De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

conservandam et confirmandam esse; sacile fieri posset ut quis existimet episcopos Belgas adversari praesenti regularium constitutioni. Verum, siquis haec reputet, is omnino a Vero aberrat :certe nullus ex eis umquam auditus est novitatem qualemcumque in hac parte moliri aut cogitare. Quae ad omnem a praestantissimis Belgii antistitibus amovendam calumniam hoc loco dicenda visa Sunt. Plus viginti abhinc annis idem argumentum versandum mihi suit in Mamine historico et canonico de clericorum saecularium et restularium iuribus et ossiciis; in quo libro quum omnia penedicta sint de regularium exemptione quae vel ex historia vel ex jure canonico hauriri possint, non potui non multa inde referre in praesentem commentarium. Faxit autem Deus ut hac qualicumque scriptione Sua promo-Veatur gloria, ecclesiae honor, disciplinas regularis observantia et

Christi fidelium sanctificatio l

12쪽

cONSERVANDA ET CONFIRMANDA

CAPUT PRIMUM.

. In quibus consistat status pors otionis. 2. Quas partes status religiosus comploctatur.3 Quas partas sint substantialsa et Recidentales. 4. Statua religiosus si status porsectionis acquirendae non sunt diversi. 5. Status religiosus ab ipso Christo institutus suit. 6. Hino soquitur eum ab auctoritata ecclesiastica supprimi non posse. . Quo duro approbatio ordinum religiosorum sit noc saria.

Considerandum nobis imprimis est quae sit natura et vis religi ad vitae et quae ad eam generaliter pertineant; in quo examine facem quasi praesert status perfectionis definitio. Auctori bus itaque S. Thoma ij et Suaresio 2ὶ. status perfectiomis Messa avdam vitae professio seu quidam vivendi nisdus βrmus et sta bilis ad propriam perfectionem vitae christianae obtinendam vel eaercendam institutus : continet enim non solum statum persectionis acquirendae, sed etiam statum persectionis- 3ὶ

13쪽

Perfectio autem christiana, ad quam status persectionis dispositus est, essentialiter et principaliter consistit in caritate, ita scilicet ut alias simul virtutes vel ut instrumenta vel ut accidentia caritatis comprehendat 4J. Qualis autem caritas statui persectionis prae statu vitae communis congruat lucide Suo more Se

cundum S. Thomam 2ὶ exponit Bellarminus, distinguendo quatuor caritatis gradus: quos ita describit 3ὶ : Primus oradus

caritatis est diligere Deum quantum est diligibiIis, ... qui graduS Soli Deo convenit. . . Secundus gradus est diligere Deum ... quantum potest creatura . . . In hoc gradu vereantur beati. . . Ter tiSyradus est diligere Deum ... quantum potest creatura mortalis, quae a Se removit omnia divini amoris impedimenta et totam se Dei obsequio consecravit. . . Et haec est perfectio de qua loquuntur theologi, cum dicunt statum episcoporum esse Statum perfectionis adeptae, et statum religioSum esse statum perfectionis ac quirendae Quartus gradus est diligere Deum, non quantum

est diligibilis, non quantum potest creatura vel absolute vel in hac vita dilistere. sed tamen ita ut nihil aeque aut magis quam Deum diligat, id est, nihil contrarium divinast dilectioni. Et hic straduS praeceptus est omnibus, et quamdam habet perfectionem, licet respectu superiorum sit imperfectus. Unde 1 Dan. 2dicitur : QUI SERVAT VERBUM Uus, VERE IN HOC CARITAS DEI PERFECTA

EST. Et tamen Matth 19 Dominus ei, qui dicebat se omnia prae

cepta Servasse, ait : SI VIA PERFECTUS ESSE, VADE, VENDE OMNIA, eig.

Loquitur enim Ioannes de isto quarto stradu ; Dominus autem de tertio, de quo nos in desinitione religionis. 2. Definitio haec a Bellarmino ita datur ): Religio status est hominum ad perfectionem christianam per paupertatis, continentiae et obedientim vota tendentium. liquet, ut idem scriptor bene annotat 5J, instrumenta aptissima atque utilissima ad hanc perfectionem acquirendam esse illas tres virtutes, paupertatem, continentiam et obedientiam. Nam,ut quis perfectθDeum diligat, debet et se totum Deo tradere et omnia impedi-

14쪽

menta removere. Tradimus enim Deo nos totos, quando tradimus animum, corpus et res eaeteras: nihil enim habemua aliud. Tradimus autem animum per Obedientiam, corpus per continentiam, res eoeteras per paupertatem. Item per has virtutes remo ventur omnia impedimenta divini amoris. RAdix enim OMNI LM MALORΓΗ EM cEpidlTAs 1 Tim. 6. . . Omnis autem mala cupiditas ad tria capita revocatur. . . Nam 1 Dan. 2-: 0cluddiu EST IN

SdPERBlA vir M. Advertendum praeterea non sus ere ad religionem has tres virtutes, nisi accedat votum, id est sacra promissio Deo facta, qua quis obstringat se perpetuo ita victurum. Religio enim est frλTUs quidam : status autem signiscat rem immobilem et perpetuam. Quare sieri poterit ut aliquis sit perfectus, et tamen non sit in statu perfectionis; quemadmodum e contrario non raro accidit ut multi tam episcopi qetiam religiosi sint in

Statu perfectionis et non sint perfecti. Adde ex S. Tlioma ad

Statum insuper requiri quamdam positionis disserentiam : quam quidem religiosae Vitae, a statu saeculari per externam praedictae devotionis professionem distinctae, inesse unusquiSque Salis videt. 3. Quaecum liae hactenus compendiose diximus, latius deducuntur a Sua resio 2ὶ; qui et docet ad statum persectionis requiri ObSerVationem, non lanium mandatorum, quae omnibus Chri-Stianis Sunt communia, verum etiam consiliorum 3ὶ : quamvis autem nullum sit consilium quod statui persectionis competere non pOSSit, esse tamen probe distinguenda consilia particuIaria 3 9eneraIibus. Particulare consilium vocat quod do aliquo opere Solum propter Suam ipsius honustatem datur et aliis minus bonis praesertur; generale vero quod non datur solum propter Suam honestatem, sed etiam propter utilitatem ad alias Virtutes, prae- Sertim ad persectionem caritatis obtinendam. Probat dein generalia consilia ex parte materiae tria tantum numer3ri : paupertatis, castitatis et obedientias; quibus ex parte modi addi potest quartum, nempe consilium firmandi per votum talia con-

lὶ 2. 2, siuaest. I 83, art. l. 3ὶ Lib. I, cap. I 0 et II. 2ὶ Lib. I. cap. t et 8sqq.; lib. 2. cap. I, 2 et 3. Diqiligoo by Corale

15쪽

sitia : Quia vero, ait Ιὶ, hoc consilium vovendi per omnes materias virtutum vastari potest, et quia supra caetera consilia quasi reflectitur et cum singuilis quasi unum espcitur, vel etiam quia quodammodo transfert consilium in praeceptum et sub necessitate constituit q-d erat liberum, ideo inter haec generalia non numeratur ut distinctum, sed sub illis comprehenditur. Atque

ita haec tria consilia dici per antonomasiam solent coΝsi LlA EVANGELICA vel coNsILl A PER EcTIONIs vel denique absolute et simpliciterco'si Li1 : alia enim sunt veluti secundum quid aut respecti

tantum. Post quae explicat qui consilia illa particularia versentur ordinarie in materia praeceptorum vel gravium vel saltem levium, et solum ratione circumstantiarum dicenda sint consilia; dum contra continentia, paupertas et voluntatis propriae renuntiatio omnino sunt extra praeceptum 2ὶ : quamobrem tria haec, quibus impedimenta persectionis simpliciter auferantur et homo Dei obsequio prorsus dicetur, omnia et sola ad stalum persectionis acquirendae essentialia sive substantialia esse. reliqua vero esse quasi accidentalis : quamvis multa Sinι necessaria ad plenitudinem persectionis, nec tamen omnia omnibus ad persectionem tendentibus, sed varia variis pro ratione circumstantiarum et finium cuique propositorum 3ὶ... Stasus autem perfectionis acquirendae ae status religiosus,

sicut Doctori Angelico ιὶ, ita quoque Suaregio δὶ unus idemque statua est, qui prefectionis dicitur a proximo fine ad quem tendit, et retiolastis ex habitudine ad finem ultimum seu Deum. Ac strictiori quidem significatione non alius est ac status regularium, qui se Deo totaliter consecrant et tradunt, Vota de tribus consiliis evangelicis servandis emittendo. Latiori vero signi similone complectitur et alios vivendi modos in quibus homines se osserunt divino obsequio, ad aliquam consiliorum Ob- Servationem se obligando : et sic, ut dicit Sua resius 6ὶ c0mprehendit non tantum proprios et completos religiosos, sed etiam continenles qui per solum votum castitatis se Deo specialiter obligant, vel quoscunque alios qui non integre, sed ex parte

16쪽

vota religiosorum emittunt. Quapropter, ait lj, sicut status perfretionis, ita etiam relissimus status ampla fra tua distin. endus est in statum inreorum ac perfectum et statum imper

5. Quum autem in propatulo sit Christum adhortatum esse homines non ad unum alterumque observandum consilium, sed ad consilia evangelica amplectenda omnia, neque eum Omi SisSe persectionis accidentales partes, quum consiliis particularibus in omni virtutum genere traditis reserta sint sacra Evangelia, nihil deest ut universa status religiosi completi substantia a Christo prosecta dicatur : humanae scilicet operae hoc unum relictum est ut prudentem persectionis subsidiorum artiumque ad certos fines et pro certis temporum locorumque necessitatibus delectum sa-ciat. Unde religionum sive ordinum religiosorum varietas exsurgit.

De quo firmissimo doctrinae capite audiendus est iterum Suare-sius. Proposita is sibi quaestione: Utrum religiosus status a Christo ipso fuerit institui 2J, praemissaque pro more suo haereti rum de exoso hoc ipsis statu doctrina, do qua hic nobis locus dicendi non est, continuo post respondet in hunc modum 3ὶ :

Pro e licatione advertendum est aliud esse loqui de statu rei stiOSO puro ac nudo, quoad ea qutast illi substantialia sunt, aliud vero esse loqui de illo ut determinato ad certam regulam seu certum vivendi modum, vel, quod perinde est. ut talibus circumstantiis vestitum. Dico eroo primo : Stalus religiosus secundum se et quoad substantiam suam ab ipso Christo Domino immediate traditus es institutus fuit: atque ita dici potest esse de iure

divino, non praecipiente, sed consulente. Haec est sententia Omnium caltholicorum recto sentientium. In cujus rei confirmationem citat S. Thomam, Waldensem, Clictoveum, Sotum, de Castro, Navarrum, Alvarum Pelagium, Catharinum, Turrianum, Bellarminum, Platum, Valentiam, Henriqueetium, Pighium, Sal-meronem et Vasqueetium. Τum pergit ): Eadem veritas sumitur eae antiquis Patribus, qui communiter docent christianorum

17쪽

vitam et statum in duos ordines Christum distribuisse : unum promentiun communem viam mandatorum, ut sunt conrugati;

alium qui prositentur altiorem et angelicam vitam, id est, religiosam. Quae dicta ex SS. Athanasio, Basilio, Chrysostomo, Hieronymo, Augustino, necnon ex Eusebio et Origene confirmat. Licet vero communis theologorum sententia Patrumque doctrina maximi sit ponderis, tamen fundatur praecinus, ait Suaresius si), haec vεritas in Evangelio, in quo Christus homines ad tria illa consilia paupertatis, castitatis et obedientiae eaehortatur et ad vota perpetua de illis facienda . . . At vero Substantia status relistiosi in his tribus votis consistit: ergo hic status ab ipso Christo traditus est. idemque enucleans, dum ad quamdam objectionem respondet : Dico secundo, inquit sti, Christum

Dominum instituisse relistiosum statum quantum ad Omnia quae Sunt de substantia talis status, etiamsi non instituerit particularem determinationem ejus ad talem restulam vel circumstantias. Illud vero suspicit ut dicatur talem statum instituisse. Haec ultima parS per se nota est: quia res dicitur simpliciter talis ratione Sum substantiae et essentiae, et ideo qui rei substantiam producit, absoluto illam producit, etiamsi non conferat accidentalia. Sic etiam dicitur Christus instituisse Sacramenta, quia docuit ea quae sunt ust eorum substantia, etsi accidentalia ecclesiae commiserit.

6 Hinc apparet quantum aberrent a vero politici et incauti aliquot catholici qui existimant statum religiosum ab ecclesia abrogari posse et propter novam temporum conditionem abrogandum esse Asthaec mens non est venerabilium ecclesiae Gallicando antis litum, qui viginti quinque abhinc annis pro regularium institutorum in Galliis conservatione insuperabili constantia et inexhausta doctrinae copia adversus religiosorum hostes dimicarunt. innumeris Scriptis gubernio regis Ludovici Philippi oblatis et per orbem universum cum omnium bonorum plauSu Sparsis. Non haec mens est quam foverunt circa saeculi superioris finem

illustrissimi in Belgio episcopi, dum toties imperatori Iosepho II inculcarunt religiosum statum ad essentiam fidei et religionis

18쪽

- 13

christianae pertinere J. Non haec sententia est theologorum, qui

ad notam sanctitatis ecclesiae requirunt ut exterius patefiat exercitatio omnium virtutum in summo gradu, quatenus complectitur etiam consilia evangelica 23, dicente S. Francisco Salesio 3ὶ : Ipse Christus consilia evangelica in pr-im dedurit, et ut

ab ecclesia primitiva in prazim deducerentur curavit; omnia scripta sunt et consignata: quid est tota Salvatoris nila nisi si lium regula et instructio J Debuit ergo ecclesia hoc documento uti, adeo quidem ut inter christianae relistionis emercitia prazis hujus paupertatis, Obedientiae et propriae abnestationis recense. rentur. Et revera omni aetate eccIesia emercitia haec obseruauit: unde colligitur eadem illi propria esse. Ad quid autem dedisset Dominus haec consilia, si nemo ea sequi deberet ' Hinc patet in vera Christi ecclesia persectionem veram vitae christianae splendescere debere. Hisce accedunt summi pontifices, qui in approbandis ordinibus religiosis Christi Domini verba saepenumero allegant; sed unum hic ex omnibus su tacerit citasse immortalis memoriae Pium Vl, qui in Brevi super principiis Constitutionis civilis cleri Gallicani, do suppressione omnium regularium institutorum et prohibitione ne ulla alia in posterum admittantur in hunc scribit modum ) : Regularium abolitio, a conventu nationali plaudente haereticorum commentis decreta, laedit statum publicae professionis consiliorum evangelicorum: laedit vinendi rationem in ecclesia commendatam tamquam apostolicae doctrinae consentaneam; laedit ipsos insignes fundatores, quos suxeraltaribus veneramur, qui non nisi a Deo inspirati eas instituerunt societates. Horum itaque omnium sententia ad intima religionis christianas viscera pertinet religiosus status sive consili O-rum evangelicorum professio, nec comprimi seu prohiberi potest quin ipsa laedatur fides et Christo consilia illa suadenti irrogetur injuria.

19쪽

Verumtamen animadvertendum est nequaquam necesse

esse ut qui in statu religioso sint vitam communem ducant; quod vel ex primaevae institutionis monachorum historia liquet. Sed

Et argumenta scholastica ad id demonstrandum non desunt :Neque eae ratione status ut sic, ait Suaresius s1J,neque eae rations status perfectionis necessaria est illa conditio vitae communis; neque status relistiosus eae sua specifica ratione aliquid habet unde illam necessario requirat: emo nulla ratione necessaria est. Maior quoad utramque partem probatur e quia status ut sic solum dicit immobilitatem quamdam in conditione libertatis aut servitutis: addit vero status perfectionis quwd sit in ordine adactus perfectionis emercendos. Sed conditio servitutis potest esse propria alicujus personae privatam vitam agentis, et in illa potest habere stabilitatem et ordinem ad actum perfectionis : emo. Atque eadem proportione probanda est minor propositio : quia status relistiosus non addit supra statum perfectionis nisi quod sit in ordine ad perfectionem ac IRENDAM. et quod sit veluti schola perfectionis. Sed potest quis privatam vitam astens ysrfectioni acquirendast insistere et certam vitae rationem firmam et stabilem assumere, in qua per observantiam trium consiliorum ad perfectionem tendat et ad hunc finem sub alicujus potestate sit firmiter constitiatis. Emo nihil es deerit quominus vere ac proprie sit in statu reuolonis. . . . Eryo sine vita communi potest statuta verus relistionis constitui Quomodo auegm semper intemvenire debeat ecclesiast approbatio, infra videbimus.

. Initio autem haec approbatio in sola Evangelii praedicatione

quae omnes persectionis leges continet, constitisse videtur. Cui rei paulatim accesserunt eximia virorum sanctorum, qui hoc vitae genus sectati erant, exempla, et institutiones seniorum quitum sua tum aliena experientia didicerant quae potissime captanda et quae fugienda essent, ut summa securitate minimoque

periculo ad propositum sibi scopum pertingerent. Sed, quamquam de partibus substantialibus ambiguitas nulla umquam fuit neque esse potuit, de accidentalibus dubia consurgere poterant plurima, maxime si religiosi sibi soli non vacarent, sed operibus misericordias sacroque ministerio darent operam. Quapropter quum

20쪽

saeculis XI et XII ingenti impetu impugnarentur divitiae non episcoporum lanium, sed et monasteriorum, multique conarentur novas instituere religiones a quibus non excluderentur tantum bona propria verum etiam communia, a qua rct spiritus schisma ticus non semper alienus erat). usa est ecclesia auctoritate quam

in univeisos qui in ea continentur status habet, decrevitque in concilio Lateranensi l V. anno 32 5 ab Innocentio II l coacto, neminem statum religiosum valide aut licito amplecti posso nisi in religionibus a Romano pontifice approbatis, et in concilio Lugdunensi II, anno 273 sub Gregorio X celebrato, omnes mendicantium ordines ad Fratres Praedicatores, Minores, Eremitas S. Augustini et Carmelitas reduxit. Quam doctrinam paucis explicat Bellarminus : Oritur, si) inquit, hoc loco brevis quaedam dubitatio an relisionum institutio libera sit,an vero egeat summi pontia sicis consirmatione; sed facilis est solutio. Duo siquidem in omni religione inveniuntur essentia ipsa relistionis,quae in tribus votis sita est: et determinatio illius essentim ad certum modum vivendi. Et quidem essentia retiolanum in Evangelio fundamentum habet. . .: proindo eae hac paris non essent relisiones pontimum approbatione. Modus autem ius varius, quo tria vota suscipi possunt, non ita perspicue in Evanoelio elucet, et non parum mprudentia et directione humana pendet. Quare sontinois conμ-

vas religiones prohibens, OMNINO INDIGET. Itaque Antonius, Basilius, Austustinus, Benedictus auctores religionum fuerunt, negialam testuntur a pontisice approbationem quaesivisse e propterea quod nondum eaestaret jus ecclesiasticum id praecipiens.

I Do Monachis, cap. 4, col. 43l.

SEARCH

MENU NAVIGATION