Publii Ovidii Nasonis quae extant omnia opera Publius Ovidius Naso ex recensione HeinsioBurmanniana cum selectis veterum ac recentiorum notis quibus sua addidit Johan. Aug. Amar ..

발행: 1820년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

12쪽

Pro,pἱcienti sinem mihi eo titulum est vel deseere potἱus, quam desperare. QuINTIL. XII. Proem.

VIRUM animo sngas, LEGOR HUMANISSIME, qui totus in perlegendis viatorum mirandis enarrationibus, et tot tantaque rerum miracula propriis oculis hauriendi cupiditate abductus, aestuat miser, angustiori in orbe captivus, qui millia tantum aliquot ipsi tradit peragranda. Nihil jam crepare noSter, nisi longinquas peregrinationes: ridere terrores marinos, pericula, ScopuloS, SyrisS, et quaecumque navigantibus imminent; nec ita sormidandum illi vel ipsum naufragium, ut non tacita mente seri velit, modo Superstes aliquando narret. Quid plura ' optatam tandem cymbam scandit levis; nec prius redueem speres, quam Suam quoque antiquo orbi regionem addiderit. Voto tardius urbes primum , et portus recedunt; et moranteS nimium ventos increpitat. Sed mox in patenti oceano deprensus, quum nihil iam ante oculos, nisi murus et aer, quod susceperit aequor arandum, coepit sensim intelligere, omnino dubius, quo numine vel ad relictum modo, vel adpetitum litus sit posthac adpulsurus. Quod si sorte intereundum oborta tempestas ingruerit, quae navem et VectoreSDiuiti geo by Corale

13쪽

PRAEFATIO. in illud diserimen adducat, unde vel ipsi naufrago vix pateat effugium, eo serius iacti imprudentem poenitebit, quod nullus jam sit corrigendis votis locus, et nunc exSpectandum, quid de salute statuere ventis et mari libuerit. Ne te, Lector, longius distineam, haec de illo sabulane quondam narretur, verendum est, quem inconsulta nimis

ambitio in hoc quasi aequor Ovidianum immiserit praecipitem. Suscipienti quidem mihi opinione majorem edendi

Nasonis provinciam multa arridebant, quae impellerent; plura vero debuissent a proposito deterrere : sed hic, quod saepius, laetum est, ut ipsius rei novitate et illecebris captum sugeret quidquid inesset periculi; et nihil praeter veneres cupidinesque mente praeciperem, in enarrando poeta omnium amoenissimo simul et ingeniosissimo. Incitabat praeterea ardor aemulus aliquid pro viribus in exigendum monumentum conserendi, quod sibi quondam Gallicae Musae proprium vindicarent. Puduisset rude iam donatum professorem stare otiosum, in frequenti omnium concursu, qui tam honorandi muneris subeundam partem undique sollicitabant. Nec dux agmini nostro deerat, qui dubiis fidem, vel desperantibus spem verbis adderet; et quo sagrabat ipse, studio cunctos incenderet. Accedebat ad haec ipsius operis institutio, quae, ut erat prima mente concepta, digestaque, non ita se dissicilem praebebat, quam non aggrederetur vir quicumque a literis antiquis non alienus, et longo satis publice docendi usu cum illis Scriptoribus conversatus, qui Classici vulgo celebrantur. Quid

enim sibi proposuerint, qui primi de hac BIBLIOTRECA

14쪽

LATINA eogitaverunt, magni refert illos scire, quorum in manus inciderimus; ut si quid promissis maius protulerimus, congratulentur : Si vero quid minus, aequo jure

postulent. Porro autem nostrum unicuique praescriptum ineumbebat, I '. ut textum exhiberet castigatissimum ; quod ut assequeretur, sive optimarum lectionum collatione, sive

MSS. ope, si quos priores Editores vel ignorarint, vel neglexerint. cujusque arbitrio permittebatur. 2'. Ut in iudicium addicerentur quicumque a renascentibus literis ad nos usque, Latinos Scriptores adnotationibus, commentariis et interpretatione illustrarunt, et quidquid inde succi et roboris posset exprimi, in nostrum opus transfusum influeret : ita tamen, ut suum ubique jus Editor novus retineret abbreviandi, ampliandi et corrigendi quidquid brevius longius-ve, aut mendose dictum deprehenderet. 3'. Denique neque hoc provinciae nostrae munus levissimum ut quidquid ad sermonis sinceritatem et elegantiam spectaret, quidquid ad dictionis lepores vel etiam vitia, eo diligentius adnotaretur, quo pars ea criticae interpretationis frequentius apud Commentatores desideratur. Haec cunctis obeunda munia; sed vario tamen Diodo, prout postularet, qui cuique Scriptor interpretandus obtigisset : unde sit, ut ad eumdem sinem, sed diverso iti

nere, pariter omnes contenderemus.

Quod quidem in curriculum licet promtior sorsan, nec

justis armis instructus descenderim, conabor tamen, ut si non praecedensibus instantem me spectatores plausu tollant et Diuitiam by Corale

15쪽

savore, non increpitent saltem, extremos inter euntem HOR. ; et eo ridendum magis explodant, quo certiorem palmam praejudicaverint. Habet enim peculiare hoc et satale, quod decernendum nobis certamen, ut cum poeta res Sit, quo non alius aditu Deilior, non tactu mollior alius videatur : sed idem quam promtus et habilis in quaslibet sese formas vertere, Proteus alter; atque ita jamjam tenentis e manibus excidere, elabi, emuere, semper varius, nec ideo tamen sui unquam dissimilis i donec senaria vincla magis ac magis contendens labor improbus, victum coegerit, et artis immemorem in sese

redire, et tandem hominis ore loquit Quid enim aliud veteres voluisse credideris, quum suum Protea effinxerunt, nisi ut indicarent, qua arte et opera, rem omnium mobilissimam, poetam scilicet, teneremus pQuid mirum igitur, quod tot interpretibus tam multa adhue in Ovidio interpretanda exciderintl Qui tamen et

quot viri nostrum hunc poetam, ab anno I 48o, ad nostros usque dies, Seu partim, seu totum Susceperunt illustrandum i Ut enim Volscum, Calderinum, Hubertinum, Merulam et alios omittam, qui turbatas et exulantes Musas hospitio primi in Latio exceperunt, iuverunt ruris opibusque; et divinam ingenii sanimam quasi in somite sacro ra-Pientes, secerunt ut sensim varias Europae partes eo lumine collustraret, quod ne unquam restinguatur, nihil iam nunc verendum est: ut illos, inquam, omittam, quorum opera emersit primum Ovidius e ruinis incendii, quo graeca simul

et romana urbanitas nuper conflagrarat, ad aetatem si alim Diqitigod by Gorale

16쪽

devenio, quam Aldinam vocant, et quae totum sere Saeculum XVI complexa, eas criticae artis leges posuit, a quibus utinam non ita recessissent, qui posteal Fuerunt etenim qui ingeniosiorem certe, nulli vero, qui rectiorem ad interpretandos vel emendandos auctores viam paraverint: quae laus eo major, quo pauciora ipsis, quibus propositum

assequerentur, praesto essent subsidia; et acriorem sensum habere oportuit tum elegantiae universae, tum characteris

unicuique auctorum proprii, ut, nullo sere duce, dignoscerent, quid genuinum, quid adulterum; eiiciendum quid ex operis contextu, quid in illum recipiendum esset. Propria laus haec Andreae Nasensi, qui primus socias in edendo Nasone curas cum Aldis contulit: Iarap. Micycli, Viet. Gisellas, sed praesertim Herculis Goseni. italice Go- sano , qui, quum et ipse Sulmonensis esset, in eo versari patriae laudis partem haud exiguam existimavit, si poetam

Sulmonensem civibus suis castigatum, et commode satis

illustratum restitueret. Nec spem eventus sesellit; et quae Nasone merito gloriatur civitas, aeque gaudet dignum poeta suo interpretem Gosenum invenisse. Hoe interesse discriminis inter illius aetatis, et qui subsequuti sunt commentatores, animadverti, quod modestius de se ipsi priores sentiant; et si quid interdum de suo proserant, sobrie Semper, nec ad ostentationem sui, sed lantum ad illustrationem rei. Nusquam illos deprehendas dictatoria voce exclamantes : Sic Dyendum I sis profecto Naso scriminet; etc. multoque minus auctorem ipsum pro lihidine

perturbantes, ut dicat quid illi dicendum statuerint, quia

17쪽

scilicet sie ipsi dixissenti quod summum est temeritatis, quum non ineptiae. Illi vero de quibus hic sermo, quo ceditiores, eo timidi magis ae dubii; et aequa lectorem scriptoremque reverentia prosequuti, nihil unquam, nisi cum bona utriusque venia, sibi proponunt immutatidum : ita ut suadere, et monere potius, quam docere videantur et imperitare. Naverius quidem nec rarus in conjiciendo, nec infelix : ipsum tamen audiamus, excusantem Se in praesatiuncula quadam, quod, Suffragaute nullo exemplari, nescio

quid, licet momenti admodum levis, in textum sivisset irrepere. α Quoniam, inquit, Pauca quaedam, quamvis sublimide id, et parce admodum iacimus immutavimus,

illorum admonere lectorem voluimus, ne quis sorte id suspicetur, quae nos emendavimus, ex veterum librorum au

tori tale emendata. n Quod hic Naverius, centies alibi Vis sitis, Gosenus, et alii quoscumque pudor tenuit, sese in auctoris ipsius locum arroganter sufficiendi. Quamquam illa ipsa veterum librorum auctoritas non dux ubique ita fidelis, quae non sequentes a recta via aliquando deducat; et, nisi amica lux in hoe veluti Delionum Harum quadrivio trepidantibus affulgeat repentina, quam Verendum, ne, quo plures ad verum viae, eo facilior in errorem prolapsus t Lux autem quam dico, quid aliud est, nisi sagacitas quaedam inge uti, et quasi tactus mollis ac delicatus, qui vulnus, ubicumque lateat, certus deprehendat,

nec certe minus sanandum suscipiati Plene haec omnia Ber anno contigerant, qui vir, nisi turbae religionis causa obortae a studiis frequentius abstraxissent, et loco etiam Dissiligoo by Cooste

18쪽

saepe movissent, quantum P. Ovidio caeterisque profuisset, testantur ipsae, quas exemplarium suorum marginibus insperserat, notulae.

Sed quod ipse enicere non potuerat, persciendum aetas proxima servabat uni ex illis, qui longioribus quidem intervallis rari apparent, ut quod natura in rerum physic rum ordine, id vel in orbe literario interdum experiri velle

videatur. NICOLAUM ΗΕINSIUM uno jam ore omnes conclamarunt. Quis enim alius menti prior obvenerit, qui doctius ingeniosius-ve de Nasone nostro meruerit Z

Proluserat jam pater Ovidianae recensioni, quam dignissimus tali patre filius persciendam et educandam e paterno gremio excepit; quo quidem nihil Ovidio et poeseos latinae cultoribus poterat contingere felicius. Etenim a pueritiaeaptus poetarum dulcedine Nicolaus Heinsius, ita omnes, inprimisque Nasonem combiberat, ut nihil eum quicquam

sugeret, quod uspiam esset reconditae elegantiae, et exquisitioris latinitatis. Omnes sermonis poetici siguras, quantumvis raras et a consuetudine pedestris sermonis ab ho rentes, callebat, ut nemo aetatis suae; neque id memoria tantum, ut saepe fit; sed et usu proprio. Nam et ipse poetasuit inter recentiores e principibus, nec ipsis antiquis omnino non comparandus : in quo quidem non exiguum inesse adjumentum ad poetas veteres recte corrigendos, vel interpretandos selieiter, sunt qui iure existiment. Quomodo

enim quid in scribendo senserint, sensi SSe te credam , Si, quo ipsi incalescebant, Deo quoque non interdum incalueris ' Quomodo miram hanc metricae artis doctrinam

19쪽

PR EF ATIO. exposueris, si non et ipse metricas leges quandoque subieris ' Quis denique melius, quam qui fecit, quid alii secerint intelliget, intelligendumque caeteris exhibebit 'His igitur tot ac tantis, et tam raro in uno homine concurrentibus bonis instructus, quid mirum, si plus in poetis expoliendis illustrandisque praestitit Heinsius, quam quisquam ante vel etiam post ipsum praestitisse reperiatur po vidium prae caeteris dilexisse probant et textus curiosa

admodum recensio, et notarum ubertas copiosa : quas

tamen non primum edidit, quales nunc habemus, repente ab inchoata vix editione ad Sue cicam legationem a Repu

blica sua evocatus.

Sed ne quid Heinstant Ovidii fortunae deesset, evenittit tanti pretii reliquiae in manus inciderent P. Bu anni, post Helusium viri in tractandis poetis celebratissimi, etiam

tum editionem meditantis, cui nec majus certe, nec opportunius poterat ornamentum accedere. Qua quidem accessione an ita absolutum opus visum sit Heinsio, ut nihil ultra vel mutare, vel addere cuperet, vix pro certo dicere audet Cl. Vir, Ioh. Aug. Emessi. Certius ego dicam, non ita sibi, ut erat ingenii acumine et judicio excellens, Bur- mannianum studium gratulatum fuisse. Hunc ego contra crediderim, si doctiori viro collectas undique notas, o, Servationes et commentarios in unam molem constanti improvisus in Musaeo adstitisset, hoc sere modo loculum :u Caveas, Burmatine, quaeso, ne, dum laudi meae in-n servis studiosius, nec Ovidianae, nec tuae ipsius parcasn satisi Putasne me, Si, qualem animo conceperam, Ovidii Diqiligod by Gorale

20쪽

n editionem licuisset conscere, omnia haec quae tot pern annos, tamque OperOSe ad hune finem congesseram, is temere in eam ita effusurum, ut e tanta erumpentiumn undique commentariorum exundatione vix enataret Naso,

M paene naufragus' Nae tu certe quid voluerim parumn videaris intellexisse, qui hanc mihi fuisse mentem credin derisi Puosne, quidquid locum quemdam adnotantin ex Ovidio, Marone, aut Flacco, memoria suppeditaret,n eo me consilio comparasse, ut horum nihil omnino lec- is tori periret; et quum unius alteriusve exempli auctoritate, dubius locus satis muniretur, ad satietatem uSque exem-n plis exempla additurum, quae nihil probant, nisi hocn unum, Heinsium scilicet poetas omnes perlegisse, et B memoria tenere Z Miserabile quidem, ne turpe dicam, n laudis genus, et cuilibet obvium nimis, quam quod ego, pueriliter ambiissem l Cui enim non patent auctorumn Indices et Lexica ' Delectum, crede mihi, et severissimum M quidem habuissem; et paucioribus admodum ex illis pe-n percissem, quae feliciter satis aliquando, sed non semel M audacius, conjiciendi libido reotaverat. Nam quod in patienter serias vel in Statium aut Claudianum, quin tuleris patientius in ipsum Ovidium Z Τerret me, sateorn equidem, quod inscius in posterum exemplum dedi ten meritatis et licentiae '; et vetitant modo unus et alter,

Quum praelis haee iam subieeeram, incidit in manus Fascientus primus Mari, cussisi. IIERNETIs Domine evulgati, ab uno e Prosessoribus Aea domiae Parisiensis elacissimo s FR. G. POTTIER) . ea mente praesertim, ut latinae linguae principes ab insoletili, quam hie insector, innovandi prurigine vindie . L

SEARCH

MENU NAVIGATION