Themistiou philosophou Logos pros tous aitiasamenous epi tōi dexasthai ten archen. Themistii philosophi Oratio in eos a quibus ob praefecturam susceptam fuerat vituperatus. Inventore et interprete Angelo Maio ..

발행: 1816년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

32쪽

SUSCEPTA 33

spectatores tantum habuerunt gestorum suo-Tum ', Pertrahere autem in ipsum stadium et

pulverem ne si vellent quidem potuerunt. Secus fecerunt Imperatoris nostri Parentes et antesignani quorum ingentia nomina fama concelebrat. Ili quippe Arianum et Rusticum a libris abstrahentes , non siverunt intra atramentum tantummodo et calamum philosopha ri : neque scribere de virili animo, et domi sedere , neque disserere de legibus , et publicas res vitare quarum causa Conduntur leges : ncque decernere quaenam sit optima administratio, et ab omni re gerenda interim abstinere. Igitur non tantum ad suggestum homines pr0 moverunt, sed etiam usque ad militare praetorium: qui Romanorum facti duces Portas Caspias perruperunt, Alanos ex Armenia pepulerunt . fines Iberis et Albanis constituerunt: praeterea et dignitatem consulis ordinarii obtinuerunt, et magnae Urbis praefecturam gesserunt , et Senatus

33쪽

DE PRAEFECTURA

34쪽

35 principes fuerunt. Ii quippe Imperatores noverant, imperium veluti corpus esse, quod quo

maius nobiliusque est, eo magis oportet cxpoliri. Atque hanc stetisse sententiam antiquis item Romanis probe nosti : nempe eruditum Catonem quaestorem fuisse, Brutum imperatorem , Favonium tribunum plebis, Varronem praeturam gessisse, Rutilium consulatum. Mitto Priscum et Thraseam et alios eiusmodi : te enim explebunt Historici , si iis mentem advertes.

Νeque enim ipse Marcus aliud erat nisi phi

losophus purpuratus: ita et Hadrianus, et Antoninus . et nunc Theodosius.

IX. Atqui si huius cingulum et chlamydem

spectes , inter alios reges eum Connumerabis ; siti animum inspicias et mentem , tribus nuper dictis adiunges. Collocandus

35쪽

τέβην o pιλoc, ἀλλὰ κατὰ χώραν ἀναβεβηκα. X. Οὐδἐ γὰρ Σωκράτει εκεῖνος εχ φιλο

36쪽

est enim cum aeque sapientibus, non eum aeque

indutis. Itaque tanti Imperatoris tibi exemplum sussiciat, quo virtuti studeas non ignavae et otiosae vel quae obsignatas quaestiones et propositiones explicet. sed ei quae opera quotidiana secundum Academiae praecepta exerat. Iamne dices, praefectura recepta Callipolis , me do mentis proposito decessisse λ Siquid seci Praeter Academiae praescripta spntentiam immutavi ; sin cunctis eius legibus parui non

e fastigio me demisi , o bone , sed per

planum incessi. X. Nequc enim philosophiam deseruit So- Crates cum prytan in egit Athenis i inhibuitent in triginta Τvrannos. Neque riarsus nobilis Xenophon philosophiam dimisit cum decem millium dux fuit: ab extremis enim Periculis Graecos servavit. Neque item Parmenides cum leges condidit Italis: bonis enim institutionibus magnam Graeciam implevit. Nunc

37쪽

DE PRAEFECTURA

38쪽

autem siquid boni magistratui meo inest, non meum id est , sed ab exemplari expressum. Nam si lucro abstinui, aemulatus sum eum qui quotidie alios ditat. Si iram cohibui , ad eum qui rne elegit respexi. Si Ρupillorum tutelam gessi, Communem Parentem imitatus sum. Si civilem annonam non sivi damno adfici hoc item ab eodem sonte hausi. Si ius ex legum praeseripto reddidi ad vivam legem spectavi. Ergo adversus aemulos meos Ratis comparatus, eorum ad quae dicenda nunc adgredior invidiam deprecor,

et Sententiam vestram Contestor.

XI. Non mitius mihi honorisci fuerunt aliquot menses multis annis: neque reliqui subditos meos gravem incusantes meam dominationem, sed discupientes. Neque enim temporis diuturnitate tibi benevolentiam subditorum comparabis, Aedprovidentia et sedulitate: item si nihil praeseras communi utilitati non vanam gloriae spe etymnon dominandi cupiditatem: si nihil odii. nihil gratiae causa sarias. Qui hisce regialis latitur multorum annorum non indiget. i mino et hoc spatium pertimescit. Difficile enim μαρ h mini honrstam

39쪽

DE PRAEFECTURA

40쪽

famam diu intactam tueri: ad virtutis autem significationem pauci menses sussciunt, im-nio una dies. Neque enim vel in aliis artibus multitudinem operum sed pulchritudinem ac diligentiam exquirimus. Phidiam ob Iovem

Pisaeum miror, Polygnotum ob exhedram Myronem ob buculam. Pasonis opera quam numero excedunt Zeuxidis Apellisque labores t Quis tamen non pluris facit unam horum tabellam quam universam Pasonis artem p

XII. Quod si tibi tempus valde ponderandum videtur plurimique faciendum, licet etiam gloriari ob prolixum temporis spatium quo Callipoli publice versatus sum. Neque enim vel olim adolescens solitariam philosophiam elegi, sed ex puero in ephebos, ex his in

viros , e quibus in hane senectam cum Civitatis benevolentia deveni. Neque imparatus ab eloqnentia habenas urbis corripui, sed antiquam Perpetuamque exercitationem usu perfeci, atque a scabello civilis virtutis pedetemptim ad fastigi iam avre ridi.

SEARCH

MENU NAVIGATION