Dissertatio medica inauguralis de constitutionis epidemicae doctrina

발행: 1816년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DICINAE DOCTORI, SOCIETATI BATAVAE, QUAE ROTERODAMI EST, ADSCRIPTO, DE SE SUISQUE STUDIIS EGREGIL MERITO HOC PIETATIs MONUMENTUM

D. D. D.

AUCTOR

12쪽

Natura sui iuris est, ae longe latiusque patet, quam ut certos ei fines angustosque humarat ingenii termin0s constituamus, eaetra quos egredi Π0n P0ssit

13쪽

DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS

CONSTITUTIONIS EPIDE MICA EDOCTRINA .

INTRODUCTIO.

Ego cum saepius quaererem, quaenam hujus quam profitebor medendi scientiae ratio, qui fines, magnamque esse hac de re inter ipsos medicos deprehenderim dissensionem, duplicem esse medicinam cognovi, alteram ab hominum opinione traxisse originem , a naturae observatione alteram. Utrique commune quidem nomen inditum esse, re vero ipsa maxime esse dissimiles. Illius, quae ab opinione ducta est, ingenium varium esse ac mutabile, cum et opinionum magna sit diversitas atque multae vicissitudines. Hanc vero, quae a rerum natura proficiscitur, perpetuam esse ac constantem. Quas cum multi male distinguerent, inde factum esse puto, ut nihil veri, aut certi in arte inesse, Omnia vero salsa ac erronea judicaverint homines, imo ut ipsi a tifices minus bene de medicinae veritate ac dignitate sentire coe perint.

Quaeri

14쪽

DISsERTATIO MEDICA

Quae si de altera hypothetica illa vere praedicari possint, ad

veram medendi scientiam minime pertinent. se Haec enim, utri BAGLIvIi verbis utar, si cum hypotheticae splendore, fastu et ,, magnificentia conseratur, tenuis fortasse ac contemnenda vide- ,, bitur. At in illa nihil vitalis inest, verum mira duntaxat ramorum foliorumque luxuries, ad adspectum quidem pulchra, is sed statim saccescens, ubi primum eam novitatis gratia atque is succus defecerit. Haec vero quam modo descripsimus, cum ,, non ex rebus sciis commentitiisque constet, non ostentatio- ,, nis, nec inanis, sed quae in curandis hominibus sita est, ,, Verae gravis, solidaeque gloriae cupida, nec ad ostentan- ,, dos flores, sed ad uberrimos et jucundissimos fructus prose- ,, rendos comparata in dies magis magisque crescit ac vegetior

Hujus etiam distinctionis auctor est Cous ille HIΡΡOCRATEs , quem primum a studio sapientiae disciplinam hanc separasse accipi

Cum enim sapientiae prosessores imprimis abditas rerum causas quaererent, ex his vero et setis, nescio quibus, elementis quaevis naturae phaenomena, imo morbos ipsos interpretarentur, has quaestiones ad sanandi artem, quae usu atque experientia discitur non pertinere judicavit. Atque nostro quidem judicio recte. Utinam vero non aliter judicassent posteri. Quod nisi fecissent, neque nos tot ac tantos lugeremus medicorum errores, neque toties de opinionum commentis controversias agitatas legeremus, et nostris his temporibus audivissemus ipsi.

Hinc

15쪽

INAUGURALIS.

Hine itaque divini illius observandi studii a quo illud omne, quid

quid veri, aut utilis, aut salutaris ars habeat proficiscitur, dux

nobis dicatur HIPPOCRATES.

Testantur hujus studii utilitatem dignitatemque, quicumque hujus ad exemplum naturam ducem sequuti sunt, summi artis magistri. Testantur summae atque utilissimae, quas Hippocraticae arti debemus cognitiones. Testantur denique ipsa, quae nobis

reliquit HIPPOCRATEs monumenta, quorum, post tot deleta opinionum commenta, sua manet fides atque auctoritas et semper manebit. Quae cum ita sint, ea mihi verior videtur medendi scientia,

quae in naturae fundata est observatione, sincera illa et fideli. Neque tamen is ego sum, qui nullum esse aut rationis, aut philosophiae in medicina usum insanus contendam. Has enim si demas, quid artis antistites interesset et plebem medicam, quid artificem rationalem et illiberalem empiricum. Ecquid sine his ingenuo ac liberali homine digna haec ars nobis videri possit, haruspicinae illius artis simillima, quae optimorum quorumvis justam quondam movit indignationem. De ratione autem sic optime praecipientem audimus B AGLIVIUM: se Qui rationem cum experientia conflictari volunt, nae illi omnesse mihi desii pere videntur tam empirici, quam rationales. Quo- ,, modo enim dici potest omnes rationi partes tribuendas esse se ea in disciplina, quae, ut sapiens quisque fateri debet, longinis qui temporis usu, ac periclitatione acquiritur Τ aut respectum se ad solam experientiam habendum esse et nullo loco rationemo esse numerandam; modo rationis nomine non illa vis animiis intelligatur, quae obscura naturae investigans, inventio et eX-

is cogitatio dicitur et magis ad physicam pertinet: sed illa poti-A 2 us

16쪽

DISSERTATIO MEDICA

us domina omnium et regina ratio, per quam consequentiari videt medicus morborum principia et causas conjicit, eorundem se progressus eventusque auguratur et ex rebus praesentibus asse-B quitur ac prospicit futuras. a Philosophiam vero arti utilem esse, quis negaverit, qui

hanc omnium cognitionum matrem agnoverit ac moderatricem, quae omnes artes ac scientias communi quodam cognationis vinculo conjungit. Non istam volo male philosophantium sapientiam, qua, velut in aegri somniis placidis immitia coeunt ac quaevis ponuntur loco non suo, quam qui profitentur imaginandi aut singendi facultatem medicis praecipue excolendam esse opinantur, quae ad poesia & oratoriam' artem, non vero ad medicinam nobis pertinere videtur, sed veram illam intelligo philosophiam, quae, quo pacto auxiliis illis sensibus videlicet atque analogico ratiocinio in naturae scientia & quae ejus pars est medicina certam comparare possimus cognitionem, recte docet, cujus quidem Optima BACONI illi Verulamio praecepta debemus. Atque haec quidem mihi videtur rationalis medendi scientia, quae aeque ab empiricorum ratione, quam a sophistarum disciplina distat, in qua re sicubi erraverim, id mihi non magno dedecori fore putem cum ΠΙΡΡOCRATE illo ac BACONE errasse, neque illud est in me ingenium sentio aut ejus sum adrogantiae, ut quam hi artem feliciter colendi viam monstraverint, hac ego

meliorem me inventurum aut siperem aut credam. Hinc etiam tam veterum quam recentiorum libros medico per volvendos esse existimo, cum ab his rerum ante nostram aetatem

17쪽

INAUGURALI s.

gestarum peti debeat historia et observationum omnis aevi haberi notitia. Sine his enim subsidiis parum in arte profecerimus. se Non enim, uti recte BAGLiv I Us , in humani profecto ingenii se acumine sita est ars praestantissima, quam diligens, accurata ,, et sagax notatio naturae atque animadversio peperit, sed po- titis variis cujusque aetatis dodiorum laboribus coacervata sari pientia dicenda est hominum que multorum mens in unum qua-

,, si collecta. V b

Quos cum pervolvamus optimorum naturae interpretum libros certas inde discimus leges, quas natura tum prosperae cum adversae hominum valetudini di Xerit. Etenim morbis quoque quasdam leges natura posuit, uti egregie PLINI Us. Atque illum quidem maximum in arte habeo, qui tum aliorum cum sua observatione optime has leges tenuerit, quod, quoniam de MIPPOCRATE ejusque Veris discipulis, qui naturam obser vandi & interpretandi arte inclaruerunt, Vere praedicari posse opinor, ex II ippocratica schola imprimis hanc notitiam comparari posse crediderim, quam, ut et mihi aliquam compararem, ex horum doctrina ea colligere placuit, quae de Constitutione Epi-demica observaverint,. atque inde sumere dissertationis scribendae

materiem.

Ast quam vellem memor fuissem Horatiani illius di Sumite mareriam vestris, qui scribitis aequum Viribus, et Mersate diu, quid ferre recusent, Quid paleant humeri. Non sero prosecto poenituisset imprudentis quod ceperam consili.

18쪽

Ast fore ut aequos mihi contingant iudices spero, quae si me spes sesellerit, aequo animo illud serendum putavi. Ego satis habeo, non inutilem prorsus mihi fuisse hunc laborem, quem discendi non docendi causa suscepi. Caeterum si quibus non injucunda fuerit haec scriptio, erit quod mihi gratuler. Ut quae dicenda sunt, ordine dicam:

. Ipsam constitutionis Epidemicae doctrinam variasque Auctorum circa hanc rem sententias exponere proposui, II'. Doctrinae veritatem defendere, III'. Inquirere, quam habeat ab utilitate commendationem. Hisce quasdam theses adjungam circa doctrinae in hac nostra regione usum. Prius aut in , quam praefandi finem ficiam, grati animi ossicium postulat, ut Clarissimis Praeceptoribus, qui salutarem artem me docuerunt, gratias agam, quas possum, maXima S.

19쪽

INAUGURALIS.

CAPUT PRIMUM.

DE DOCTRINA IPSA VARIISQUE AUCTORUM CIRCA HANC REM SENTENTII S.

hujus doctrinae distinetam magis notionem animo informarem , a prima Origine rem ducere proposui, ut quo auctore quibusque temporibus nata, a quibus dein culta quae incrementa ceperit adpareret, utque simul historicam aliquam haberem hujus disciplinae notitiam. Initium igitur faciamus ab HIPPOCRATE, qui primus, . quod quidem nos novimus, hoc studium coluit. Is enim, quo suit summo naturam observandi stu)io, cum peraspexisset, variam esse vario tempore morborum rationem, ita ut alios aliae tempestates inducerent morbos, ipsis vero hisce rerum vicissitudinibus certi quid atque constantis subesse cum vidisset, haec diligenter notare, cum illis quae ante eum observaverant si cerdotes medici comparare & inde regulas quasdam condere coepit, quas posterorum in usum scriptis mandavit. Quaecumque ad hanc rem pertinent in multis, qui Hippocratici vulgo dicuntur libris, consignata sunt, , quorum tamen omnium non aequa fides. Ne autem quis credat, nOS ex impuris sonti

bus hausisse, quod et ab eruditis viris laetum dolemus, monuisse oportet, iis solis nos usos suisse, qui omnium interpretum

20쪽

DISsERTATIO MEDICA

consensu genuini habentur, Epidemiorum scilicet I. & III., Libro de Adre, Aquis N Locis & tandem Aphorismorum imprimis Sec

Caeterum a nobis adumbratam tantum hanc doctrinam esse monemus. Expressam ejus efiigiem persectam illam a me juvene imperito atque in hoc scribendi genere parum versato, nemo exspectaverit. Observaverat autem HIΡΡOCRATEs inter causas morborum, eorum

praecipue, qui plures simul homines exercent imprimis esse anni temporum Vices et in ipsis temporibus magnas aut caloris aut frigoris mutationes, c6b quae cum sub coelo temperato praesertim ad aequinoctium utrumque fieri soleant, et haec legitima morborum popularium natalia cognovit, quibus et plures decumberent et gravius adfligerentur Quapropter anni tempora observanda esse docet et siderum ortum et occasum, ex quibus haec a Graecis computari solebant, 8 ut sic cuiusque temporis vim perspectam habeat medicus. , , Qui artem medicam recta investigatione persequi volet, is ,, primum quidem anni tempora in considerationem adhibere de- ,, bet, quid horum quodque possit. Neque enim quidquam comis mune habent, sed cum inter se plurimum disserunt, tum prop ,, ter Varias quae in eis contingunt mutationes. V 9 Videlicet assinitatem quandam inter quaedam morborum genera

SEARCH

MENU NAVIGATION