Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici seu Museum numarium, quo continentur numi graeci et latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati. Interprete Aloysio comite Cristiani, Mediolanensi

발행: 1763년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Daedala festa, quae a ligneis statuis nomen habebant, celebrata fuisse opinor. Iuno Desponsa eo certius in antica nostri numi repraesentari mihi videtur, quo velo non tegitur , ut olim uXO- res tectas scimus praesertim ex numis insulae Sami, in quibus Juno Pronuba matrimoniorum praeses velo obducitur. Singularem habeo numum Herenniae Augustae, quem a S miis ob ejus cum Decio matrimonium culam fuisse puto, ex altera enim parte caput illius & nomen, ex altera Concordia s. cornu copiae, d. Junonis Samiae in veste nuptiali sugillum tenens, &inscriptio: CAΜΙΩΝ. conspicitur.

Ad caelatuni numum redeo, cui similem nec ipse umquam vidi, nec ab alio visum esse audivi; Juno exhibetur pretiosis vestibus induta, ornataque singulari corona, margaritis multis &c. Numisma vero istud antiquissimum esse quis negaverit, quum Plataeas a Thebanis dirutas legamus Olymp. CII. anno 37o. A. X. y Quamvis autem ab Alexandro Μ. restituta fuerit, nunquam tamen pristinum rec peravit splendorem, nec ejusmodi pecuniam, ut est verusimile, percussit amplius. Insignis vero conservatio, artificium excellens cum ipsum numi pretium augent maxime, tum mea me in sententia confirmant ita, ut pro certo h beam eum culam suisse ante deletas a Thebanis soloque penitus aequatas Plataeas , in quarum locum, teste Τhucydide , diversorium successit prope templum Junonis in fora

242쪽

ingentem cubiculorum cum inseriorum, tum superiorum numerum compleXum.

. TABULA. XXIII. ORCHOMENUS B tia urbs.

XII. Scutum Boeotium. X Literar: ora. Tub. XXIV N. I. Orchomenus celebris urbs, etsi olim in Boeotia poni non fuerit solita, a Strabone tamen, & Pausania Boeoticas inter urbes numeratur, & deseribitur, de qua quidem illud unum adseram , me alium nullum ejusdem numum vidisse, aut ab aliquo memoratum legisse,atque ita Boeotiae continentem ad insulam transfretans relinquo.

CHALCIS urbs Euboea. XIII. Caput &c. X Aquila stans cum serpente pugnat : inscriptio: XAAKI. MENEAH Opus exi

mium bene conservatum. Zab. XXIIL N. a. Begerus numum produxit, quem inter meos habeo. cujus antica nostrae similis est, postica vero aquilam volantem cum serpente congredientem exhibet. In meo autemnumo typus ab eo aliquantum quidem differt, 2 nomen insuper magistratus, credo, adest et ad eum tamen explicandum , lacticiunt ea, quae hac super re disserit eruditus

243쪽

cHALCIS. NISYRUS.

XIV. Caput Veneris tutulatum. X Neptunus infidens scopulo tridentem dextra tenet: epigraphe: NIΣΠPION. IMΕPAIOΣ. A perito artifice elaboratus nutaus nihil fere temporis diuturnitate deperdidit, pondusque gran. 47l. conservavit. Tab. XXIIL N. a.

Nisyrus inter Cyclades insula Graecos Trojam obsidentes juvit, teste Homero apud Stephanum, eisque una cum Cassi, & Carpatho triginta naves submisit, addit praeterea Polyboten gigantem, sulmine percussum ab Jove, se mari injecisse, ut natando effugeret, iratumque Neptunum tridentes, sed frustra, in eum contorsisse; nam pro gigan- . te percussa terra ' , atque disrupta Nisyrum insulam es-ihi. i. h. formavit, quae Porphyris dicta est a Purpuris. Insulam hanc erat, si Strabo infra Cnidum ponit, & alibi 6o. stadiis a Telo, ct diriu, , Co distare adfirmat : angusta ceterum, alta, & saxosa in- atque a gentem lapidum molarium numerum Vicinis vendebat: umbem ejusdem nominis , portum , balnea, & templum Nep- ta Nis tuni ambitu suo, qui 3 o. stadia patet, complectebatur: C,' ' quibusdam aliis vicinis minoribus insulis, uti etiam uni ex quam lac quatuor Carpathi insulae urbibus, nomen dedit. In no- 'gigM tis ad Stephanum Artemisia Lygdamis filia regnasse dicitur in Halicarnata, Co, Nisyro, &Calydno, teste Herodoto lib. VIII., & Nisyri vinum admodum laudatum esse ab Eustathio, Dionysioque. Observa meo in numismate nomen NLπPION. per o, & non per Ω esse scriptum, quas quidem literas vicissim aliquando commutatas esse docet

244쪽

DE URBIBUS ET POp IS.'Spanhemius. ΙΜΕΡΑΙΟΣ. autem nomen est magistratus

Graecis frequens.

Venus, quae e mari nata dicitur, numo hujus insulae optime convenit. Neptunus vero cum tridente insidens scopulo angusto, alto, horridoque, speciem praeruptae insulae a Strabone descriptae reserenti, suam de Polybote Victoriam indicare videtur. Cum hic numus unicus sit, neque alius, quod sciam, ejusdem insulae editus unquam fuerit, eum tediori jucundum, etiamsi ad Atticam non pertineat, sore confido.

XU. Caput muliebre. X Noctua expansis alis , & luterae quaedam dubiae. Numu hic argenteus adpendit grana. 8 M. Tu. XXIIL N 4. An numum hunc Athenis ob impressam no stuam adscribam, ideo dubito, quod liturae detritae videantur esse ΑΡΓ., & proinde Argos denotare, quod Iesset, anticae caput Junoni tribuerem: ciam haec autem incerta sint, plura non addam, sed commentationi huic meae in Ath niensium, & aliquorum iis subjectorum populorum, urbiumve numos finis esto. Finis tractatus de numis Atheniensibus K citatis, de I incisi ea.

245쪽

GRAECIS. AGRIPPIAs. aa '. Equitis Roberti πιν Caput Minervae galeatum. Ceres in curru a duobus . serpentibus vecto, & epigraphe: AΘHNA. Opus bonum nihil pene detritum aetate. Tu . XXIIL N. s. 'Numum hunc Atheniensem rarissimum hoc loco retuli, ne aut eum penitus omittere, aut seriem Ill- Comitis de Winchilsea abrumpere cogerer; eum tamen diutius disie- 'rendo persequi non est necesse, cum similis fere typus 2 in numis Eleusiniis, & alibi multis fuerit explicatus. Duo , tresve nini Gracarum urbium , F populorum assiduntur, ut eo magis eluceat methodus , quam in seque uisus t mis bos descripturus observabo.

AGRIPPIAS.

Comitis de Wincti ea.

L Caput muliebre tutulatum , Veloque tectum. χ' . Prora navis & inscriptio: ΑΓΡΙΠΠΕΩΝ. Numismatis con.

servatio optima , VerniX nigra, Opus Vero rude. Tab. XXIII. N. 6. Simile numisma possidet Eques Hans Ioane. quod nova antiquarium regnum urbe auget.

Duae sunt Agrippiades, at neutra admodum clara . altera in Bithynia , cujus solum nomen Ρlinius reliquit, altera in Judaea, cujus meminit Josephus Hebraeus :inquit . in maritima loca Ropblam, F Anthedonem, quam po-..ii.

246쪽

DE URBIBUS ET POPULIS.

lib. I. e. Ic.

238sea rex Herodes Agrippiadem nominavit; namini am vi, Narmis cepit. Et alio loco de aedificiis Herodis loquens: R si rasit F Anthedonem in maritimis, bellis Castatam , ea que Agrippiam nominari jussit. Fabrica ipsa numum ad secundam hanc Agrippiadem in Judaea reserendum esse ostendit, & navis prora confirmat, maritimam urbem indicans; alia quippe in Bithynia, a mari remota sit oportet, cum lit. toralibus provinciis a Plinio dicatur cingi. Urbem hanc Herodes, ut diximus, restauravit, & Agrippiadem in M. Agrippae sbi familiarissimi memoriam adpellavit, cujus etiam nomen supra portam templi ibidem erecti posuit, teste Josepho, qui Herodem iactare solitum fuisse ait, in Augusti amicitia se Agrippae soli, in Agrippae familiaritate soli inugusto cedere. Hinc arguo, caput illud velo,& mitra ornatum Liviae Augusti uxoris, cui Herodes multa extruxerat templa, esse posse, quod confirmat ejus similitudo, si laborem rudem excipias, cum aliis ejusdem numis sub nomine Salutis, Pietatis &c. At cur non potius hoc in numo Juliam Augusti rullam , & M. Agrippae uxorem depictam censeamus p Quid enim probabilius, quam Herodem in moneta ejus uxorem signasse, a quo restitutam a se urbem nominaverat Τ Nonne Augusto, & Agrippae viris amicissimis gratissimum quid praestitisset y Verum haec lectoris arbitrio relinquo.

247쪽

GRAECIS. DARDANUS.

DARDANUS.

I . cimitis de Winctii a. II. Vir armatus insidet equo. X Gallus pugnantis situ pedibus tenet.aristas: inscriptio: ΔΑΡΔ. Moneta haec bene quidem conservata , sed a mediocri manu est exsculpta. Tisb. XXIIL N. 7. Dardanum Troadis urbem, primum Teucris dictam, Va Dardano aedificatam memorat Stephanus Byrantinus, m is urbibacritimam facit Plinius, ab Abydo 7 o. stadiis distare facit Sir bo , Ammianus Marcellinus Achillem ibi, Abydi Macem

sepultum testatur. Equitem anticae Dardanum urbis conditorem habeo. Numus autem ipse unicus est, quem viderim hactenus, qui, dum ab his populis pugnantes gallos monetae impressos fuis se docet, sententiam Julii Pollucis apud Harduinum, &Cambdeni confirmat, paucos enim horum populorum mos habemus, ct eos quidem sub Augustis cusos typo verso a nostro, ut ex Graecis Uaillantii, & ex laudato Harduino elucet. Dardanos igitur a pugnis gallorum celebres fuisse oportet, & inde forsan idem mos Romam manavit ex his enim ludis fatales Caracallam inter, & Getam, Vuvente etiam Severo, discordias fuisse exortas autorrodianus. Spicae, meo saltem judicio, frugum his in re IihIII. gionibus abundantiam, fabrica vero remotissimam numismatis antiquitatem indicat.

248쪽

DS NUMIS. -

DIOS CURIAS.

Equitis Roberti Abddi

III. Dioscurorum pileiastris imminentibus. Meta, & inscriptio: ΔΙΟΣΚΟΥΡΙΑΔΟ. Numi opus rude quu .dem, sed conservatuna optime, atque admodum prominens. Taeb. XXIV N. 8. Urbs haec antiquarios latuit adhuc. P.Meum. En quid de Dioscuriade meminerint autores: Pomponius Mela ait: In Heniochorum finibus Discurias a Castore, γPolluce Pontum cum fine ingressis condita est. Ρtolemaeus, Arrianus, & Stephanus Sebastopolim tardius nominatam UO-lunt, negat Plinius eadem oppida discernens , additque, Dioscuriadem Colchorum urbem ad Antemuntem fluvium celebrem, ut Timosthenes memoriae prodiderit, trecentas ibi diversi idiomatis nationes inveniri, & a nostris commercium eXerceri per centum triginta interpretes; subjungit vero Ρlinius, eam sua aetate desertam fundatores h buisse, ex aliquorum sententia, Amphilum, & Telchium , Castoris, & Pollucis aurigas, a quibus immanis ipsa Heniochorum gens originem ducit. Ammianus Marcellinus eam urbem a Spartanis aedificatam suis etiam temporibus floruis. 111 e dicit. Plinii commentator Amphistratum pro Amphitolθgendum esse adfirmat. Appianus Alexandrinus Mithr ij ou i a Pompejo victum Dioscuriadem fugisse scribit, quam Baulos. in memoriam itineris Castoris, & Pollucis cum argonautis aedificatam censet ex ipsa Colchorum sententia.

249쪽

IMpΕRATORUM. 24 IPilei eum stellis signati altera ex parte numismatis eorum stabiliunt opinionem, qui Dioscuriadem a geminis Ledae filiis

conditam volunt. Fabrica antiquissimum numum prodens, &Plinius eamurbem sua aetate dirutam adfirmans,monetam hanc ante tempora Mithradatum Ponti cusam fuisse, persuadent. Meta ludos denotat Circenses, quos in honorem Di scurorum institutos fuisse testatur Hildebrandus vocabulo Meta, quare eos Dioscuriade etiam celebratos esse perquam

est probabile.

NUMISMATA.

Primam Musei Numarii partem paucis quibusdam numis sub imperatoribus cusis, iisque haAenus non editis corono, ut horum specimen exhibeam, majore numero in s quentes reservato, ubi commodius autotypis simillimae, ut in prooemio spopondi, imperatorum Ggies aeri incisae repraesentabuntur. Lectori autem parvam hanc collectionem non injucundam fore spero, cum insignes quosdam coinplectatur numos, cujusmodi est Sulpitius Antoninus Augustus , qui sub Valeriano vixit, antiquariis hactenus incognitus , & pene etiam historicis. D t. cimitis ri Winebit a. L Caput Julii Caesaris cum inscriptione: CARNIA. X Neptunus stans tridentem tenet, sinistro pede prorae navis imposito. Conservatio optima, sed fabrica medi cris. Tob. XXIII N. 9.

250쪽

Carteia urbs erat maritima Hispaniae Baeticae ad fretum hodie dictum Gibraltariae ab . Hercule sun datore Heraclea

G apb. dicta , seu Melieartessia , Cum Hercules Melicarthus etiam, sacro- p. & Melicertus fuerit adpellatus, teste Bocharto ; Cetraria Virilis, ies quoque fuit nominata a cetratis cohortibus. Ad hanc uria Dio. C f hem Caesar Dictator IU. adegit confugere Sextum Pom- Dis pejum ad Cordubam , caesum , eandemque , jure civitatis Romanae donatam subinde coloniam constituit, ut ex sequenti numo adparet, unde ab Augusto, eam novis, ut dicemus, incolis frequentante, Juliae Traductae nomen accepit. Neptunus aversae, sinistra tridentem, dextra delph, num forsan sustinens, pedemque prorae navis imponens maritimam cum portu urbem declarat. Ejusdem.

II. Delphinus cum pertica transversa, & epigraphe rCARTEIA. X Τemo, & literae: IV. VIR. D. D. Vix

ita conservatum numum invenies. Tab. XXIIL N. Io. Caridae superius jam meminimus, delphinus vero Neptuni, qui maritimam urbem denotat, est adtributum. Instrumentum transversum perticam esse puto ferro armatam, a Latinis dictam, qua nautae aquae profunditatem e plorabant , & minores naves pro remis etiam utebantur, quare larsan nostri numi pertica parum aquae in aliqua portus parte fuisse indicat, ut eo facilius parvae naves possent introduci. Temo autem aversae ostendit portum eum alia ex parte majores quoque naves ita admisisse, ut utriusque generis navigiis esset peropportunus.

SEARCH

MENU NAVIGATION