Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PARALYSIS. s. Iosa potest. Si autem illae fibrae paralytieae fiant, & sphincter vesicae adhue

suum robur retinea , tunc fit retentio urinae, uti toties continoit in illis,

ut nimis diu urinam eontinuerunt . Si vero sphincter simuI resolutus uerit, urina clam dilabitur. Duplicem hanc vesicae paralysin pulchre

etiam notavit Aretaeus sol . Cum autem vesica & a nervis intereost aliis bus & a plexu me senterico inferiori ramos accipiat, uti etiam a tru rati; patet quoque ratio, quare ejus paralysis a causa interna producta habeatur adeo periculosa. Inde in morbis urinae in voluntaria emissio proesigno assem cerebri habetur, adeoque mali ominis; uti alia oceasone ad φ 734. monitum suit. Quando autem a causa, in ipsa vesica vel ejus sphinctere haerente, urinae incontinentia nascitur, molestum quidem adis modum est, sed non adeo periculosum , malum. ΜusCULORUM FAC iEI MALA &c. . Quia musculi faciei nervos suos habent a quinti nervorum paris ramis, adeoque metus est, ne causa hujus paralyus in ipso encephalo haereat, quae aucta facile a poplexiam producit. Si enim brachium aut crus paralyticum suerit, poterit causa haeistere in spinali medulla, vel in nervis majoribus inde egressis; adeoque topica remedia, circa locum, ubi mali origo haeret, applicata usum habere possunt; quod fieri nequit, si causa mali in encephalo haeserit. Toties hcie obtervant practici, quod jamjam in lethalem a poplex iam dela. plari incipiant habere paralysin in musculis iaciei, vel & linguae. Μeis

dias inter epulax incipiunt balbutire, quandoque cibi ore content , res lutis musculis genarum & labiorum, excidunt foedo spectaculo, & paulo post a poplectici concidunt. Paralysis autem musculorum facie, imprimis inde distinguitur, quod in latere non paralytico facies tendatur, angulus labiorum trahatur iuriam, dum oppositum latus paralyticum longius a

paret & pendulum quasi . In genere sere dici potest, quod, quo paraly-us altiori in loco corporis haereat, eo sit periculosior, quoniam causa mali eneephalo tunc propinquior est. Cum autem musculi oculorum alutissimi sere sint totius corporis , hinc patet , quare pessimam Prognosia pronuneia verit Hippocrater vide g. 73 . t in morbis acutis, si oculi peraverterentur, aut alIe altero minor fieret. Cum enim oculus extra orbia

tam protuberet per actionem musculi trochleatoris, eui quartum par nervorum impenditur, si ille musculus paralyticus suerit, oculi bulbus prolundius quasi subsidebit in orbita, & minor apparebit quam alter ;uerum hoc denotat per morbum jam assici cerebrum, adeoque pessima

metuenda esse. Quandoque tamen topicum tantum malum est, non alis.cto cerebro, & seliciter sanatur; quales casus vidi aliquoties. Saepius tamen simul stupores in brachio, manu ve, fiunt, & paulo post vel a popleis xia, vel hemiisegia, sequitur. Optime hoc monuit Hippocrates ρ dicense Disoinreues autem in facie, se oraui alteri parti corPoris commmeaut, cito seridantur, vel sponte, vel per necessitatem c reliqui vera amplectici fiant

32쪽

PARA PLEGI A v ALDE PERiCu Los A &e. A mea ac, g. io 8. dictum suit, quod hodie ibi eat vocari Paraplesia , quando motus voluntarii cessant in omni laus partibus cervi ei suppositis. Causa ergo ipsam spinalis medullae originem impedit . ubi medullae oblongatae continuatur , adeoque encein phalo proxima est; quae, si auseatur, apoplex iam saetet, & quidem lethalem, quia omnia, quae a spinali medulla pendent, jam inde sublata erant. Solet contingere, quando vel thecam vertebrarum, vel ipsam modullae spinalis interiorem substantiam , replet & comprimit sanguis essuasus, aut extra vasa tum serum, quod sensim mole auctum in ea vum calva riae regurgitet, & ibi pariter omnia comprimat. Potest & fieri a luxata vertebra cervicis, sed pariter sere semper lethali cum eventu, uti alia o casione ad g. 8ι8. dictum suit. HEΜl PLEGlΑ ΜALA. Hemiplegia vocatur, uti ad g. io 8. dictum fuit, quando dimidia pars corporis a capite ad calcem usque motu voluntario destituitur. Para plegia saepius apparuit,' nullo vitio intra erantum existeniste: at sorte nunquam visa suit Hemiplegia, nisi eneephalum similiter asis sectum fuerit; nam halbutiunt sere semper, memoriam laesam habent &c. hinc pariter metus est, ne incret cente causa Hemiplegiae tequatur lethalis a poplexia. Ubi vero a poplexiae succedit para plegia , vel hemiplegia,' meatior spes est, quia tunc novimus morbi causam minui, & quasdam encephali partes liberari.

Q IRE CUΜ FRIGORE , INSEN sl LITATE &e. Duplex inprimis causa paralysis enarrata fuit Ios9. : nempe omne illud , quod nervum transmittendo spiritui ineptum reddit ; & deinde quidquid arteriosi sanguinis introitum in musculum impedit. Si ergo frigus adiit in parte paralytica ,

novimus, circumductionem sanguinis per arterias huius partis, unde calor in corpore oritur, non amplius fieri; adeoque non tantum nervos ad paristem hane tendentes esse impeditos, verum etiam arterias; tantoque difficilius curabile esse malum, eum circulatio deficiat in parte, vel laltem sit adeo debilis, ut calorem parti affectae conciliare nequeat. In pulchra illa dissertatione Celeberrimi Assion q , quam de opto conscripst , ejusque essectis in diversis animalibus, legitur, quod inter ranas, his experimentis capiendis destinatas , una suerit, cujus erus posterius carebat sensu&motu: dum vero paralyticam hanc partem microscopio lustrabat, invenit globuislos rubros sanguinis penitus dissolutos, & vasa distenta liquido homogeneo rubro: . unde videtur in hoc animali sanguis haesisse immotus, fibris arte. riarum muscularibus etiam paralyticis factis, adeoque non potentibus deis plere arterias distentas. Cum autem ad g. Io 37. dictum suerit, quandoque una cum motu & sensum omnino perire in parte paralytica, merito&hoc pro malo omine habetur, quia causa paralytis non tantum nervoS movenates, sed &sentientes, impedit, adeoque satis valida est. Omnium autem pessimum signum eli, si pars paralytica simul fiat are phica et tune enim denotat, nihil humoris vitalis nutrititii adferri ad par. m. I1I. Para II. e Iemta Medicat Essu Tom. V. Pag. 1σς.

33쪽

PARALYSIS.

tem amplius, ideoque sensim lento marasmo contabescere . In illa paralysi, quae colicam Pictonum dictam sequi solet , omnium frequentissime illa atrophia partium paralyticarum observatur. Crebram occasionem habui hunc morbum videndi & tractandi, & summa cum commiseratione vidi, delloides musculos in utroque brachio evanuisse quasi, ita ut sola cute te- Oum humeri articulum tangere potuerim. Torolam illam carnem muscuistolam , quae primae phalangi pollicis in parte manum spectante apponitur.3c pollicem magna vi, dum agit, versus manus palmam adducit, pariter eo emarcuisse vidi , ut ne vestigium ejus sere superesse videretur , &miseri illi nullam vim manubus exercere potuerint . Patet autem satis , quam parum tunc spei curationis supersit, quando tota musculi moles talimarasmo eontabuit. Causa enim motus muscularis tanquam duplax consuderari potest, vel delata ad musculum, vel praerequisita di praeexistens in musculo. Prior causa ex voluntatis imperio per nervos desertur ad musci

lum, sed frustra, nisi fabrica organica ipsius musculi bona sit ; quae cum perierit tali marasmo, nihil sperari potest , nisi adhue restitui possit m

sculi torositas. Verum, tali morbo iam inveterato. vasa contracta , aut collapsa quandoque, jam concreverunt, nunquam postea humoribus sui ra pervia. In pnthisicis videmus quidem circa finem vitae omnium musculorum molem insigniter miniitam esse, sed supersunt tamen omnes motus voluntarii , quia illa imminutio torositatis tantum pendet a eonsumta pinguedine, superstite 8c illibata ea parte, cui per nervos applicata ea is muscularis motus iacit musculum turgere. Unde merito monuit μ' Woaιes ν sequentia: sivibus ti cum hoc quod movere non possunt , mombosa pars corporis avrnuatur, bi in sanitatem resilui non possum: quibus autem colitquationes nou accesseriis , hi sani evadent . Similia certe 3c apud Celsum νὶ leguntur: Ouacumqua vero corporis parte membrum aliquod res Iulum O, s neque --ιών, es emacrescit , in prisinum babit m non reser situr . eoque miuus, quo vetussius id vitium es, quo magis in crarpore se- .iti es. Senectus enim ipsa in marasmum as exsiccatione tendit; adeoque nulla spes est, maralato iam tabescentes partes corporis in decrepita aetate denuo restitui posse. QUAE CUΜ SAEvA CONvuLsio NE &e. Postea ad F. Ios . , ubi recenissentur modi, quibus natura paralysin sanavit, dicetur, quod per masnam febrim supervenientem, & tremorem convulsivum partis affectae , tollatur quandoque paralysis. Ad g. ro68. autem patebit, quod praecipua remedia. quae ad paralysin curandam laudantur, sint talia , quae motum excitant , , calorem augem. Cian ergo a valida illa actione, quae , impedita aequaliter distribui, in latere opposito tanta vi se manifestat, non possint sup rari illa obstacula, quae paralysin produxerunt, patet satis, quare tunc magna dissicultas in curatione praevideatur. Ex uo RUM v ERO OPPOsITis &c. Hoc sponte patet . sic enim paralysis

ν Prorrheticor. Lib. II. Cap. xv I. Charier. Tom. VIII. pag. gis. ιὶ Lib. II. Cap. v I 1. Pag. 7s.

Coo le

34쪽

PARALYSIS.

cilius curabilis est, quam si paralysis inferiores artus primo occupans sursum alcendat; tunc enim solet in lethalem amplexiam Drevi terminari. QUAENAM VERO TOT iEs REPENTINAE dcc. Quidam homines subito moriuntur, sed praegressa suerunt signa latentium in corpore malo rum, dolores in .choracis intimo quasi cavo, palpitationes eordis.&e. , &post mortem inventae fuerunt plerumque in cadaveribus incisis manifestae caulae. Sed & observatae fuerunt subitae mortes ablque ullis signis pra gressis, neque postea in cadavere inventae fuerunt ejusmodi mutationes ,ruibus merito lubita talis mors tribui poterat. Tune non sine ratione creisitur, e . paralyticum factum, cessasse a motu . Illud videtur imprimis obtinuisse, ubi subiti & validissimi animi affectus hominem perculerunt ;cujus rei exemplum paulo ante in eadem hae paragrapho memoratum fuit, δι cui similes plures casus in Historia Issedlaa habentur.

s. ro 63. t 'Vae omnia io 1 o ad io 63. si quis singulis

musculis, cujuscunque demum functionis auctoribus, applicat, infinitorum certe, & maxime mirabiliu norborum caulas intelliget, diagnosin, prognotaque sciet.

Pleraeque lanctiones eorporis nostri fiunt per motus mustulares; unde&s nte patet, illas turbari posse, imo & deleri integre , per paralysin . Gando in Hemiplegia totum dimidium corporis latus motu musculari v

luntario caret, noverunt Medici causam in encephalo haerere tam validam, ut dimidiam partem motuum . per nervos, voluntatis imperio subiectos , exercendorum, tollat. Sed si timilis levior causa partem eneephali qua dam impediat, turbabuntur tantum quaedam functiones in corpore, reli quis integris manentibus. Idem contingit, si nervis, ex medulla oblonga.ta vel spinali jam egressis, quoddam impedimentum nascatur in toto a eursu ad musculos utque , quibus hi nervi prospiciunt . Dum autem, nervorum origine & nervis ipsis bonis , sabrica musculi destructa vel insi. gniter mutata fuit, pariter functionum laesio observabitur . Patet hinc , quot & quam mirabiles morbi ex hactenus dictis de paralysi intelligi pos-Mnt: unum alterumve exemplum practicum ulterius hanc rem illustrabit. Si quis consideret mirabilem laryngis fabricam, numerosos musculos, qui cartilaginum, laryngem constituentium , variam tensionem & motum reingunt, rimae glottidis aperturam moderantur ; si dein attendat, quod ad vocem formandam pharynx, velum pendulum palatinum . uvula, lingua, labia &e. concurrant, quae omnes partes per musculos moventur ; si tam praeterea noverit, ad unicae literulae elocutionem numerolbs adeo muscuis Ios requiri, non mirabitur, quare toties , post a poplex iam sanatam , omnes iunctiones in integrum restituantur, sola saepe tantum loquela impedita ; dum vel balbutiunt tota vita inter loquendum , vel quandoque aliquas tantum literas distincte pronunciare nequeunt. Si enim in e epnato adhuc

35쪽

3 1 PARALYSIS. g. Io 63.

impedimentum manserit qualecumque eirca originem nervuli , qui huic illive musculo, ad loquelam requisito, servit, manebit tale vitium. Sed& idem sequi poterit, si totum encephalum bonum suerit , & in quibusdam nervis impedimentum manserit, quod liberum commercium inter eniscephalon & musculos tollit. Notum eth, Anatomicos , dum viva animaistia dissecant, rescindere saepius nervos recurrentes , vel ligare , ut caveant molestos eiulatus & clamores; animal enim, his nervis rellectis, mutum est. Sed & in puero observavit loquelam abolitam Galenus ι , dum imprudens Chirurgus strumas in prosundo sitas excisurus, & haemorrha-giam metuens, non discindebat membranas scalpello, sed unguibus lacerabat , simulque mala sortuna distrahebat nervos recurrentes . Μirus satis etiam casus apud I euertim ωγ habetur, de muliere serosa capitis colluisvie laborante, cui loquela interdum sensim minuebatur, quandoque per deincem & ultra horarum spatium integre abolebatur; dum vero, superveniente tussi, tenue & crudum sputum copiose ejiceret, loquelam in instanti reeuis perabat . Imo , quod magis mirum videtur, si manu cranium premeret ei

ea suturam lambdoideam illa tempore, dum loqui non poterat , redibat loquela; manu amota, statim denuo muta erat. Sed & observationes practicae docuerunt, encephalo nervisque integris& bonis, musculari vero fabrica laesa & deltructa, dissiciles & satis miros morbos natos suisse. scytharum ille morbus , quem foemineum , δηλέαν μον vocavit Heretitus υ , & ab irato Numine ob templum spoliatum huic genti immissus eredebatur, ab Hippocrate x tribuitur assiduae equitationi ; quia hoc morbo tentabantur opulentissimi Scythae, qui imprimis equitando totam sere vitam transigebant . Perpetuis enim illis succussibus inter equitandum, & compressione non interrupta sere a pondere corporis equo insidentis, si e labefactabantur musculi libidinosi, ut nulla fieret postea membri virilis erectio. observavit Ru chius sνJ post puerperium qua doque urinae incontinentiam per aliquot dies, imo & septimanas fieri, animia extensione vaginae per tranti tum foetus grandioris , unde sphincter vesicae, qui vaginae arcte cohaeret, sic distrahitur, ut munere suo postea fungi nequeat: monet & quandoque a foetus capite diu haerente in vapina , vel rudi obstetricis attrectatione, gangraenam sequi destruentem sphinis

cterem vesicae.

Patet ergo, ex hoe fonte plurimorum & mirabilium morborum causas& diagnosin posse hauriri, uti & prognosin. Ubi enim a distractione nimia vaginae oriebatur sphincteris vesicae atonia , sperabat merito Rusebius curationem: quando autem gangraena hic nata destruxerat fabricam, nihil sperandum erat. Unde & Scythae , multiplici observatione docti , omnem spem recuperandae virilitatis deponebant, & muliebri postea stola amicti tractabant opera muliebria .

36쪽

Ios . PARALYSIS.

ro 6 . Q Anavit Natura hunc morbum attenuando & dissi

pando materiem morbosam, mala crisi ad cerebri exteriora, ejus ventriculos, circa medullam oblonga tam , spinalem , exitum nemorum a medulla, nervos, depositam; solvendo impacta per magnam sebrim supervenientem ; movendo per tremorem convulsivum partis ; educendo per diartho eam largam& diuturnam.

Sequitur iam paralysis euratio. Antea saepius in morborum eurationi . bus deseribendis notatum suit, quod prudentes medici omni attentionimentis conlideraverint s. lubria illa naturae molimina, per quae morbi etiam

disseillimi tollebantur quandoque ; & his observatis rite atque intellectis

conati ficit similia per artem ericere, quae sponte nata viderant profuisse. Facile autem patet tune sperari posse eurationem paralysis, ubi eneephali, medullae oblongatae , spinalis, nervorum, & fabricae musculosae, integriotas mansit, ac morbosa causa impediverit tantum liberam determinationem causae motus muscularis ab encephalo per nervos ad musculos. Quidquid ergo hanc materiam morbosam sic attenuare potest , ut dissipetur vel evaeuetur de corpore; vel attenuatam jam sic movere, ut locum mutet, nee

amplius impediat encephali & nervorum actionem, sanabit paralysin. Binae unciae seri glutinosi in ventriculis cerebri haerentes Pesuma producere possunt mala; eadem haec seri quantitas, imo longe malor, in panniculo adiposo crurum eollecta Deile sertur absque magno malo. Vidi aliquoties

homines somnolentos, hebetes, obliviosos, miro modo levatos suisse, dum iubito incipiebant tumere pedes & crura r idem levamen toties observatur in praxi a tumore artuum inseriorum in illis, qui asthmate laborant. Unde videtur probabile, sola metastasi materiae morbosae, nervorum functiones

impedientis, paralysin curari posse. Febris autem, uti antea probatum fuit ad 38', stagnantia agitat , movet, resistentia subigit, & materiam morbosam mobilem redditam e pellit de eorpore saepe; quandoque & ad alia corporis loca deponit. Unde

febris saepe medicamenti virtutem exercet , ratione aliorum morborum i vice 389. J. Praeterea constitit ex illis, quae ad I. Ior7. habentur,uniis versalem omnium musculorum voluntariorum resolutionem , apoplexia

scilicet, sanari febre magna superveniente; adeoque & eodem modo faciis Ilus poterit curari paralysis. Sartorem ter paralysi correptum , & toties sanatum febre magna superveniente, vidit Celeberrimus Boeta inus. Plura de hae re habentur ad D IOII. Tremor autem convulsivus partis paralytieae bonus est, ut causa, & ut signum: notar enim, causam mustularis motus denuo applicari musculis

paralyticis, sed nondum tali eum eonstantia, ut durabilis sit effectus, sed mox vacillet denuo: unde incipientem sanationem indicat. & integrae e rae magnam spem facit; in primis si levis convulsio tremorem hune comi ullo e omnes enim musculi, qui in nobis diu quieverunt, si subito mo

ς 3 ventur,

37쪽

ventur, convelluntur; uti videmus in illis, qui ex somno ex perpetiunt a magno fragore audito, vel simili causa, subito ac valide agente in sentorium commune & nervos . Verum & ille tremor convulsivus prodest, ut

causa , cum per hos concussus expediri possit saepe omne illud, quod adhue immeabile in ipsis musculis, arteriarum finibus, forte & in ipsis ne vis , vel saltem horum involucris, haesit. Percipitur 'uandoque simul

puncturae sensus in parte affecta, pariter laeto Omine. Sie videmus saepe, quando quis dormitabundus oblique insedit coxae, & toto sere pondere corporis compressit magnum truncum nervosum per posteriora se moris decurrentem, quod totum crus stupeat immobile; mutato autem situ corporis, adeoque compressione ablata, paulo post molestus sensus percipitur, ac si innumerae aciculae partem hanc pungerent ; paulo post redit motus &sensus. Omnia ergo illa symptomata in parte paralytica observata denotant, motum liberum per arterias & nervos in musculos inchoatum jam esse , adeoque magnam integrae curae spem affulsere.

Larga autem & diuturna diarrhoea materiam morbosam, imprimis si piatuitosa iners suerit, de eorpore subducit, & pariter profuisse onservata est. etiam in ipsa apoplexia, uti antea ad g. ior . dictum fuit. Nec obstat . quod Hippocrates χὶ dixerit, ex diuturno morbo alvi deductio malum ; nam ibi illa diarthoea eonsideratur ut pessimus effectus morbi longi, tabefactis iam visceribus, vel resolutis penitus intestinis, originem debens; uti alia

occasione ad g. 7ao. dictum fuit: ideo Hippocrates dixit ex morbo diuturno, non autem ιn morbo diuιurno. Laudavit enim validam di arrhoeam in alba pituita laborantibus, dum nempe soluta haec saburra expellitur de corpore , uti pariter ad 72o. monitum fuit. Patebit postea, Μedicos, naturam morbos curantem imitatos, dedisse talia remedia, quae calorem Sc motum augerent in corpore, nervos stim

larent, vel alvum subducerent; & saepe selicissimo eum successit, ubi curabilis erat Paralysis.

S. to 61. Uratio requirit ablationem causae io 19. Io 6 o. , nervorum functionem & arteriarum impedientis, dein liberi simus restitutionem.

Ad g. Ioue g. generales classes causarum paralysis enumeratae suerunt, &Io6o. causae particulares praecipuae explicatae sunt. Curatio iam cuiuscumque morbi primo requirit ablationem causae, adeoque & id in paralysi curanda verum erit. Interim hoc solum nondum susticit, sed requi, ritur praeterea , ut liber fluxus humorum per arterias & nervos ad musculos restituatur, qui antea i mped itus. fuerat. Ultima autem haec curationis pars

saepe dissicillima est , uti ad s. tot 8. jam monitum fuit, ubi de vitiis .

quae post sanatam leviorem amplex iam superesse solent. agebatur. Dictum enim tunc est, quod ipsa nervorum substantia adeo mollis & tenera sit, ut a

causis

38쪽

causis comprimentibus validioribus saepe omnino destruatur; vel & quandoque minima haec vasa, omni transfluxu humorum privata per longum tempus, hinc collapsa, concretis inter se lateribus, nullo modo postea pervia iterum reddi possint. Probe novi, experimentis olim frequentibus in eanibus vivis in stitutis, dum ligabantur aristo vinculo per vagum Sc in. tercostate in collo, ibi ut is post pauca minuta ligaturis, haec animalia lansuisse, & post paucos dies periisse, quia per fortiter adstrictam ligaturam

laeta fuerat nervorum fabrica, nee apta amplius erat, ut libere spiritus ad viscera transmitteret. Haec est ratio, quare prudentes Medici non multum

sperent de curanda Paralysi, quae per plures jam annos perstitit; quia jure

metuunt , nervosam fabricam vel destructam esse, vel jam concretam aὸeo, ut nihil amplius transmittere possit. Hinc in tali casu membrorum paralyti ingorum motus emendatur quandoque utcumque, sed raro vel nunquam in integrum restituitur, uti quotidianae observationes prata cae docent.

s. io 66. Ausa impediens aufertur variis modis, causae, prius

perspectae , iacile applicandis.

Nihil generale ad eausam paralysis tollendam laudari potest . nam pro

varietate causae diversa medela requiritur, uti sponte patet. Ex historia ergo illorum, quae aegro contigerunt ante paralysin natam, & ex signis diagnosticis, quae praesentem eorporis conditionem denotant , debet indi. eatio curatoria erui. Si enim v. g. os humeri laxatum, sub axilla haerens, nervos ibi positos, ad brachium decurrentes, compresserit , frustra ad hiis berentur decantatissima quaevis antiparalytiea remedia, nisi prius illud os in pristinam suam sedem restitueretur . Hoc autem sano , si liber fluxus per nervos. antea compressos, nondum restitutus fuerit, tuae stimulantia, uictiones &e- locum habebunt.

s. to 67. illa causa intus haerens , crassa, stagnansque est , o utcndum iis remediis, quae producere possint illa, quibus Natura io64. hunc morbum saepe sanavit.

In curatione iam describenda , non agitur de paralysi, quae a retentis menstruis, haemorrhoidibus, tumoribus plethoricis , vel inflammatoriis, fiutalis enim eandem curam requi it, quae ad g. to 3o. in amplexia, a s miliabus causis nata, descripta suit, vel provocatione evacuationum eonsueta. rum . nunc sunpressarum, perficitur. Agitur autem hie de morbo chroni. eo , cujus causa lentior est ac stagnans ; & in tali casu ars conatur imitari illa naturae molimina, per quae paralysin sanatam fuisse eonstat. Verum haec erant motus auctus per febrim validam , convulsivae pariis affectae eone ussio, vel subita solutio humorum, & solutorum per alvum eductio . Si jam percurramus omnia remedia a probatissimis Medicis laudata ad hune morbum curandum, patebit, ad has tres classes reduci posse omnia. Unde iterum ditamus , nunquam artem medicam magis prodesse humano generi,.s 4 quam

39쪽

314 PARALYSIS. Io 67. Io68. quam ubi naturae, morbos curantis , vestigia sequi potest. De remediis

autem, a quibus illud sperari potest , sequenti paragrapho agitur. g. 1o68. FPRgo curatio tentatur i. attenuantibus, dissipanti-Tu busque; α. Aromaticis, cephalicis, nervinis, uterinis

dictis, vegetabilibus, specie succi expressi, infusi, decocti, extracti, spiritus, conditi. β. Salibus fixis ustione, volatilibus destil

latione, aut putrefactione, hinc electis. γ. oleis expressione, coctione, infusione, destillatione, hinc productis. δ. Saponaceis ex horum combinatione per artem productis. ε. Virosis animalium partibus, insectorum succis, spiritibus, oleis, salibus, tincturis Salibus fossilibus, crystallis metallicis, & iis, quae ex his maxime composita. 31. His omnibus , ut se mutuo juvent, cum prudentia, permistis: atque horum quidem usu attenuatio, dissipatio, calor febrilis, obtinetur. 1. Validis stimulantibus, & impacta quaecunque sortiter, motu nervose tremente & convulsivo eXcitato, excutientibus: eo inprimis sternutatoria , & vomitoria sortia pertinent ;'aliquoties inprimis repetuntur. 3. Purgantibus per alvum calidis, solventibus, aromaticis,vegetabilibus, vel & fossilibus acribus , metallicisque mercurialibus, antimoniatis, adeoque sortibus

hydragogis, larga dos, pluribus diebus successive repetita, datis ;

quorum ope copiosa, & aliquamdiu perdurans diarrhoea, excitetur. 4. Implendo primo vasa corporis largo potu attenuantium praemissorum, dein excitatione majoris motus, & sudoris , ope V poris irituum accensorum.

r. Laudantur ad hune scopum omnia illa , quae crassa attenuare , sta. gnantia movere, & dissipare, possunt. α. omnes plantae , & variae plantarum partes, quibus odor fragrans , sapor calidus & penetrans inest, ad hunc scopum laudantur : hine ab omisni tempore cephalica, nervina , uterina , remedia vocata fuerunt . Antea ad g. 73. , ubi de cura glutinosi spontanei agebatur, de horum usu dictum fuit; & in Materia Medica ad quintum, s. numerum series soliorum , florum, radicum, seminum, descripta habetur , in quibus & odoris fragran. tia, & acre aroma calefaciens, adest; simulque ibi formulae ex his concinis natae habentur, ut vario modo talia remedia praeparari & exhiberi ponsint. In succis exaressis haeret & aromaticum illud stimulans harum plantarum, & simul sapanaceum illud solvens, quod in omnibus plantarum , recens pressis succis . plus minusve adest. Insula continent omne quod solubile est in aqua sere fervida, diu vasis elausis cum his aromatibus digesta; adeoque pariter pulchrum usum habent. Decocta vero spoliantur plerum. que maxime fragranti & volatili aromaticarum plantarum parte, nisi vasis

40쪽

s'. io 68. PARALYSIS. 3

clausis fiant, & brevi tantum coctione et ob eandem causam pleraque ex tracta squae sunt tantum decocta inspissata J, ex fragrantibus vegetabilium partibus parata, minorem essicaciam habent, & solas fixiores partes horum cremediorum continent. Frustra certe cochleariae, nasturtii, raphani rustieani, & similium plantarum , vires quis ab extractis, vel succis inlpissatis, exspectaret, cum illud acre stimulans adeo volatile in his sit: imo in se.

nere omnia extracta, parata ex partibus vegetabilium , quae destillatio. ne largiuntur fragrantes & aromaticas aquas , minus emcacia sunt . V

rum quidem est, quod talia extracta possint dilui dein in propriis aquis stillatitiis, seque illis restitui illud fragrans volatile, quod perierat ; sed

si e majori labore obtinetur illud, quod insusum, valis clausis paratum, vel succus plantarum recens pressus , praebere poterat. Parantur jam ex

his aromatibus spiritus destillati, in quibus sola voixtilis pars horum meis

dicamentorum haeret ; non autem si ponacea fixior, solventi tamen virtute praedita, pars; adeoque stimulando & calefaciendo agunt tantum. Formulae tales in Μateria Medica ad locum citatum habentur , & plurima similia in omnibus ossicinis sub titulo aquarum antapoplecticarum , anti paralytiis carum &c., prostant. Pulchra etiam methodus est , dum haec aromata

exhibentur in substantia cui vocant ; dum nempe sicciora, in pulverem trita, cum syrupo quocumque ossicinali aromatico in conditi sive electuarii formam rediguntur, & omni tri horto vel quadri horto diei una vel altera drachma deglutitur. Idem fit, si recentes & sueculentae herbae, flores , radices &c tundantur in pultem , addita aequali copia sacchari siecissimi, conservationis causa , unde talia medicamenta conservae vocantur.

in ossieinis, & eodem modo adhibentur. Imprimis autem e Scaces illae sunt, si recens paratae usurpantur: diu enim servatae in ossicinis magnam partem fragrantiae suae amittunt. Dum enim haec deglutita haerent in ventriculo, sensim ab humoribus , in ventriculum venientibus , solvuntur, & dum saepius de die repetitur horum remediorum usus, blanda, sed continua, actione stimulant, calefaciunt, movent. Similes formulae pariter in Materia Medica eodem loco habentur, ad quarum normam plures aliae eoncinnari poterunt. a. De vi attenuante & solvente horum salium antea I. in eura obostructionis dictum suit. Ex plerisque plantis, in cineres combustis, sal fixus aleatinus educitur, elixi viando in aqua, qui potenter satis dividit erassa& glutinosa. Verum eum ad euram Paralysis praecipue laudentur illa , quae una cum vi solvente possident stimulantem acrem vim, si , mobilissima ex sua natura, per calorem corporis nostri quaquaversum dii perguntur; hine salia volatilia solent ad hune icopum praeferri fixis . Aeres antiscor. buticae plantae plures talem salem habent, qui, leviter tantum fractis vel contusis partibus harum plantarum exhalans, nares penetrabili admodum stia mulo ferit, ut in cochlearia. nasturtio, sinapi, alliis, cepis, notum est: hae plantae leni igne talem salem largiuntur etiam forma sica a vel . cum vinci aut vini spiritu destillatae, dant acres illos spiritus . antiscorbuti eos

vulgo dictos , in quibus talis sal volatilis copiosus haeret. Ex reliquis plan.

SEARCH

MENU NAVIGATION