Colloquia anatomica, physiologica atque chemica, quaestionibus et responsis : ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1808년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rem dividitur, quae brachio, manui, digitisi que, ramos Suppoditant. DE VENIS PARTIUM SUPERIORUM.

Quomodo sanguis eae iis locis, quibus

eum arteriae VeXerint, revehitur λR. Venae plerumque arterias Comitantur, ab iisque nomina accipiunt. Venae temporalis, faciatis, linguatis, et interdum etiam rami maxillaris internae, et occipitaliS, paululum infra angulum maxillae inferioris co-eeunt, atque jugularem CXternam constituunt, quae inter musculos platySma myoideum et sterno-maStoideum deScendit, et in venam is claviam sanguinem infundit. Venae oculi numerosae in unam, Scilicet, ocularem denique coeunt, quae Cum Vena faciali ad angulum oculi internum communicat, deinde in cranium intrat, et in sinum tavernosum desinit . . Venae innumerae eXiguae et in SubStantia, et in supersicie cerebri inter ejus flexus di Sperguntur, Sanguinemque Suum oblique antrorsum in Superiorem Sinum longitudina-

142쪽

128 De Ventis Partium

lem infundunt, qui a spina ossis frontis incipit, et, trianguli forma, in parte falcis Superiore retro sub sutura sagittali procedit, Sanguinem suo in cursu a venis plurimis recipit, hinc major majorque fit, et tandem ad jugum transversum ossis occipitis in sinus duos laterales desinit. Torcular Herophili sanguinem a Vena Galeni, ab inferiore sinu longitudinali in parte falcis inferiore posito, et a partibus Cerebri internis, recipit, inter partem falcispo Steriorem et tentorium cerebelli eiusti atque in sinus laterales etiam desinit. Sinus laterales super juga transversa oSSi Soccipitis deorsum flectunt, et per foramina lacera posteriora descendunt, atque venae jugulares internae, pOStquam e Cranio egreS-Sae Sunt, appellantur.

Sinus circularis Rillei glandulam pituitariam Circumiens Cum sinibus cavernosis communicat, qui ad latera sellae Turci aepositi sanguinem suum in Sinus petrOSOS SU- periores et inferiores immittunt, qui sese iterum in sinus laterales deplent. Alii sunt etiam sinus minores circum foramen magnum positi, qui sanguinem partim in venas

143쪽

vertebrales, partim in sinuS laterales, infundunt.

Venae jugulares internae in suo descensu venas pharyngis laryngisque profundaS, rapinos maXillaris internae, occipitalis, et in-rierdum linguatis, recipiunt, et denique in

xvenis subclavii S terminantur. Venae vertebrales quoque sanguinem Suum in subclavias infundunt. Venae intercostales Superiores, et mammariae internae vel in Subclavia vel vena

cava descendente terminantur.

Venae brachii plurimis minoribus forma-ltae venam cephalicam, et basilicam in Supperficie, illam versus radium, hanc Versus ruinam, aliasque Profundas arteriis nominatas,ceonstituunt. Basilica supra cubitum hume- alis, deinde in aXilla vena a villaris vocata, venas profundas Si Ve arteriarum satellites, ut una utroque latere arteriae plerumque sital est, et venaS aliquaS Summas quoque, reci-ipit. Cephalica venas in Summo Corpore

praecipue accipit, interdum ramos basilicae mittit, atque in venam axillarem desinit. Vena axillaris alias venas a cervicibus et

144쪽

thorace recipit, tunc a Situ Sub clavia appellatur.

Vena subclavi a Sinistra ductum thoraci- cum recipit, ubi Vena jugularis interna eam Conjungit, tum ante arteriam Subclaviam, et carotidem Communem Sinistram, et inno natam, tranSit, Venamque Sub claviam dextram prope partem arCuS Zortae dextram conjungit; ubi venam cavam descendentem ambae constituunt, quae cito venam aZygon recipit, et, postquam digitos circiter tres vel ad Summum quatuor descendit, in sinum cordis deaetrum Sanguinem infundit. DE RAMIS AORTAE DESCENDENTIS. t λ. Dic mihi breviter arterias etiam, quae ex aorta descendente Oriantur. R. Aorta descendens primo emittit bronchiales tres vel quatuor exiguas arteriaS,

quae bronchiis, glandulis bronchiorum, oe- Sophago, mediastino poSteriori, peri cardio et substantiae pulmonum, disperguntur, hi S-que nutrimentum suppeditant, et in locis quibuSdam cum ramulis arteriae pulmonalis

145쪽

Descendentis. 131

communicant; deinde oesophageas in numero quinque Vel SeX arteria S eXiguas, quae oeSophago, mediastino poSteriori, et peri- cardio, sanguinem distribuunt; et denique in thorace arterias intercostales aorta emittit inferiores, quae intervallo inter se exiguo binae oriuntur, et in numero noVem aut decem paria Sunt, et Spinae, medullae Spinae, musculis dorsi, deinde in margine costarumi inferiore procedentes, musculis inter coSta S, pleurae, et diaphragmati, ramulos dispergunt, et cum mammarii S internis et exterianis communicant.

Aorta in abdomen descendit per diaphragma, et a parte Sua poSteriore arterias lumbares fere quatuor in utroque latere transversim et deorsum emittit, quae etiam intervallis exiguis binae oriuntur, et spinae,s medullae, ejusque involucri S, et musculis,

ramulos distribuunt; deinde cum intercosia tali inferiore, et diaphragmaticis, communicant. A parte aortae poSteriore etiam sacra media emittitur, quae in osse sacro medio descendit, ramulosque lumbis, oSSi, periO- Steo, peritonaeo, atque recto, dat.

146쪽

A parte anteriore aortae, cum primum in abdomen descendit, emittuntur arteriae dia-phragmaticae, quae per diaphragma ramulis

innumeris di Stribuuntur, cumque mammariis internis conjunguntur. Paululo inferius arteria coeliaca emittitur, quae in ramos treS, Scilicet, gaStricam Superiorem sive coronariam ventriculi superiorem, hepaticam, et splenicam, diducitur. Gastrica superior curvaturam ventriculi minorem sequitur Saepe ad pylorum USque, ramulOSque Cardiae, OeSophago, omento minori, et lateribus ventriculi ambobus, distribuit. Hepatica ad portam hepatiS tendit, atque ibi gastricam inferiorem deXtram sive gaStr epiploicam dextram emittit, quae Sinistram

versus tendit curvaturam ventriculi majorem sequenS, atque Suo in curSu ramulOS pyloro, duodeno, Pan creati, omento, et utrique lateri ventriculi, dat; hepatica tum in ramum dextrum et sinistrum dividitur, qui per hepar et vesiculam fellis distribuuntur.

Splenica tortuosa currit, et prope splenem gastricam inferiorem siniStram sive gastro- epiploicam sinistram emittit, quae curvatu-

147쪽

ram magnam Ventriculi sequitur, eique ramulos dispergit, et cum ramulis gastricae superioris et inferioris communicat; ramulosque pancreati, omento majori, me SO-Colo, tet tres vel quatuor ramos etiam, VaSa bre-

ia vulgo vocatos, parti sinistrae ventriculi, mittit; deinde ramosa in lienem intrat. Mesenterica superior ex a orta emittitur paulo inferius quam coeliaca, sub pancreate et super duodenum cursum habet, hisque partibus ramulos dat, deinde inter laminas me senterii includitur, in ramos innumeros s Separatur, qui arcu S plurimos et pulcherrit mos constituunt, alii alios iterum iterumque conjungunt, e quibuS arcubus ramuli duoderno, jejuno, ileo, lateris deXtri colo, atque

erius arcui transverso distribuuntur. Arteriae renates sive emulgentes paululum infra priorem oriuntur; quarum dextra post venam Cavam currit, et ramosa in partem concavam renis intrat, sinistra brevior est; ramulos capsulis renatibus et adipi interdum mittunt. Arteriae capsulare S interdum eX aOrta O-

148쪽

Arteriae spermaticae paululo inserius ex aorta oriuntur, eXiguae et longae poSt peritonaeum descendunt, atque in viris ad annulum musculi obliqui externi abdomine exeunt in funiculo spermatico utriuSque lateris involutae, deinde in scrotum deScendunt, ubi ramosae et tortuoSae per testiculos et epididymidas disperguntur. In foeminis tamen non per parietes abdominis eXeunt, sed in pelvem descendunt, ibique inter laminas ligamenti lati utroque latere includuntur, et o- variis, tubis Fallopianis, et fundo uteri, Sanguinem transmittunt. Mesenterica inferior denique a parte anteriore aortae emittitur, et arcu S pulcherrim OS ramulis suis me sentericae Superiori simillimos format, e quibus ramuli colo lateris sinistri, et recto, mittuntur ; Cum TZmulis mesentericae Superioris Committitur, truncus descendit, et arteria haemorrhoidalis interna appellatur. Aorta ad vertebram lumborum ultimam

in ramos duos dividitur, scilicet, arterias ili-RCRS Communes; quarum utraque cito in iliacam internam et externam separatur lio got illo latere.

149쪽

Iliaca interna sive hypogastrica has arteritas emittit, iliacam minorem plerumque, quae musculis psois et iliacis internis datur ; dein de SacraS laterales, quae vulgo Sunt duae Vel tres, et partibus vicinis disperguntur; tum gluteam, quae pelve egreditur, et muSculis gluteis distribuitur ; tum sciaticam sive ischiaticam, quae simul cum nervo Sciatico e

perue eNit, atque gluteis musculis partibusque vicinis datur ; tum pudicam, quae genitali-hus, Scroto, perinaeo et ano, atque in foeminis, pudendis, vaginae, et utero, Sanguinem eliit ; uterinam, quae utero ramulos plurimos tortuosos, qui cum arteriis spermaticis,eet pare suo lateris alterius, Commun1Cant, ramuloS quoque vaginae, urethrae, VCSicae, et rcecto, Laittit; obturatoriam, quae pelVe Egreditur, et per musculos coXae distribuitur. In foetu iliacae internae per latera veSicae urinae ascendunt, et arterias umbilicales con-Atituunt, quae tamen in adulto clauduntur, tuarum initio nihilominus arteriae enaSC Ur, quae, Ve Sicae, Vesiculis Seminalibus, landulae pro Statae, vaginae, et recto, mit-

150쪽

156 De Lamis Aortae . c.

Arteria iliaca externa sub ligamento Pou partii descendit, ubi epigastricam emittit, quae oblique Sursum tendit post funiculum spermaticum in viris, vel ligamentum rotundum in foeminis, deinde in parte interna

musculi recti abdominis ascendit, musculiS-que abdominis ramulos dat, atque cum lumbaribus, Suo pare, et mammaria interna, utroque latere communicat; deinde circumfleXam ossis illi emittit, quae muSculi S pSOiS, iliacis et abdominalibus, distribuitur. Iliacae

eXterna, postquam abdomine egreSSA eSt, Zrteria femoralis sive cruralis nominatur.

Arteria femoralis circiter digitos duos transversos infra ligamentum Pou partii profundam femoris emittit, quae musculis femoris sanguinem transmittit, deinde descendit, in poplitem vertit, ubi arteria poplitaea VOCR-tur, quae, articularibus emissis, paululum inferius in tibialem anticam et tibialem posticam dividitur, illa ante ligamentum inter ossa descendit, atque in pede evanescit, haec brevi spatio fibularem sive peronaeam emittit, deinde post malleolum internum descendit in plantam ubi in digitales dividitur, et

cum tibiali antica communicat.

SEARCH

MENU NAVIGATION