Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tis prius putrefactis , nequidem acidissima aeetosa excepta, talis sal volatilis alcatinus per destillationem educi potest. Praeterea omnes animalium partes, etiam absque putrefactione praegressa, tales sales in destillatione , largiuntur. Sal cornu cervi, eboris &e., talis est, uti & sic dictus spiritus cornu cervi, eboris, serici crudi &e. qui nihil aliud sunt, nisi sal v latilis alcatinus, aquoso phlegmate simul inter destillandum adscendente idi lutus. Sales illi aquis stillatitiis aromaticis diluti , di visis dosibus dati, di solvendo & stimulando pulchre prolunt. γ. In plurimis plantis aromaticis amabilis illa fragrantia, ex sua indole admodum volatilis, oleo irretitur, ut haereat, nec statim avolet: unis de olea illa , per artem Chemicam inde separata , in compendio illania vim aromaticam possident, uti patet in oleo cinnamomi, caryophyllorum, origani, roris marini Ac. r plurima enim talia olea stillatitia in ossicinis habentur . In quibusdam aromatibus oleum illud separatum a reliquis

partibus haeret in loculis peculiaribus , & levi pressione inde educi potest ; uti patet in corticibus recentibus citri & aurantiorum ex quibus leuiter inter digitos pressis fragrantissimum oleum , fractis loculis his , cum impetu prosilit , & sic purum , nullam ignis vim passum , colligi

potest. Nux moschata, & reticularis illa mirabilis pars, hujus nucis existernae superficiei adhaerens, quae maris nomine in officinis prostat, conis lusa in mortario, dein praelo pressa, dant magnam copiam olei fragranistis, butyri consistentiam habentis. Baccae lauri recentes contritae, si in

larga copia aquae coquantur leviter, supernatat oleum viride aromaticum,

quod frigefactum pariter eonsistit , sed mollius tamen est oleo expresso nucis moschatae. Omnia jam haec & externo & interno usu egregie in hoc morbo prosunt. Prostant insuper in ossicinis olea per infusionem p

rata ex herbis aromaticis & oleis mollibus expressis , olivarum , amygdalarum &c. verum pleraque horum admodum debilem vim aromatum infusorum possident, unde priora praeseruntur.

Oleum sali unitum ita, ut misceta ex his hinis iacta aequabiliter dilui possit in aqua, vocatur. De variis saponibus, & magna illorum emiseaeia in solvendis obstructionibus , antea ad s. t 33. 3. dietum suit. Cum

autem in cura paralysis una cum vi attenuante requiratur vis stimulans &calefaciens, hinc sapones illi , per artem Chemicam ex oleis aromaticis fragrantibus & salibus alcatinis parati, prae reliquis laudantur . Sic sapo ille, Marciaνamo dictus, qui ex sale aleatino fixo & fragranti oleo aethereo terebinthinae fit, merito commendatur. Imprimis vero sales volatiles

oleo si in ossicinis dicti, qui ex sale volatili aleatino. spiritu vini restificato, & aromatibus, vel horum oleis stillatitiis, parantur, atque in omniabus ossicinis prostant, summi usus sunt i sormula talis salis volatilis oleosi in Materia Medica ad g. 7s. N. s. habetur. a. Illa, quae gravem & vehementem odorem spirant , Latini dixerunt virosa: talia jam habemus in Materia Μedi ea, quae sunt animalium parte vel & animalium laeei. Viros a Virgilio dicta Castorea, Μoschus, Ziboctum, calefaciunt, excitam, movent, & hoe etactu pulchre prosum; ca

42쪽

storeum autem prae reliquis solet usurpari, quia Μolchus & Zibethum tantam gravis odoris vim diffundunt , ut hystericis & hypochondriacis saepe magnam molestiam iaciant, adeoque si non aegris, saepe sitiem adstantibus, noceant. Aetius a , qui collegit remedia, a Veteribus Mediis cis ad curandam paralysin laudata, castoreum commendat , cum aequali copia opopanacis & lasa peni mistum . Praeterea in usu medico sunt quaeisdam insessa . quae sale alcatino volatili scatent , & contrita illum odorem spirant; quae & vi solvente & stimulante prolunt. Mille pedum recentium contritorum cum aqua quadam aromatica expressiam succum ,

eorundem exsiccatorum pulverem , uti & cochinellae, & granorum Re mes quae pariter ad insectorum tam illam pertinent , efficax remedium invenerunt Μedici recentiores; Cantharides adhuc longe acriorem stimuis Ium habent, & vim solventem efficaciorem; sed raro & non nisi magna cum cautela adhibentur usibus internis , cum pessima saepe & metuenda symptomata producant; ideoque a veteribus Medicis tanquam venenatae damnatae fuerint. Ex his jam per artem Chemicam educuntur sales volatiles alcatini satis acres, Ulea foetida, externo & interno usui servientia in hoc morbo euis rando, ut oleum cornu cervi, languinis humani &c. unde iterum efficacium remediorum magna varietas haberi poterit.

Dantum attenuandi & resolvendi effectum habeant sales, antea ad s. III. i. dictum suit. Iidem majori copia exhibiti stimulandi vim satis insignem possident. Ubi autem metalla, in menstruis suis soluta, sub salis serma habentur in crystallos redacta, patiuntur se aqua dilui, &aequabilis. si me distribui possunt per totum corpus ; sicque efficacissima habentur reis

media, quibus chemici toties stupendas eurationes perfecerunt in morbis Chronicis dissieillimis. Ubi sales illi metallici in pauca copia aquae diluumtur, tunc ventriculum & intestina irritant, sicque vomitorii vel purgantis remedii vires praestant: quando autem larga aquae copia diluuntur, tunc absque irritatione multa transeunt primas vias, venis bibulis primarum vi rum corporis recepta permiscentur sanguini, & cum illo per totum corpus mota obstructiones pertinacissimas reserant . In multis aquis mineratinus serrum solutum haeret, & per tot saeeula salubres harum aquarum effectus laudaverunt Medici. Remedia enim omnia, quae exanimali vel vegetabili regno petuntur, quamvis magna certe vi medicata polleant, tamen citius vi. dentur mutari per vires corporis nostri , quam illa, quae ex regno fossili habentur. Ex ossium animalium cineribus, uti & vegetabilium , imo ipso mellis exusto carbone, terrum educitur adhibito magnete; unde merito conis cluditur, quod divi iam inmoleculas, ultra omnem fere imaginationem paris vas, potuerit ire per vasa animalium & vegetabilium, ac tamen pristinam

suam naturam retinere, non vero mutatum fuisse in vegeta hilem vel ani. malem naturam , adeoque vires suas constanter servasse. Hinc apparet ,

quantum boni sperari possit a salibus metallicis, magna copia aquae dii tis, ita ut sua acrimonia non irritent primas vias, sed ad intima corporis

43쪽

PARALYSIS .

penetralia pervenire possint. Praeterea considerandum est, quod ex unione metalli eum menstruo solvente novae oriantur vires, quae nec in metalis Io solo, nee in menstruo, praeexstiterant, sed tantum observantur naistae, dum haec simul unita sunt. Insipidum argentum solutum in spiri. tu nitri dat crystallos amarissimas, ex quibus purgans illud lunare paratur , quod hydropicorum aquas tam seliciter saepe edueit r illa viscat hartica non erat in amento, nec in spiritu nitri, sed in concreto ex his binis sibi mutuo unitis. Notum est, argenti vivi plures uncias imis pune quandoque assumtas suilla; pariterque spiritum salis marini, aqua dilutum, facile tolerari a corpore humano: sed haec bina simul unita s ciunt sublimatum eorrosivum, cujus pauca grana robustissimum etiam h minem necare possent. Verum idem illud lublimatum corrosivum , dum minima copia admodum dilutum exhibetur, pulcherrima saepe praestat in curandis morbis. & a quibusdam instar arcani tegitur: de qua re postea alio loco adhue plura dicenda erunt. Sic & habemus in ossicinis compositos sales, qui mira solvendi essicacia valent, & tamen absque molestia seruntur a corpore , etiam largiori dosi dati ; ut tartarus tartari satus , tartarus regeneratus, sal neuter ex misceta spiritus aceti eum sale volatili alcatino natus; uti & ex misceta salis vol tilis eornu cervi cum sale succini acido &e. quae omnia huic scopo se vire possunt... Diversae se remediorum essicacium classes enumeratae fuerunt i sed & possunt plures ex his combinari simul cum prudentia , ut unita quasi opera tanto citius & selicius curam perficiant . Pulchrum sic vidi esse ctum, dum per aliquot dies deglutitis pitulis ex aloe, sa3apeno, myrrha, galbano, sicque detersis primis viis, dabatur mane in lecto drachma salis cornu cervi in unciis aliquot aquae stillatitiae florum lavendulae , vel alisterius similis, soluta; superbibendo insusum aromatieum ligni sagaphras , rutae, rorismarini, similiumve et unaque eodem tempore perfricabatur pars assecta: de qua re sequenti adhuc dicetur paragrapho. Repetebatur autem saepius hujus remedii usus, quia dissicilis ille morbus raro, vel nunquam , subito curari potest. Simul prodest aer ealidus & secus ; unde aestas servida paralyticos tuis vat: & alio anni tempore per artem talis aeri temperies conciliari poterit; vel & peregrinatione ad regiones secas calidas & montanas . Carnes assa tae, imprimis serinae, & avium montanarum, condimenta acria ex sinapi, alliis, cepis, origano, satureja,&e. vinum molle, sed generosum , ter visa mera ea, sed non aeris , qualis imprimis est Momma Brunsvicensis quam pulcherrime profuisse vidi aliquoties. Verum omnibus his in homi. ne etiam frigidae temperiei calor & sitis excitabuntur; talisque diaeta g. 38α inter causas febris numerata suit. Sed per magnam febrim supervenientem natura curavit Paralysn , ut g. ro 64. dictum fuit; & scopus areis est , in curando hoc morbo naturam imitari ; adeoque attenuationem , dissipati nem, & calorem librilem , producerea. V

44쪽

PARALYSIS.

et. VALIDis sTIΜULANTIBUS &e. Pleraque tam edia, quae praecedenti numero laudata fuerunt, praeter vim solventem etiam Himulo agunt , quo circulatio augetur, & major producitur in corpore calor. Verum hic

agitur de alia stimulantium specie, quae absque ulla saepe aerimonia, senis sibus detegenda , miris tamen modis totum corpus turbant, & inprimis in totum syssema nervosum asunt, ae convulsi vis validis motibus omnes coris poris partes agitant; hae spe, ut excutiatur illud, quod impedimentum A. cit libero transii tui spirituum nervosorum in musculos paralyticos . Postis quam enim persolventissima remedia aliquo tempore exhibita , per calorem& motum auctum humorum circulantium, omnia jam disposita suerant ad faei liurem transitum per vasa omnia, tune subitae tales & validae concusissiones mirum quandoque effectum praestiterunt in hoc morbo.

Sternutatoria jam remedia tales concussus excitant: nam inter sternuta dum nulla pars corporis est, quae non concutitur, nullus sere musculus ,

qui non movetur: imo apparuit saepius, ipsa membra paralytica subsilli re inter sternutandum; sicque motus redintegrati initium rit; & merito speratur, repetitis sternutationibus motum in partibus paralyticis magis augendum esse. Ita enim illud obtinebitur, quod alia methodo, sed sorte minusessicaci, tentandum jussit Celsus hJ: si enim motum imbecillitas prohibet , dicit; uti gesetur, vel motu letti concutiatur : tum id membrum , quod defrit, s potes, per se, minur, per alium, moveaιur, vi quadam ad suam eonsuetudinem redeat. Quidquid jam nervos, per narium internam suis perficiem dispersos, irritat, sternutationem producere potest: sic sola agitatio plumulae in naribus hoc essiciet. Habentur praeterea remedia Errhiisna sive Piamica dicta, quae naribus attracta stimulant, & sternutationem, quandoque etiam validissimam, producunt. Μitiora ex fragrantibus & armisatieis herbis fiunt; vel recentibus, in turundae formam convolutis , &naribus immissis, vel exsiccatis in pulverem tritis. Acriora sunt Tabaeum, in non assuetis, Nigellae semina, Hellebori radices , Euphorbium Ste. , quae ultima cum cautela usurpari debent , quia narium membranam cauis nica sua vi quandoque exulcerant, & sternutationem vix compescendam, ac convulsiones minitantem, producunt. Sedari tamen solet nimia ab his aerioribus piarmi eis excitata sternutatio, si per nares attrahatur lac tepidum recens, vel cum althaea, malva, similibusve emollientibus, decoctum. Ob eandem causam laudantur vomitoria, & sortia quidem; neque adeo Irosunt, quatenus evacuant, sed quia concutiunt totum corpus & movent; mulque convulsivum motum pluribus musculis inducunt ; uti antea ad s. 632. dictum suit. Per hanc methodum enim ars conatur imitari illud, quod natura per tremorem convulsivum partis paralyti eae essicit vides. ios . . In Paralyticis post coenam vomitum utilem esse, Cedus e dixit; sed videtur ibi tantum intellexisse levem vomitum, qui aqua tepida sola, vel pauco sale & melle admistis, poterat excitari: qualem vomitum inter

45쪽

381 PARALYSIS. f. ac π.diaetetica remedia habuerunt Veteres, uti ex alio Cels loco d) patet.

Hie autem validiora longe requiruntur, di praesertim a mimoniata , quas Joage magis corpus turbare solent, molestas anxietates producere & j 1 tiones corporis, quam mitiora ex vegetabilium familia desumta . Uerum satus patet, validissimos illos concussus per vomitoria & sternutatoria adhiberi non posse, nisi viscera bona suerint, vires satis firmae, &nullus metus sit a poplexiae a plenitudine vasuum; quae rumpi possent inencephalo inter vomendum vel sternutandum; uti alia occasione ad *. Io 16. monitum fuit.

An non eidem scopo inservire posset mirabilis illa concussio , quae per vim electricam partibus paralytieis applicatam excitatur λ Certe suum inea quasi vi & celeritate penetrat per omnia et & eum miria his phae. nomenis intenti philosophi invenerint modos, quibus augeri potest quam maxime intensitas hujus actionis et retricae , tam validi nasci possunt concussus in corporibus animalium , ut saepe periculo non caruerint haestentamina electrica . Coram vidi , aviculas ictu tali sortissimo electrico periisse, & sab calvaria sugillationem manifestam in dura piaque matre

observavi. Cum prudentia tamen & hoe tentari posset ; mereturque ce te, cum hactenus nulla methodus cognita habeatur , per quam ἔ-m e

ter Sc validus motus in corporis nostri variis partibus excitari possit . Interim tamen & bie cavendum est , ne tantus motus destruat nervos , quibus curandis adhjbetur; vel & in partibus non affectis noxam produ- eat. Vidi hominem robustum, dum digitum indicem dextrae manus admovchat virgae ferreae , per artificiosam machinam multiplicata vi electrica imbutae, ictum tam validum ilico sensisse in sinistro genu , ut cecidisset prae doloris acerbitate , nisi illum sustinuissent adstantes ; & d loris in hoc loco molestas reliquias Per plures dies m rcepisse ; neque 'ullo pretio vel precibus potuisse adigi , ut iterum experiretur vim electricam, quam antea contemserat ignarus. Numerosissima circa vim elς-ctricam a viris celeberrimis instituta suerunt expetimenta , quae sum mam ejus emcaciam , sed & simul periculum , docuerunt , dum minus I rudenter haec experimenta tractarentur, quae recensere non est hujus

pei. Verum in paralytis euratione multum inde exspectari posse boni , patet directis & ndelissimis experimentis. Potest enim ex quovis muscumlo , & variis ejusdem musculi partibus , ad lubitum scintilla electrica . educi r d*mque hoe fit, musculi illi convulsivo modo agitantur , quod hic res uiri xur. Possunt hi concussus repeti pro lubitu, imo de majori ,

uel minori, intensitate adhiberi. Cum autem argumenta a priori minus convincere soleant Medicos, effectus selices tentaminum electricorum in. hoe morbo curando majoris ponderis sunt. Unicam adduxisse lassiciet, descriptum a Celeberrimo Iallaberi e , experimentalis Philosophiae Proses. lare di cultore eximio, qui in homine, iam per quatuordecim annos b*chium dὶ Lib. I. Cap. II r. par. lo. ιὶ Experientes fur r Eleaticii4 dcc. pag.

46쪽

PARALYSIS.

g. ro 63. chium dextrum paralyticum habente, sausto cum eventu vim electricam adhibuit. Notandum autem est, talem fuisse paralysim , cujus curatio b aliis remediis vix sperari poterat . Diuturnitas enim mali , aliis reis mediis frustra tentati, partis affectae insensilitas, color lividus, atrophiac vide g. io 61. , dissicillimam dabant Prognosin . In tali tamen , dc tanto morbo, post decem dies jam redibat sensus, augebatur membri , antea atrophica , torositas , color apparebat naturalis . & continuato usu sensim augebatur musculorum , antea paralyticorum , robur. Haec curatio lassicit , ut in paralysi tentetur electricae virtutis e Teaeia r sed di ex illis , quae contigerunt huic aegro , dum sortissima ipsi applica-hatur electricitas commotionem vocant philosophi , quia totum corpus validissime coneutitur in hoc experimento prudenter agere discent

Mediet , qui hane euram aegris suis adhibent fI ; nec minus philosophi, ne se facile exponant tantis periculis , quae intensissimus electrucitatis gradus, sui minis instar, producit. Festinatam optabat Celeberri. mur vir. aegri curam 8, sed proprio adstantiumque periculo , & aegri ipsius incommodo non levi , didicit, in similibus potius lente sestina

dum esse.

N cc obstat, quod non omnes paralytici hae methodo sanati fuerint; nam semp.r Μedici doluerunt, Paralysin saepe nullis remediis obedire r lassicit Irosuisse agitationem illam miram, per vim electricam productam, meminris paralyticis, ut cum prudentia tentetur idem in posterum. Cum autem vis electrica, ad summam intensitatem deducta, multa lanilia habeat cum fulminis actione mirabili, an sorte & ab iplo fulmine , simili utcumque, sed longe intensiori, essicacia agente , curari posset paralysisy Habet Di

merbroeceb casum talem mirum, quem ipse viderat. enim , quae texto aetatis anno ex subito terrore paralysi totius corporis, excepto

isto capite . correpta suerat, & postea extrema inferiora per triginta &osti, annos habuerat paralytica, iubito liberata fuit ab hoc morbo, dum horrenda tempestate ingruente sulmen ingens illam undique cireumfulsisset. Testatur autem Diemesime bius, omnium conspectui expositam fuisse san

tam illam mulierem, seque iplam millies invisisse paralyticam, & postea per quindecim annos & plures vidisse sanam. Verum quidem est , quod di summo terrori mirabilis illa & subita sanatio adseribi posset ; sed morabus ante tot annos a terrore ortum duxerat. Interim tamen historia Μωdica plures tales observationes exhibet, quibus constat, ab ira subitanea. terrore magno, sanatam fuisse paralysin. Sic ira lumma percitus herus , dum famulum suste excipere nititur, liberatur ilico ab annosa contractione poplitum, quae omnem gressiam impediverat . Alteri , per plures annos iam hemiplestico, incassum tentatis omnibus auxiliis, dum domus deflais grabat, in qua decumbebat miser, ilico rediit motus, Sc a summo aedium

praeeipitem se dedit , posteaque liber ab hoc morbo vixit b . Filius

Croesi fὶ Ibidem pag. xx . g observat. 8e Curat. Med. Observat. X. pag. 9. hὶ Schench. Observat. Medicio. Lib. I. de Patalys pag. y

47쪽

Croesi mutus, dum Persam militem, in patrem irruentem videret, exclamavit ilico: O Milio, ne perimas Croesi tu ; & postea per totam vitam i quela usus suit ι i . Omnia haec satis docent , summa; bc subitas animi perturbationes motum quandoque reddidisse partibus paralyticis , adeoque di illud tentari posse; sed tamen ancipiti eum eventu, cum Si aliae o ter vaticines numerosae docuerint , ab iisdem paralysin , aliaque plurima mala, imo Si subitam mortem, producta fuisse. PURGANTitius PER ALvUM &c. Iterum est artificiosa imitatio illius methodi, qua natura lanavit quandoque paralysin, di arrhoea nempe larga & diuturna . Habemus jam in arte talia remedia, quae hoc esticein re possunt ; & seliguntur illa , quae una cum vi purgante calefaciunt , movent , excitant, sunduntque humores corporis nostri r Aloe , seam o-mum , coloc ut bis , gutta gamba , laiana , & similia , hae vi pollent ;haec enim iaepius exhibita , una cum validis evacuationibus iandunt sic totum sanguinem, ut inde pallor in toto corpore nascatur, licet nee gutta sanguinis per alvum exiverit ; adeoque ille pallor a lola sanguinis rishridi lutione ortum ducit. Habentur di plura composita osticinalia ex his parata : Extractum carbolicum , panc,magosum, piluiae eochiae dictae , &alia plura similia; quibus si addantur praeparata mercurialia efficacia, sed

ut a tamen , ut Mercurius dulcis , praecipitatur albus , turbι tb minerale , persectissime hule indicationi curatoriae inserviunt. Omnia autem haec , quia humores solutos sub tenuis aquae forma per alvum educunt , vocantur bisaeaea. Interim tamen semper eonsiderandum est , an vires adhuc satis constent, ut valida haec remedia ferre possint , & an nulla Iabes tabe iactorum viscerum adsit. Quamvis autem continua se per aliquot dies exeitata di arrhoea plurimum prosit, si tamen minus tutum videatur , subita tali colli quatione humorum , & colliquatorum expulsione , uti per aliquot dies continuos, potest , interpolatis vicibus, validum tale purgans dari, & diebus a purgatione liberis possunt adhiberi illa remedia , quae. ad primum numerum hujus paragraphi laudata suerunt; cujus methodi pulis chros successus aliquoties vidi. . De hac methodo antea ad 3rg. dictum suit, ubi de morbis ossium curandis agebatur: patuitque tunc, medullosum oleum corruptum, in imis ossium recessibus haerens, sic elui possie, & servatos fuisse artus, qui exis stirpandi fere omnibus videbantur. Decoctum Gua jaci inprimis tunc lauis dabatur, tamquam attenuans & simul anti septicum remedium, quod & in hoc casu adhiberi posset: interim remediis , ad primum numerum lauis datis, copia aquae dilutis, corpus impleri posset per aliquot dies , & dein sudor elici ope vaporis aecensi spiritus vini. Sic enim dilutis & attenuatis prius humoribus magnus calor, & celerior motus , conciliatur, quae simul iuncta aptissima videntur, ut obstacula, liberum motum subtilissimi humo.ris per membra paralytica impedientia, removere possint, inprimis si va. por accensi spiritus vini determinetur ita, ut sedem caulae detectam L de quali) Herodot. Ub. I. cap. II XXV. pag. 3s.

48쪽

f. o 63. tot g. PARALYSIS. 33squa to7 o. agit alluat. euertis sX J hae methodo frequenter usus fuit cum luccessa in paralysi & aliis nervorum morbis curandis, uti ejus

obtervationes testantur.

S. io 69. T Rictiones externae siccae, calidae, ad ruborem umque, vel cum spiritibus penetrante & stimulante virtute praediciis ex animalibus, vegetabilibusque , aut cum oleis, lini mentis, balsamis, unguentis, nervinis, prosunt. Balnea v porum, immersiva ; Emplastra acria, aromatica , attrahentia di-eta ; Cucurbitae ; scarificationes ; vescatoria ; fustigationes; dol rem & levem inflammationem excitantia , ut urticae , & simb lia, juvant.

Qitantum boni in multis morbis a stimone exspectari possit, antea ad

secundum numerum 18. dictum suit. Acceleratur enim motus sanguinis1n parte, quae fricatur; deinde etiam diuturna & valida frictione augetur motus in toto corpore: cum autem pars corporis perfricata incipiat rub ro, tumere, cale Icere, patet, quod num ores majori copia & impetu fluant

Per hanc partem. Verum & frictio agitat nervos per partes disperibs , &movere ac solvere potest illa, quae in vasis , nervorum tunicas perre a tibus, haerent iminea bilia ; unde saepius Paralyses nascuntur. Hinc meis

rito Cessus sit dixit r Membrum aliquod resolutum ipsius fricti e confirmatur. Cum autem quandoque paralytica membra airophica fiant, & tor statem tuam perdant , frictio proderit ad alendum id, quod tenue m insi mum es imi. Sed & per frictionem excitatur electrica vis: saltem in quihusdam animalibus hoe observatum fuit ; in selibus v. g. t an forte & ob

hanc causam prodest Dictio Applicantur autem illae frictiones capiti .eollo, infra orbitas oculorum, ad menti partes laterales, pone aures, maxime cervi ei , & toti spinae dot si , axillarum cavis , inguinibus , cavis sub popliteis ; in quibus locis nervi notabiles satis propinqui sunt integu mentis corporis. Varia autem seliguntur loea , quibus frictio applicatur, pro diversitate sedis causae paralyticae , ut sequenti dicetur para grapho . Cum autem in Paralys laxitas mulculorum percipiatur vide g. io 37. , hinc panni lanei, frictioni servientes, imbui solent vapore aromati eo ro. borante ; qualis iussum igit formula aὸ hune numerum in Materia Medi habetur. Ob eandem rationem spirituosis liquidis perfricantur partes pa. ralyticae, quae stimulant & roborant simul r talis sormula eodem pariter loco hahetur & omnes spiritus aromatici, tam simplices , quam com p sti, qui in ossi ei nis prostant. eidem usui servire possent. Solent & inum gi , post frictionem sortem & diuturnam , partes paralyticae unguentis aromati eis, nerianis vulgo dictis in ossieinis; eujus & sormula eodem loc, Tom. III. Pars II. d habe.lKὶ Observat. Medic. Practie. Observ. 31. mg. a. & aliis pluribus locis. ιὶ Lib. u. cap. 1μ. pag. 8p. tmὶ Didem pag. 48.

49쪽

PARALYSIS. g.

habetur. Interim tamen haec, eum pinguibus & oleosis constent , sorte.

laxabunt partes jam inde nimis flaceidas ; hine spirituosa & vapores illi

aromatici videntur praeferendi : pulchrum tamen usum 3c haec habent, si debito modo applicantur. Solent enim in membris paralyticis flexores musculi , semper validiores mus eulis extensoribus , propria contractilitate , breviores reddi. & articulos in continua flexione retinere, dum simul ligamenta articulorum diuturna quiete fiunt magis rigida et ideo unguenta talia, post frictionem . si illiniantur musculis flexoribus & articulis, pro. derunt ; dum simul spirituosis & vaporibus aromaticis emendatur laxitas extensorum, a praevalente contractilitate flexorum per longum tempus diastractorum. Nimiam enim & diuturnam distractionem debilitare fibras stalidas, antea ad 23. 3. demonstratum fuit. Praeliat autem, ut illae frictiones bis de die repetantur, & intermedio inter has tempore Emplastroaromatico calefaciente tegatur pars , ut sic continuo foveatur, calescat ,

stimuletur. Talis emplatiri formulae pariter in Maireia Medica ad hune numerum habentur . Quare autem talia Emplastra dicantur attrahentia , patet ex dictis ad x3 . , ubi de his agebatur. BALNEA VAPORUM , IMMER sivA. Cum nihil magis laxet eorporis fibras 1blidas, quam aqua calida, & inprimis vapor inde assurgens ; Aaeeidisque paralyticis partibus hae e laxantia minus conducere videantur ;hinc potius proderunt sicei illi calores, or arenae calidae, o laconici , clibani, quarundam naturaIium DdMi um , tibi a terra infusus calidux vapor aedificio includιtur, quos laudat Cessus I n J r Et postea addit, ner-Vorum quoque quaedam vitia sic optime curari, quando nempe humor intus moer , isque digerendus es. Plurima talia loca , ubi siccae hae thermae is habentur, recenset Baceius sol. Ob eandem rationem balnea immersi vanon semper prosunt in cura paralysis, & tantum in illo eatu , ubi obstaculum, liberum influxum spirituum & sanguinis arteriosi in musculos impediens, balneis potest emolliri & solvi; vel ubi anchylos es, a diuturna

quiete partium paralyticarum natae, requirunt balnea , ut debita flexiliistas ligamentis rigidis redeat. In illo autem casu, ubi cura paralysis acres reis quirit stimulos , morum majorem in parte affecta vel in toto corpore, &roborationem flaccidarum partium, balnea humida , tam vaporis , quam immersiva , minus prodesse videntur . Ubi autem medicatae thermae , cum impetu prosilientes, vel ex alio decidentes in partem paralyticam , movent & concutiunt satis sortiter, tune saepe pulchre profuerunt: tales' easus recensuit Celeberrimus Corebi p) . Verum Caelius Aurelianus tq in eura paralysis dieit r Aquarum ruinis partes in passone consitutae sunt subiiciendae, quas Graeci κα--σμὰ appellano, plurimam etenim earum per cussones faciunι eorporum mutationem. Ubi pulchre praecipuum effectum aquae

illabentis percussioni adscribit.

50쪽

Balneum autem frigidum a quibusdam laudatum suῖt ad eurandam pa. ralysin; certe , si esse eius aquae frigidae, corpori subito applicatae, eon. siderentur , videtur eum spe successus & haec methodus quandoque tenistari posse. Sequitur enim horror & concussus totius eorporis a frigidissi. ma aqua applicata ; postea oritur calor , rubor, pulsus sortior & celeis rior; sique lectum petat homo post s ubi tam talem immersonem in aquam frigidam, solet plerumque tequi magnus sudor. Sic per artem eone ilia tuelibris corpori , eum horrore & frigore incipiens, sublequente dein ea loreia sudore. Uerum libris & motus convulsivus partis to 64. numerata fuerunt inter illa auxilia, quibus natura uti solet ad hunc morbum sana dum . Praeterea ad io 64. monitum fuit, bonum signum esse, si in parate affecta puncturae molestae & formicationis senius percipiatur ; sed si ruis aqua frigidissima vel nive manus lavet, ta Iem sensum habebit. Nee

elunt Observationes numerosae, quae docent, plurimis ineatam tentatis,

etiam balneis casidis, curatas fuisse paralyses per frigida balnea; & imprimis, si eataractae labentis ex alto aquae supponatur pars affecta ν . Ma. tationibus marinis utendum esse luadet Caesius Aurelia s s) , monens , parribus passione υitiarιs ad ungouias esse vescas , quo natandi laborem mi. reuant. Seo talis natatio halneum frigidum dat. Tutissimus modus halneo

fragido utendi videtur esse, ii simul & lemel immergantur aegri . & mox educantur, ne frigus insolitum ad interiora penetret; tali lique immersio re. petatur aliquoties; dein lecto calido committantur. Sensim se , indurato ad frigus corpore . & longior mora in balneo frigido, & frequentior imis mersio . impune feruntur. EMPLAsTRA Ac Ri A &e. De illis Emplastris paulo ante dictum fuit .

Videmus ab omni aevo Μedicos applicuisse talia partibus paralyticis, quae motum & calorem augere, levemque inflammationem exertare , possent. Si e Trallianus ι in genere laudat acriora . quae emortuum sensum revocare possunt, & ex pipere , euphorbio , castoreo, &e. parata lini menta comis mendat: Celsias ω iubet. torpentis membra summam curam exasperare . vesurrιcis caesam, veι imposto senapι, sc ur, MD rubere coeperat corpus, haec mea moveansur. Praeterea laudat cutim vellere diutius, terito quoque die, resiana instar emplastri supra partem assictam extenta: Dropaces solent houi vocari talia emplastra tenacia ex pice , relina , colophonia . & simili hus parata; quae si parti corporis, bene detersae, ne humida vel pinguis sit, anplicentur, pertinacissa me achaerent, & si lubito avellantur , cutim inis flammant, ae dolorem molestum excitant. Sic & per cucurbitas applitatis potest in quocumque loeo corporis inflammatio exsitari: si simul l carifica. 1io fiaa. tunc ea vetur ne materies in vasis dissentis haerens peceet stagnanis do. led educatur. Videantur & illa. quae de his, uti di de vesicantibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION