장음표시 사용
251쪽
IMPERATORUM.243 IV. VIR. DD. Quatuorviris Decreto Decurionum. Haec inscriptio numum Julii Caeseris aetate cusum fuisse docet, cum Quatuorviris ab eo constitutis Triumviros substituerit GEe gustus : de his vero multa, quae dicenda forent , jam omitto. Alium Carteiae numum mihi aperuit D. Benedetti, qualem Augustini edidit etiam : in antica signatum est caput Cybeles turritum, &epigraphe: CARTEIA; in postica vero Neptunus cum Delphino , & tridente pedem Prorae navis, ut in nostro primo, imponit, sed solae literae D. D. conspiciuntur. Cum Cybele, nonnisi in numis praecipuarum urbium, comparere soleat, verisimile videtur Cartejam Hispaniae Baeticae fuisse metropolim nnb quod tamen , cum neque ex geographis, neque ex historicis, utpote obscuris , &dubiis hac super urbe, quae & nomina habuit plura, & ea mutavit saepius, erui possit, longiori dignum foret commentario argumentum.
Equitis Ham Sisane. III. Caput Jovis laureatum. X Delphinus, & epi. graphe: QPEDECAL CARTEIA. Mediocrem labricam
H h a -con nn Qui omnia turrita, & velata mulierum capita Matri Deum adtribuerit , nae ille geographiam metropolibus impi verit; Genium urbis hic typuρ designare solet hodiernis au. tiquarito.
252쪽
conservatione optima supplet num , cui similis in mulio D. Wren conditur. Zab. XXIV N. I.
Rarissimum numum hoc loco refero, eum quia ad Car-tejam pertinet, tum quia ad Caesarem, & Augustum aliquomodo refertur.
Inscriptionem : QPEDECAI. CARTEIA. ita lego: uulatio Peae Colonia Augusta Pulia Carteia. Ne miretur le-ector, titulum Augusti nomini Caesaris praeponi, hic enmititulorum ordo non nunquam occurrit, ut in numo Uesp tid ἡ o. . Colonia Augusto Pulia Philippensis m. Cum autem Carteja, teste Strabone, etiam Iza, id est, juxta Bochartum, Pradu Ia fuerit nominata, sic quoque legi pos.set: C. A. L Colonia Augusta P : at barbarum Vocabulum hic intrusum esse non existimo. Caput Jovis laureatum, in numis coloniae Romanae pro capite Jovis Capitolini est accipiendum. Aversam hujus numismatis partem superius jam explicuimus. Plura sunt, quae numum hunc insignem reddunt: Imprimis nusquam adhuc editus est, cumque careat pumetis, dissicillimam habet lectionem. Dein illustrem virum Romanae familiae Pedite revelat, atque iterum declarat verum autoris ejus familiae nomen, & cognomen. Dubiam . etiam a Vaillantio circa hoc cognomen injecta tollit, illud- a Pede, & non a Pedo derivari manifestat, atque pro- habili conjecturae, campum aperit, Quintium Pede, aut Pedem forsan ab inducta Romani pedis mensura dictum, ejus G a. familiae autorem fuisse, insuper Q. Pedium Coloniae Cara. γ, tejae praesectum distinguit a Q. Pedio ubi Caesaris ex sorore
253쪽
24spdi filiis, triumphum obtinuisset , atque consul subvide cum o flavio, ejusque cohaeres fuisset, ad vilius sano nuta ALVI cnus se nequaquam demiserit. Praeterea Pedius hic, juxta Appianum. Romae mortuus est consul, dum compesceret seditionem, paullo antequam Romam venirent Triumviri, V. Med id quod ex Dionis sententia cum anno II 2. U. C. Congruit, quo octavianus Augusti nomen , quod nondum habebat, uni. eoAn. Cartejae indere non poterat. Quare numum hunc percus iist. I p. 6. sum arbitror post annum 727. V. C., quo Augustus in numis signari coepit. Haec insuper singularis moneta Sir bonis narrationem de Carida ab Augusto novis colonis se quentata confirmat.
IV AUGUSTUS. DIVI. F. Caput juvenile Augusti
nudum. X Intra fasciam, seu diadema regium: REX.PTOL. & circa illud: C. LAEUNUS. APALUS. II. V. Q. Numus hic medii aeris est conservationis eximiae, boni operis. Tab. XXIV. N. a.
Ρ. Harduinus in historia Augusta numum hunc itagit: Laetitio sola Duumviro Qtunque ali, & pluribus Pulm. iv. plicuit. Similem refert Patinus, sed ita detritum, ut men magistratus legi non possit. In hoc vero numo omnia pene intacta sunt praeter literas I, & N vocis Latinus, quae ob ruptum metallum adeo dubiae adparent, ut I. paullulum incurvum pro O, & N pru l accipi posset , etsi ego
eo, quo caelavi. modo legendum esse censeam. D. Inen.
254쪽
Numum hunc ad Ptolemaeum filium Jubae Mauretaniae regis referendum esse certissimo adfirmant, eumque eXplanant Patinus, & Harduinus a lectore consulendi, quorum opinioni ipse accedo.
cimitis de Pembroch. V ΤI. CAESAR. DIVI. AUG. F. AUGUST. IMP. Caput Tiberii nudum. ) Caput Agrippinae majoris M. Agrippae filiae, matris Caligulae, uxoris Germanici cum inscriptione : AGRIPPINA. M. F. MAT. C. CAESARIS. AUGM STI. Primae formae num us satis integer, conflatus ex aere flavo, & ab aerugine quadam antiqua aliquantum corrosus. Tab. XXIV N. 3. Unicum hunc numum merito omnis antiquarius admirari debebit, cum in eo Tiberii, & Agrippinae sibi insen-1issimorum capita conjuncta videat, de ejus tamen antiquutate dubitare poterit nemo, quem genuinum agnoverunt rei nu nariae periti Omnes.
Verum dubium illud evanescet subito, si consideremus, Agrippinam a filio Caligula post mortem Augustam fulta adpellatam, & ab eo solo post aditum imperium numis con-sgnatam. Inscriptio: Agrippina Marci Ailia Mater Cisse Caesaris Augusti: numum a Caligula percussum ostendit in honorem Agrippinae, ex qua natus, ct Tiberii, a quo adoptatus, & ad thronum eveistus fuerat; nam ambo, etsi internecinis dissiderent odiis, in eo tamen convenerant, ut CajoCaesari dicto Caligulae studerent, qui quamvis pessimus im- Perator, cum Obstrictum utrique pluribus titulis animum
255쪽
premere non posset, eum posteritati hoc numismate voluit manifestare. D. Imren.
. Case Caesaris Germanici. Caput Caligulae nudum. X Caput diadematum, ante quod notae aliquae fugientes. Medii aeris numus, operis mediocris, optime conservatus, in margine tamen aliquantum vitiatus, unde verisimile est circa diad matum aversae caput literas quasdam fuisse, nunc extritas. Tisb. XXIV. N. 4.
Caput posticae Antiocho regi Commagenes adjudico. qui a Caligula throno , quem ab eo obtinuerat, dejectus, a Claudio autem eidem est restitutus juxta Tacitum. & Dionem. Etenim facies illis est similis, quae in ejusdem A tiochi numis, a nobis post reges Syriae collocatis, conspiciuntur. Diadema praeterea, non nisi exteris regibus erat in usu, neque aliud in vita Caligulae deprehendi, quod signatis eodem in numo & imperatoris , & regis capitibus occasionem praebere potuisset; quare hocce numisma S mosatae Commagenes metropoli culum fuisse admodum est probabile. Nisi tamen Polemonis caput esset , de qua Dio apud Vaillantium. I. . Roman. Zom. IL p. 62. D. Imren.
m. NERO. CAESAR. AUG. GERM. . . . . Caput Neronis radiatum. X Navis instructa remis, & i
256쪽
2 3 DE NUMIS . scriptio: ADUINTUS. AUGUSTI. C. Numus ab encellente artifice exicalptus nihil aetate vitiatus. Zab. XXIV
Vox Adolatus , pro Arientus, & litera C supra navim sequentibus animadversioniblis occasionem dederunt: inscriptionem itaque : ADUINTUS. AUGUSTI. C. ita lego: Adventus Augusti Corintho. Litera I. pro Ε adhibita, a Graecis signatum fuisse numum denotat, apud quos com-' mutandarum harum literarum mos vigebat uti multa testantur exempla; quod si obtinet, ultimo Neronis anno numum hunc percussiim dicemus, dum scilicet Nero Corintho rediret, ubi isthmum perfodere, ad conjungenda. duo maria tentaverat, ut liber ex sinu Corinthiaco in Megaricum pateret trajectus. Quae omnia, uti & ipse Neronis ' , & ingressus in urbem sub cytharoedi forma in compilatore Dionis, & Suetonio multis sunt descripta. RU. Comitis de Ambros.
mus ex aere flavo elegans est, ct integer , cui similis a D. Wren adservatur. Tab. XXIV. N. 6.Εxcell. dux de Devonshire fere geminum pos.sdet , scia postica diversum , in qua pro Uictoria comparet figura ei admodum similis, quae adest in numis inscriptis: SPES. AUG.
257쪽
IMPERATORUM. aquVespasianus junior, teste Suetonio, filius Flavii Clementis,Vespasiani imperatoris nepotis,qui ob levissimam suspicionem Domitiani patruelis jussu statim post consulatum e medio est sublatus, cujus quidem filios Domitianus successores designaverat, & mutatis nominibus Vespasianum alterum , cujus effgiem exhibet noster numus, alterum adpellaverat Domitianum, quos ambos ad patris exemplum christianos fuisse verisimile est. Ex hoc vero Suetonii loco clare adeo elucet Vespasianum juniorem nostri numismatis esse Clementis filium, ut, quid amplius animum dubium facere possit, non Videam: eum autem primogenitum, &aetatis I S., aut I 6. annorum arbitror. Ρ. Harduinum autem, qui solus numum hunc edidit hactenus, eum minus adcurate examinasse arbitror, cum Vespasianum juniorem filium faciat Uespasiani ex Domitilla uxore altera. Monetam hanc percusserunt Smyrnaei in honorem Uespasiani junioris ob aliquam forsan in expeditione, cui imtererat, relatam Uietoriam, quam tamen, uti etiam quid cum illo deinceps actum sit, nuspiam adnotatum inveni.
IX. AH. KAIC. ΤΡΑΙΑΝ. ΑΔPIAM Imperator Caesar Bajanus Hadrianus. Caput Hadriani laureatum. Isis stans cum velo, & sistro, ante quam pharus AEgypti ea , ct epocha L. ΙΗ. anno I 8. Numus admodum conse vatus, viridi etiam vernice est conte eius. Tab. XXIV N. T.
258쪽
Similem numum nullus adhuc edidit, nisi Distanus ad- i, & Patinus alium Faustinae minoris, Sa- ω σο r. loninae alium, in quibus Isis sola cum velo, alium denique Hadriani, in quo sola pharus comparet, quae tamen in nostro multo distinctius exprimitur, cum Isis adjecta AEgy- ptiacam eam esse dubitare non sinat. Cum Palinus. & Tri- Putin aere stanus nihil fere de numis illis disseruerint, alii vero autores non nisi parum, & obscuro modo hac de re egerint, meam lrsos. hic opinionem breviter adnotabo.
V . Insula Pharus e regione Alexandriae ad ostium Niliti, Zi. Canopicum sita juxta Stephanum a navarcho Menelai
nomen tulit, qui a serpente admorsius ibi fuerat sepultus: insulae huic insidet turris ejusdem nominis , de qua Strabo: M. XVII. Turrim habet multis tabulatis excelsam , F albo lapide mirifice frucIam eodem nomine, quo insula, unde omnis subinde maritima lucerna nomen traxit, uti Cypria, Pontica, Ostiensis &c. I Iaec autem turris ab Epiphanio Hagiopolita, 'qui eam inter septem mundi miracula posuit primam, I 836. V. t tβέ i' pedes Romanos alta dicitur: Est autem coagmentata Titro, γplumbo in altitudinem trecentum ulnarum, seis ornaret . UOL'ssii i' sius eorum opinionem tanquam ineptam eXplodit, qui tu 1 f. rim hanc quatuor vitreis cancris sustentatam sentiunt. No secunda. ster certe numus eam forma quadrata extructam, & quinque statuis , forsan aeneis, ornatam indieat, quarum minores Rafuisse pro laternis erant : erecta fuit a Ptolemaeo AEgypti rege, δρο- titu amplo, ac magnifico ponte junxit Alexandriae; ad quae quidem opera celeberrimum totius Graeciae archite ctum adtribuit, atque sibi familiarem , ut testatur Strabo, hunc adpellans Amicum Regium, cui etiam concessit rex, ut
turri proprium insculperet nomen Graeca inscriptione, quae . sie
259쪽
TIBUS. Lucianus vero refert sculptorem proprium nO' men incidisse marmori, atque in tectorio, quod obduXerat, benita histo- regis nomen exarasse, ut hoc temporum injuriis deleto, architecti nomen aeternum duraturum adpareret. 'Etiamsi colosius muliebris formae, qui in medio turris fastigio adsurgit tutelare AEgypti, aut Phari, aut navigantium numen possit exhibere, cum his omnibus prima inscriptionis pars: DIIS. SERUATORIBUS. Eonveniat, ob adjectum tamen alterum: PRO. NAVIGANTIBUS. deum repraesentari puto commercii praesident . non tamen bonam fortunam , veluti Antii, sed deorum aliquem a Phoeniciis artis nauticae inventoribus cultorum, qui Cabiri, id est Potentes juxta Varronis , & Tertulliani explicationem dicti, seu Dii Pa eci navium etiam puppibus tanqliam C stodes imponi soliti Suida, & Herodoto testibus. Illorum V. Her autem nomen Phoenicium ab Hebraico verbo Batach conssdit , securus fuit, deducitur litera B in P mutata, unde etiam
Vocabulum Batachum, quod juxta Bochartum tabulas den tat, privatorum securitati publica autoritate concessas. Cum
autem in Cabirorum s qui eodem Herodoto teste inpio certe adorabantur 9 numero Ceres dicta, id est possessio ma terra non a Phoeniciis solum, sed ab AEgyptiis etiam religiosissime fuerit culta secundum Caelium Rhodi ginum: In agro Thebano Cereris taberis templum fuit, scuti ect, a Cabirorum quoque, venerationis multae in locis illis ; cumque eadem dea agriculturae inventrix perhibeatur, ibi prosecto
summo jure collocanda erat, ubi maXimum erat commem
260쪽
DE NUMIscium frumenti, quo ita abundat AEgyptus, ut sola pluribus regionibus alendis lassiciat; id vero factum esse declarant faces , symbolum Cereris, quibus scilicet haec ad quaerendam Proserpinam est usa ; nam ex quavis parte turris geminae statuae comparent faces duas sustinentes, quae absque dubio indicant Castorem, & Pollucem inter deos Cabiros, & marium praesides numeratos. Si quis tamen filiam substituere potius velit, non obnitor, cum etiam Proserpina in Cabirorum numerum admissa, & pro luna agnita hujus vices accensis ollis obitura eum sibi locum vendicet merito, quare cum Statio canere tum possemus: Lumina noctivagae tollit Pharus amula lunae.
In figura velum dirigente pharum versus, & sistrum dextra tenente quilibet agnoscit Isidem, quae Pelusio, quod A ,sso aedificaverat juxta Bochartum, in insulam venire videtur, a qua ob templum ibidem extructum adpellata est, ut innum o Juliani Apostatae: ΙSIS. FARIA. Neque casu & sine ratione singulari occasum respicit, nant ex duobus portubus, quos utrinque essicit insula, ille maxime amplus est, profundus, & tutus, qui orientem spectat, ab Iside custoditus , & a Strabone ita laudatus : Qui ex dicta turri imi' XVra gressum tabet, is maximus portu est Numum Hadriani, & Antonini Pii cum pharo AEgyptiaca prolatum a Tristano idcirco mutilatum dixi, quia praeterquam , quod unica comparet statua, rotunda turris fomma minus consentit cum autoribus, quam ea, quae est in
nostro numo ab AEgyptiis euin anno XVIII. . Hadriani inmemoriam beneficiorum ante decem annos ab hoc imperatore receptorum, dum eam provinciam lustrareti
