Themistiou philosophou Logos pros tous aitiasamenous epi tōi dexasthai ten archen. Themistii philosophi Oratio in eos a quibus ob praefecturam susceptam fuerat vituperatus. Inventore et interprete Angelo Maio ..

발행: 1816년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE PRAEFECTURA

τε εν ταῖc συμφοραῖς ἀνδρωθῆναι. Eπιφανέντος

52쪽

SUSCEPTAS 3 victum suppeditavit, alii filias dotavit, alium

aere ali Pno, quo Premebatur, expedivit. Et apud Persas quidem aliosque u teres praemium erat propositum , siquis novam voluptatem excogitasset: nunc regia dona dabuntur ei, qui novam benefaciendi occasionem obtulerit. Quid enim magis novum quam ex fisco aurum redire eodem unde venerat inins te exactum3 Id longo abhinc tempore inauditum erat. Sed enim in iuria iure meritoque revocanda est ab oppressis: esto. Agevero donare iis qui rei usum tantummodo poscunt, multoque amplius donare quam illi mutuum accipere postulaverant, et Praete-.rea praevertere etiam Preces, ut spontaneum donum videatur; quem, in qnam, Alcibiadem haec non superant Z qnem Cimonem non extenuant ΘXVIII. Verum ego hos videns adolescentulos , quamVis Propositum orationis mea non sinat me singulis immorari , silentio Praeterire non possum. Pueri orbi et filiae

domus illustris , patriis laribus immerito

amissis , omnium expertes bonorum , et alienis ianuis inhiantes tot annos exegerunt , ut in calamitatibus ad virilem paene aetatem devenerint. Apparente Rutem eis

53쪽

54 DE PRAEFECTURA

54쪽

Imperatore tamquam ex theatrali machina,

molestiae omnes evanuerunt. Nulli pupilli , nulli egentes nulli viles. Numquid vero hos voluit esse felices patriis honis receptis, a quibus autem idcirco abstulerat ut dominis redderet , eos angi sivit λ Nequaquam: sed emit ipsam occasionem bene faciendi , pietatisque causβ exercendae argentum numeravit: emit ab habentibus tamquam si esset privatus , donavit iis quia miserant uti rex. Et nunc iustis divitiis utri que fruuntur, alii suis obtentis, alii, pro re inique possessa, multa vi auri locupletati. XIX. Novi ego plures erga Imperatorem ingratos suisse, neque pro acceptis beneficiis

benevolentiam retulisse. Quamvis autem mo-Iestissimus accidat benefacienti ingratus animus eius qui accepit, attamen ne ab isto quidem crimine hic invulnerabilis saueiatus est: haurit enim ex eodem pietatis fonte etiam ille quem sui mores merito arcerent. Sed enim , quod superius dixi, sermo alius ex alio me extra propositum rapit. Neque enim

55쪽

56 DE PRAEFECTURA

56쪽

veni huc Iandes Imperatoris enumeraturus , sed potius ostensnrus recte me deliberavisse, qui cum hanc praesecturam sub tanto Principe admisi, philosophiam non depressi sed extuli. XX. Quare iam omitto quod Socrates Prytan in egerit, quia sors eum creavit, non deliberatum suffragium. Cum Arriano autem et Rustico ausini contendere de gloria electionis virtutis ergo. Porro autem cum Video, mansuetudinem Principis id potuisse, quod arma universa romani imperii frustra molita sunt, et hos Scythas duobus quidem exer- eitibus non cedere Imperatorum Orientis et Occidentis, neque concurrentibus simul a

Tigri et Arabia, sed uni malle humanitati

obtemperare ;

XXI. Lando Euripidem , qui bonum Consilium multis manibus praesert: beatos existimo imperatorμs, quibus huiusmodi inscriptio poni potest: Hic gloriae suae neminem socium hahet militem. Ambitiose denique certo eum

57쪽

53 DE PRAEFECTURA

εδουλώθησαν , ἀλλὰ τῆς μεν φάλαγγος έρμων

κοτες. Ωσθ' ἁπάντων γεγονας εἶς ἀνηρ ἀντὶ Θρακων , ἀντὶ Κελτων , ἀντὶ Ιλλυριον , ἀνθ' υπλων, ἀνθ' ἔππον, ἀντὶ τῆς ἄλλης παρα

1 In oratiotis etiam XV. p. I9I B. d;eit id Themistius aperio da Anton n . addito inauper eognomenen Pii a quaea et hole Pitim a Themiatio iis alloea. poto , qui erme a t. Illud anim miraeolam M. Aurelio e vitἰνε.e eotiaret. Et quidem . qnod attinox ad Antoninum Pium, alium Themiatii errorem paulo aopem a sp. 3c. n. I. ὶ eoarguim .

58쪽

Antonino: hic enim aquam de caelo provocavit sitie uti phalangi , tu vero ignem extinxisti , qui tantam orbis partem abs mebat. Et nubes quidem etiam regi Lyd

Tum olim oranti morem gesserunt; Barbari autem favente Victoria nemini cessissent. sed adversus nostram phalangem ei rebantur . donee regiae virtutis admiratione capti sunt: et nunc denique sistunt se ipsi captivos, qui nuper ferro confidebant. Quare tu unus vir bellator es pro Thracibus, pro Celtis pro Illyriis, pro armis, Pro equis, Pro reliquo apparatu , pro imperviis fluminibus. XXII. Illam nos pompam speciosorum nominum iam aure respuimus; unum praeponderat tuum invictum consilium atque sententia qua

pulchriorem patravisti victoriam , quam si armis superior fuisses. Non enim sustulisti eos qui te iniuria violaverant, sed acquisivisti: neque punivisti regionem, sed agricolas comparasti: neque denique hostes ut seras interemisti sed eorum ferociam dem nisisti. Veluti siquis

59쪽

συνεγνωκασιν.

60쪽

Ieonem aut Pardalim captos retibus non occideret , sed ferre onera Consuefaceret. Ita

que nunc accedunt illi ignem spirantes , illi

adversus romanum nomen asperiores Hannibale mites et cicures cum ipsis armis Sem et tradentes, sive agricolis ipsis velit uti Imperator sive militibus. Τot vero tantarumque iniuriarum conscientia eos non terret,

neque spe deiicit veniae clementiaeque impetrandae ab iis, quibus summam perniciem moliti sunt. Quippe Principis pietas multo securius apud ipsos impunitatem criminum spondet, quorum sibi conscii sunt. XXIII. Sic poetae aiunt gigantes alium Marti alium Bellonae et Iovis fulmini restitisse diu atque certasse. Verum B pparentibus Apolline et Mercurio iuvenibus Diis et pulchris et amabilibus, non opus suisse adversus gigantes sagittifero arcu, sed virga et cithara esse delinitos. Hae nimirum victoriae pietatis sunt , si de medio non tollas sed meliorem essicias eum qui victus

est.

SEARCH

MENU NAVIGATION