparatu magno fieri solet r . Sectio tantum instituta fuit Urethrae &quidem partis ejus membranaceae. Ex magnitudine igitur vulneris inflicti, collata cum magnitudine calculi praesentis, patere potest, quanta quidem debuisset esse dilatatio colli Uesicae, & vulneris in Urethra inflicti, ut calculus, si sacco non fuisset inclusus, sed libere haesisset in vesica, Forcipe arripi potuisset, &, vel minima diametro sese vulneri obserens, educi potuisset. Haec dilatatio nostro ex judicio cum absque dia iaceratione & contusione partium vehementiori non accidisset, si calculus liber in vesica haesisset, aut per tale vulnus non nisi1 discrimine magno Aegrotantis educi potuisset, aut vulnus inseriora versus per partem superiorem prostratae & dein lateraliter per ipsitan corpus Vesicae supra vesiculam seminalem sinistram continuari debuisset, ut calculus educi potuisset. In hac igitur institutae calculi sectionis methodo & illam ita quidem institutam fuisse Cadaveris anatome postea detexit nullius certe usus respectu eductionis calculi fuisset procrastinatio, sive
40쪽
sectio calculi duobus temporibus peragenda: nuinquam enim per tale inflictum vulnus, suppuratione licet plenissima, in sequentibus educi potuisset calculus, sed requireretur vel tum etiam maxime , ut ista dilatatio , quam mox proposuimus, institueretur, priusquam in artis potestate fuisset, hunc calculum Aegrotantis emolumento educendi. Quod si igitur hanc peractam Lithotomiam cum Omnibus, quae post mortem, respectu degenerationis Vesicae.& adhaesionis calculi ad Vesicam, sive ejus occlusionis in sacco quodam peculiari, in Cadavere inventa fuere , conferamus , dubia potest esse conclusio, an, calculus in Vesica si haesisset liber & arripi potuisset forcipe, Aegrotantis sors fuisset fortunatior, cum sic quidem plaga ampliori vulnere facto non inflicta, tanta mala CX COntusione & dilaceratione partium exorta fuissent, Ut tunc Operationis peractae accidentibus periisset Aeger , qui nunc morbi ipsius natura fato cessit. Egregiae sunt observationes; egregia monita &pericula, quae circa magnitudinem vulneris, in Urethra, collo Vesicae ipsis usque Corpore infligendi, nec non de dilatatione partium, ad calculos diversae magnitudinis forcipibus educendos necessaria proposuit Cl. CAMΡZR Us s) dignissimaeque sunt, quae inchoatae ulterius indagentur, perficianturque, quo demum ut ipse assierit i , GAeuli sectio non alid operatione Chirurgica periculosior sit.